|
Onus Babylonis. Hic comminatur contra Babylonios, qui duas tribus
captivaverant. Et dividitur in partes duas. In prima comminatur
hostium destructionem; in secunda promittit ex hoc Judaeorum
consolationem, cap. 14: prope est. Prima dividitur in duas.
Primo ponitur comminationis titulus, et increpatio, onus, idest
miseria opprimens. Jer. 23: si interrogaverit populus iste, vel
propheta, aut sacerdos: quod est onus domini? Secundo ponitur ipsa
comminatio, super montem. Et dividitur in partes tres. In prima
ponit vastantis exercitus convocationem, scilicet Medorum et Persarum
sub Cyro et Dario, qui ceperunt Babylonem, sicut legitur Dan.
5. In secunda ostendit poenae afflictionem, ululate; in tertia
subsequentem ejus desolationem, et erit. Circa primum tria ponit.
Primo convocat exercitum; secundo describit vocatorum adventum, ibi,
vox multitudinis; tertio indicitur venientibus praeceptum, dominus
exercituum. Circa primum duo facit. Primo ponit convocationem, et
convocat ad aggrediendum et obsidendum: levate signum, idest
vexillum, super montem Babylonis caliginosum, propter fumum
incendii, quando combusta fuit. Vel super montem, civitati
adjacentem, caliginosum, propter altitudinem nubibus opertum, vel
caligare facientem visum. Ad exclamandum, exaltate vocem, ut hostes
conveniant. Ad congrediendum, levate manum. Ad pugnandum, et ad
capiendum, et ingrediantur. Jer. 51: levate signum super muros
Babylonis. Secundo ponit vocatorum conditionem quantum ad idoneitatem
propter officii injunctionem, sanctificatis meis; quasi: quos ad hoc
officium peragendum sanctificavi; et quantum ad potestatem fortes et
quantum ad jucunditatem exultantes. Soph. 1: sanctificavit dominus
vocatos suos. Vox multitudinis. Hic describit vocatorum adventum:
et primo quantum ad minores. Vox multitudinis; secundo quantum ad
majores, vox sonitus regum. Jer. 50: vox eorum quasi mare
sonabit. Infra 17: tumultus turbarum veniet. Dominus exercituum.
Hic indicit praeceptum: et primo ponit divinum praeceptum, dominus
praecepit; secundo divinum auxilium ad complendum, a summitate caeli,
quasi ad adjuvandum. Et vasa, quaelibet arma. Ululate, hic
describit poenae afflictionem: et circa hoc tria ponit. Primo
puniendorum timorem; secundo afflictionem, ecce dies. Tertio
punientium ferocitatem, ecce ego suscitabo. Timor autem exprimitur
primo quantum ad gemitum oris, ululate. Ezech. 30: ululate,
vae, vae diei: quia juxta est dies, et appropinquabit dies domini,
dies nubis. Tempus gemituum erit. Secundo quantum ad remissionem
operis: propter hoc omnes, Jer. 50: audivit famam ejus rex
Babylonis, et dissolutae sunt manus ejus. Tertio quantum ad
turbationem cordis; quod turbatur tripliciter. Secundum interiorem
statum: vel quantum ad jucunditatem, tabescet; vel quantum ad
magnanimitatem: et conteretur; quasi in parva divisum; vel quantum ad
securitatem per timoris angustias, torsiones. Psal. 47: ibi
dolores ut parturientis. Secundo turbatur quantum ad auxilii
defectum, stupebit ad proximum suum; quasi prae stupore non poterunt
auxilium ferre. Quantum ad exterius signum, facies combustae,
propter pallorem timoris; vel ad litteram, quia tali morte sunt
interfecti. Thren. 4: denigrata est super carbones facies eorum,
Nah. 2 facies (omnium) et cetera. Ecce dies. Hic describit
poenam afflictorum; et circa hoc tria ponit. Primo poenae
magnitudinem, indignationis, quantum ad misericordiae subtractionem;
irae, quantum ad poenae delectationem philosophus: irati
contristantur, punientes vero gaudent: furoris, quantum ad impetuosam
ultionem, quia furor est ira accensa, ut dicit Gregorius infra 30:
ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Exprimitur etiam in
consolationis subtractione: quoniam stellae; vel ad litteram, quantum
ad eorum reputationem; quia afflictis omnia videntur tenebrosa. Vel
stellae principes, sol in ortu suo, rex, luna regina. Apoc. 6:
sol factus est quasi saccus cilicinus. Secundo ponit aequitatem,
ordinans poenam contra culpam quam committebant in seipsis. Visitabo,
vindicabo, super orbis mala, idest Babylonem: quia erat in ea
monarchia. Vel propter multitudinem undique concurrentium. Et
quantum ad culpam quam committebant in subditis, per malorum
oppressionem. Et contra impios. Vel pactorum irritationem,
infidelium. Per meliorum molestationem, arrogantiam, qua
praesumebant omnes subjugare, supra 2: dies domini super omnem et
cetera. Tertio ponit punitionis moderationem; et ponit quatuor.
Primo defendentium paucitatem, pretiosior, idest rarior. 1 Reg.
3: sermo Dei erat pretiosus: et vir, qui possit defendere per
potentiam, et homo, qui possit defendere per consilium, obrizo,
idest auro rubro, quod optimum est. Supra 10: reliquiae saltus
ligni ejus prae paucitate numerabuntur. Secundo elementorum
commotionem, super hoc: quantum ad litteram, potuit esse tempestas in
aere, et terraemotus in terra. Vel est hyperbole, prae magnitudine
malorum. Jer. 4: aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et
caelos, et non erat lux in eis. Tertio quantum ad fugientium
dispersionem, tam civium et bellatorum, quam etiam captivorum,
damula, velox animal. Proverb. 6: eruere quasi damula de manu,
Ez. 34: super omnem faciem terrae et cetera. Quarto quantum ad
remanentium oppressionem, quae fuit in tribus. In nece hominum:
omnis qui inventus fuerit, quantum ad cives, superveniet, quantum ad
extraneos, infantes quantum ad pueros. Jerem. 51: collidam in te
senem et puerum. Secundo fuit in rerum direptione, diripientur.
Thren. ult.: hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae
ad extraneos, tertio quantum ad violationem mulierum. Uxores eorum.
Thren. ult.: mulieres eorum in Sion humiliaverunt. Ecce ego.
Hic describit hostium ferocitatem, quae non placatur muneribus. Qui
argentum, nec flectitur misericordia sed sagittis parvulos, nec
impotentibus viribus, et lactentibus; nec filiis parvulis, et super
filios. Jer. 51: ecce ego adducam super eam et dissolvetur. Et
erit Babylon. Hic describit subsequentem desolationem. Et primo
civitatis destructionem, versa, idest subversa, sicut Sodoma, de
qua Apoc. 18: vae, vae, civitas illa Babylon, civitas illa
fortis, quoniam una hora venit judicium tuum. Secundo quantum ad ejus
perpetuam solitudinem, non habitabitur. Jer. 51: non habitabit
qui tendet arcum suum, et non ascendet loricatus. Tertio quantum ad
solitudinis horrorem, qui ostenditur ex fuga pastorum, nec ponet ibi
tentoria, qui certas mansiones non habet, sed per desertum vagatur.
Nec pastores ovium, quantum ad habitationem bestiarum et mortuorum;
sed requiescent ibi bestiae, solitudinem amantes. Draconibus, qui
secundum quosdam sunt serpentes alati magni; secundum alios sunt pisces
magni, habentes humidas squamas: secundum alios, serpentes
cubitales, comedentes alios serpentes, et ex hoc flatu oris
inficientes. Struthiones, animalia quae habent pennas, sed non
volant, immo pedibus gradiuntur. Job 39: penna struthionis similis
est pennis herodii. Pilosi, idest animalia pilosa, ut vulpes, lupi
et hujusmodi: vel homines sylvestres, pilosi et hispidi, qui a
quibusdam dicuntur non veri homines, sed figuram hominis habere, vel
Daemonis in tali figura assumentis corpora. Domos desertas tales
frequentantes sunt, qui et ambulant per noctem, et inquietant homines
diversis modis. Ululae, aves quantitatis corvinae, maculis
conspersae, ex hoc dictae quod vocem habeant ad modum ululantium
luporum. Syrenae, secundum quosdam serpentes cristati et alati; vel
pisces marini ad similitudinem mulierum; vel aves dulciter cantantes,
in delubris voluptatis, idest locis in quibus luxuriabantur. Infra
34: et erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent
Daemonia, Onocentaurus, et pilosus. Nota super illo verbo, super
montem caliginosum, quod est multiplex caligo. Prima ignorantiae.
Thren. 2: quomodo obtexit caligine in furore suo dominus filiam
Sion. Secunda culpae. Psal. 17: caligo sub pedibus ejus.
Tertia praesentis poenae. Thren. 4: quomodo obscuratum est aurum,
immutatus est color optimus. Quarta futurae miseriae. Matth. 22:
ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Et
Luc. 16: inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui
volunt hinc transire ad vos, non possint.
|
|