|
Prope est ut veniat. In parte ista promittit Judaeis liberationem
per Babylonis destructionem, quam supra comminatus est: et dividitur
in partes tres. In prima promittit liberationem; in secunda praedicit
liberatorum contra oppressorem insultationem, et erit in die, in
tertia ponit insultationis confirmationem, non vocabitur. Circa
primum tria ponit. Temporis brevitatem. Prope est dies domini, cui
omnia sunt praesentia, vel post nostram captivationem, dies ejus,
captivationis. Deuter. 32: juxta est dies perditionis, et adesse
festinant tempora. Secundo ponit liberationis modum et ordinem: et
primo quantum ad relevationem miseriae, miserebitur: Michaeae 7:
revertetur et miserebitur nostri: quantum ad recuperationem divinae
gratiae, et eliget, aliquos scilicet Deut. 7: te elegit dominus:
quantum ad restitutionem patriae, et requiescere. Ezech. 34:
inducam eos in terram suam, et pascam eos in montibus Israel. Tertio
describit liberatorum dignitatem, quantum ad extraneorum adhaesionem,
adjungetur. Iac. 4: appropinquate Deo, et ipse appropinquabit
vobis. Quantum ad honorificam retentionem, tenebunt eos, scilicet
Judaeos, populi, apud quos erant captivi, quasi portandos in ulnis,
infra 49: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super
humeros portabunt. Vel aliter: quantum ad eorum qui adhaeserunt
deductionem, populi, scilicet Judaei, tenebunt, idest retinebunt,
eos, secum ducendos, qui sibi adhaeserunt. Quantum ad hostium
subjectionem vel eorum qui adhaeserunt: et possidebit eos, versa
vice. Joel 3: convertam retributionem vestram. Et erit. Hic
ponitur insultatio populi liberati contra captivantem jam destructum.
Et primo ponitur titulus sive inscriptio continens tria. Tempus, cum
requiem dederit a laboribus, quo laborasti bellando, concussione,
captivitatis, qua tenebantur carcere, servitute, qua oppressa es in
terra captivitatis, sumes parabolam, idest sermonem similitudinarium,
qui aliud dicit, et aliud significat: per ea enim quae dicuntur
significatur conditio Nabuchodonosor quantum ad potentiam, culpam et
poenam, propter quae potuerunt haec contingere, etsi non contigerunt:
circa regem Babylonis. Michaeae 2: in die illa sumetur super vos
parabola, et cantabitur canticum cum suavitate. Habacuc 2: numquid
non omnes isti super eum parabolam sument? Secundo ponitur ipsa
insultatio, quomodo, et primo vivorum; secundo mortuorum,
Infernus. Insultatio vivorum tria continet. Ejus destructionem cum
culpa, quam commisit in exactione tributorum. Quomodo cessavit, in
punitione hominum per poenas: contrivit, quasi solutio praemissae
quaestionis; in impugnatione regnorum, subjicientem. Jer. 50:
quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? Secundo
continet subsecutam pacem, conquievit, ab illo tumultu; siluit, a
fletu; gavisa est, in tui destructione, et exultavit, in sua
liberatione. Psalm. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam.
Tertio continet principum alacritatem: abietes quoque, per quas
significantur sublimes in dignitate. Simile habetur Ezech. 31:
cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei. Dormisti, somno
mortis, succidat nos, idest occidat. Infernus. Hic ponitur
insultatio mortuorum contra Nabuchodonosor. Et primo principum et
potentum; secundo aliorum, qui te viderint. Circa primum duo facit.
Primo ponit infernalium occursum, quantum ad ministros poenarum, sive
officiales: Infernus, idest Diabolus, qui praepositus est
Inferis, subtus, quia Infernus deorsum est, conturbatus est, idest
in tumultum versus; quasi hoc potuit fieri, infra 30: sperastis in
calumnia in tumultu, et innixi estis super eo. Item quantum ad alios
potentes decurrentes, suscitabit tibi gigantes, quasi secum tibi
assurgere. Gigantes, quantum ad fortes corpore. Infra 26:
morientes non vivant, et gigantes non resurgant. Omnes principes
terrae, quantum ad reges, quorum est sedere in soliis; principes
nationum, quantum ad alios potentes, surrexerunt. Universi,
scilicet infernales gigantes, respondebunt, quasi convenisses eos,
vel quasi flenti. Secundo ponit eorum improperium: et improperant
tria; scilicet poenam quam invenit. Et quantum ad mortem, vulneratus
es, morte, vi divinae potentiae. Psal. 88: tu humiliasti sicut
vulneratum superbum. Tum quantum ad mortui humiliationem; et in
anima, detracta est; et in corpore, concidit cadaver, mortis. Tum
etiam quantum ad mortui afflictionem in Inferno, subter te sternetur.
In quibus omnes poenae Inferni, Judith ult. dabit ignem et vermes
et carnes eorum ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Secundo
improperant gloriam quam amisit. Tum, quantum ad dignitatem regni,
Lucifer, pulcher inter omnes alios reges, mane, ante omnes alios
monarchus; et quantum ad potentiam belli, corruisti in terram. Dan.
2: tu es caput aureum, o rex; et post te surget aliud regnum minus
te. Tertio improperat superbiam cordis quam habuit, quantum ad tria:
quantum ad superbam cogitationem; secundo quantum ad perversam
intentionem, ero similis; tertio quantum ad propositi frustrationem,
verumtamen. Cogitatio autem erat superba, quia cogitabat usurpare
quae Dei sunt, secundum errorem gentilium, qui credebant homines in
deos mutari, et ex principibus fieri stellas, sicut dicitur 2 Mach.
11: patre nostro inter deos translato. Cogitabat etiam usurpare
divinum locum: conscendam in caelum, super astra caeli: quasi: sicut
sum super alios principes in terra, ita ero super alias stellas in
caelo. Et divinum cultum. Sedebo, sicut recipiens sacrificia, in
monte testamenti, idest in templo Dei, quod erat in monte Sion, in
quo erat testamentum legis, in lateribus Aquilonis, idest in
Jerusalem, quae erat ad aquilonarem partem montis. Et divinum
actum. Super altitudinem nubium; quasi dicat: ut tonem et fulminem.
Vel per nubes prophetas; per caelum regnum Judaeorum; per astra
Judaei fulgentes Dei cognitione. Similis. Ecce perversa intentio.
Ezech. 28: numquid dicens loqueris, Deus ego sum? Verumtamen.
Ecce frustratio intentionis. In profundum laci, idest in durissimis
poenis. Job 21: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad
Inferna descendunt. Qui te viderint. Hic ponitur insultatio aliarum
communium personarum. Et primo describit eorum occursum. Omnes alii
qui te viderint, in poenis, ad te inclinabuntur; quasi dicat: tantum
eris infra alios quod oportebit eos inclinari, ad hoc quod te videant.
Sap. 6: potentes potenter tormenta patientur. Secundo ponit eorum
improperium. Et tria improperant. Primo culpam quam commisit:
conturbavit, in bellis, concussit, mutando dominia: posuit orbem
desertum, exulando homines: urbes, subvertendo civitates: vinctis
non aperuit, ut possent lumen videre. Ezech. 32: dederunt
terrorem in terra viventium. Secundo improperant sepulturam qua
corruit, quia extumulatus a filio suo, qui discerpsit cadaver in
ducentas partes, et alligavit totidem avibus de diversis terris
congregatis, ne posset resurgere. Pollutus, sanguine eorum quos
occidisti. Jer. 22: sepultura asini sepelietur. Tertio
improperant damnum quod regno suo intulit. Perdidisti, quia Chaldaei
plus tenuissent regnum, nisi fuissent peccata Nabuchodonosor: punitur
enim populus pro culpa principis, sicut patet Proverb. ult. Cujus
ratio est, quia populus solet imitari culpam regis. Proverb. 29:
princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet
impios. Totum istud mystice exponitur de Diabolo. Concutit regna,
quasi minister poenae, et incentor culpae, cujus potentia per
Christum diminuta est, et in die judicii ex toto in Inferno
detrahetur, qui voluit in caelum conscendere, et ad aequalitatem
majestatis divinae venire, secundum quod exponitur in Glossa. Nota
super illo verbo, super astra Dei, quod sancti comparantur stellis
primo propter numerum. Ps. 146: qui numerat multitudinem
stellarum. Dan. 7: millia millium ministrabant ei, et decies
millies centena millia assistebant ei. Secundo propter situm. Eccl.
43: species caeli gloria stellarum. Phil. 3: nostra autem
conversatio in caelis est. Tertio propter gradum. 1 Cor. 15:
stella a stella differt in claritate. Quarto propter splendoris
rutilum. Dan. 12: et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi
stellae in perpetuas aeternitates. Quinto propter ordinatum motum.
Judicum 5: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus
Sisaram pugnaverunt. 1 Cor. 14: omnia honeste et secundum
ordinem fiant in vobis. Sexto propter visum. Eccl. 50: quasi
stella matutina in medio nebulae. 1 Joan. 3: nondum apparuit quid
erimus. Septimo propter figurae circulum. Apoc. 12: mulier
apparuit in caelo (...) et in capite ejus corona stellarum
duodecim: in quo significatur perfectio gloriae. Non vocabitur. Hic
confirmat insultationem: et primo per prophetae vaticinium; secundo
per divinum propositum, et consurgam; tertio per divini propositi
firmamentum, dominus exercituum. Circa primum comminatur tria. Et
primo regni amissionem: semen pessimorum, idest filii Nabuchodonosor
et filiorum suorum, non vocabitur in aeternum, idest non supererit
nomen ejus in honore regni. Secundo filiorum occisionem a Medis et
Persis: praeparate in iniquitate; idest pro iniquitate. Tertio
impossibilem recuperationem, non consurgent. Faciem orbis, idest
Babylonis, quae supra dicta est orbis. Exod. 20: ego sum Deus
Zelotes, visitans peccata patrum in filios. Sap. 4: ex iniquis
nascetur iniquitas. Et consurgam. Hic ponitur divinum propositum ad
complendum. Et primo ad destruendam Babylonem quantum ad
destructionem hominum, super eos, scilicet filios Nabuchodonosor.
Nomen Babylonis, idest famam potentiae suae, reliquias filios, et
progeniem, nepotes et deinceps. Job 18: non erit semen ejus,
neque progenies in populo suo. Quantum ad bestiarum habitationem:
ponam eam, infra 34: ibi habuit foveam ericius, et enutrivit
catulos, et circumfodit, et fodit in umbra ejus. Quantum ad
destructionem murorum, scopabo, ut nihil remaneat nisi pavimentum,
sicut in domo quando purgatur scopa. Secundo ponit propositum de
destructione Assyriorum, ut sit in exemplum. Et primo ponitur
juramentum. Juravit, idest immobiliter statuit, si non ut putavi,
idest statui. Psal. 109: juravit dominus, et non poenitebit.
Secundo destructionis locum, in terra mea: quia juxta Jerusalem
destructus est exercitus Senacherib. Infra 25: faciet dominus in
monte hoc convivium pinguium. Tertio describit poenae fructum,
auferetur. Supra 9: jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus
et sceptrum exactoris ejus superasti. Tertio ponit propositum de
destructione omnium popularium: hoc consilium quod cogitavi super omnem
terram, destruendam, quantum ad deliberationem. Manus ejus, idest
potentia, quantum ad executionem. Jer. 25: sume calicem vini
furoris hujus de manu mea. Vel omnem terram, protegendam ab
Assyriis. Et haec manus extenta, quae destructa est. Et sic erit
fructus poenae in omnibus gentibus. Dominus exercituum. Hic ostendit
divini propositi stabilimentum. Et quantum ad decretum sapientiae,
decrevit; et quantum ad expletionem potentiae: et manus ejus, Job
23: ipse solus est, et nemo potest avertere cogitationem ejus; et
anima ejus quodcumque voluerit hoc fecit. In anno. Hic comminatur
contra hostes de afflictione Judaeorum gaudentes: et primo contra
Philistaeos, qui gaudebant de minoratione eorum per mortem Ezechiae:
secundo contra Moabitas, qui gaudebant de eorum destructione per
Assyrios vel Chaldaeos. Cap. 15: onus Moab prima in duas. In
prima ponitur tempus comminationis: in anno, cujus tempore Philistaei
occupaverant quosdam timentes de regno Judaeorum, ut dicitur 2
Paral. 28: et tamen Achaz eis resistebat; et ideo in morte ejus
laetabantur quasi licentius Judaeos infestaturi. Secundo ponitur
comminatio, ne laeteris. Et primo comminatur afflictionem quam passi
sunt ab Ezechia, secundo destructionem quam passi sunt sub Assyriis,
ulula. Circa primum tria facit. Primo enim excludit stultum
gaudium: ne laeteris, de hoc scilicet quoniam virga, idest potestas,
percussoris tui, idest Achaz, comminuta est, per mortem. Eccle.
2: risum reputavi errorem. Secundo comminatur poenae augmentum: de
radice enim, quasi dicat; sicut regulus, qui et basiliscus, plus
nocet quam alius coluber, qui etiam visu et flatu interficit non solum
animalia, sed etiam aves volantes, ita Ezechias filius Achaz plus
ceteris vos affliget. 3 Reg. 12: pater meus imposuit vobis onus
grave; ego superaddam. Tertio praedicit poenae effectum, et in
cunctis, quantum ad terrae ubertatem. Et pascentur primogeniti,
idest Judaei, de quibus Exo. 4: primogenitus meus Israel. Et
quantum ad pacis securitatem, fiducialiter. Infra 32: sedebit
populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae. Et
effectum in Philisthaeis per contrarium, scilicet famis, contra
primum: interire radicem, idest eos etiam qui aliis nutrimenta
ministrare debebant. Et occisionis, contra secundum: et reliquias,
ab Ezechia, interficiam, per Assyrios et Chaldaeos. Infra 65:
servi mei comedent, et vos esurietis; servi mei bibent, et vos
sitietis. Ulula. Hic comminatur destructionem per Assyrios: et
primo comminatur eorum destructionem; secundo Judaeorum liberationem,
et quid respondebitur? Circa primum tria ponit. Primo comminatur
naturalem destructionem. Porta, idest judices sedentes in portis.
Jer. 3: vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum
Israel. Et hostium multitudinem. Fumus, excitatus ex multitudine
exercitus propter pulverem ab Aquilone, propter situm Assyriorum ad
Philistaeos. Jer. 1: ab Aquilone pandetur malum super omnes
habitatores terrae. Tertio evasionis impossibilitatem, et non erit,
Thren. 2: non fuit in die furoris. Et quid respondebitur. Hic
promittit liberationem. Et primo ponit interrogationem: nuntiis,
Angelis praepositis diversis provinciis, vel de eorum statu solicite
inquirentibus; vel nuntiis missis ad consulendum Isaiam, sicut
legitur de Jeremia 27. Secundo ponitur responsio: quia dominus
fundavit; idest, sua protectione firmavit, infra 54: ecce
sternam.
|
|