|
Onus Moab. In parte ista comminatur contra Moabitas, qui
descenderunt a Moab primogenito Loth, Gen. 19, propter hoc quod
gavisi sunt de destructione filiorum Israel ab Assyriis et
Chaldaeis, a quibus tamen ipsi sunt destructi, quamvis post. Et
dividitur in partes duas. In prima comminatur destructionem; in
secunda destructionis conditionem, emitte, cap. 16. Prima in
duas. In prima comminatur destructionem per Assyrios; in secunda per
Babylonios, ad torrentem. Prima in tres. In prima designat ex
dolore poenae magnitudinem; in secunda poenae modum et ordinem,
vectes; in tertia magnitudinis rationem, secundum magnitudinem.
Magnitudinem autem doloris ostendit quantum ad tria: scilicet per
stuporis silentium; per doloris fletum, ascendit; per compassionem
hostium, cor meum. Stupor autem contingit ex privatione eorum in
quibus aliquis confidit. Confidebant autem in regia civitate a qua
sperabant auxilium, et in munitionibus: et ideo dicit: onus Moab;
idest, haec est visio de onere Moab, idest provincia Moabitarum.
Conticuit, prae stupore, quia Ar, civitas regia, vastata est
nocte. Ad litteram, propter gravem tribulationem. Et quia nocte
vastatus est murus munitionum, Moab conticuit, Abd. 5: si fures
intrassent. Ascendit. Hic ostendit magnitudinem poenae ex
magnitudine fletus: et tria ponit. Primo praedicit fletum: et
quantum ad flentes, domus, scilicet regia, et Dibon, nobilis
quaedam civitas. Et quantum ad locum: ascendit in planctum, idest ad
flendum, ad excelsa in quibus idolis immolabant, ut plangendo auxilium
quaererent. Et quantum ad materiam: Moab, tota provincia, ululabit
super Nabo et super Medaba, quaedam civitates quae destructae
fuerant. Ioel 2: (ululate in monte sancto meo). Secundo
describit plangendi modum, secundum morem antiquorum, qui nutrientes
tempore laetitiae barbam et comam, tempore tristitiae deponebant,
sicut habetur Job 1: tonso capite corruit in terram. In cunctis
capitibus. Supra 3: et erit pro crispanti crine calvitium. Tertio
excludit fletus terminum. Et quantum ad diversitatem locorum: quia
omnis, idest omnibus modis, ululatus, erit, super tecta ejus, quae
plana habebant ad sedendum, et in plateis ejus descendet in fletu, ab
excelsis in quae flens ascenderat; ut in montibus et vallibus fletus
sit. Esebon clamavit, flens, et Eleale, quae sunt civitates,
quinimo terrae regni Moab. Vox eorum audita est usque Jasa, quae
est alia civitas ejus. Et quantum ad diversitatem flentium: super
hoc, malum, expediti, scilicet ad pugnandum; non tantum senes, et
etiam simul cum aliis, sed etiam sibi, quando stat solitarius,
anima, quia planctus procedit ex intimis cordis. Jer. 48: super
omne tectum Moab et in plateis ejus omnis planctus. Nota super illo
verbo, nocte vastatus est murus, quod nox habet obscuritatem: et
primo originalis maculae. Job 3: pereat dies in qua natus sum, et
nox in qua dictum est, conceptus est homo. Secundo actualis culpae.
1 Thess. 5: qui dormiunt, nocte dormiunt. Tertio infidelis
ignorantiae. Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit.
Secundo nox habet horrorem. Primo opprimentis desperationis. Job
27: nocte opprimet eum tempestas. Secundo praesentis afflictionis.
Prov. ult.: non extinguetur in nocte lucerna ejus. Tertio aeternae
damnationis. Sap. 17: vinculis tenebrarum, et longae noctis
compediti, perpetuae providentiae placuerunt. Tertio nox habet
quietem contemplationis; in qua primo est ferventis amoris desiderium:
infra 26: anima mea desideravit te in nocte: secundo debitae
confessionis sacrificium. Ps. 118: media nocte surgebam ad
confitendum tibi; tertio divinae consolationis silentium: Sap.
18: cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu
medium iter haberet; omnipotens sermo tuus, domine, exiliens de
caelo, a regalibus sedibus venit. Cor meum. Hic ostendit
magnitudinem poenae ex compassione hostium, quia ipse propheta
condolebat ad Moab, idest pro afflictione Moab. Jer. 48: super
te evigilabo. Vectes. Hic describit poenae modum et ordinem; et
ponit tria. Primo terrae vastationem, vectes, idest fortitudo vel
termini, ejus, Moab deserti sunt, usque ad Segor, una de quinque
urbibus destructis: Gen. 19, quae erat in terris Moab.
Vitulam, propter luxuriam, conternantem, idest trium annorum,
quando sunt animalia in suo robore et fortitudine. Vel conternantem,
quia tertia concussione terraemotus corruit, recedente Loth. Jer.
46: vitula elegans atque famosa Aegyptus. Secundo hominum
captivitatem: per ascensum enim Luith, quidam clivus, vel quidam
vicus, unde ducebantur captivi, ascendet, Moab captivus ductus. Et
in via Oronaim, cujusdam civitatis de Moab, per quam transibant,
levabunt clamorem contritionis. Nahum 2: miles captivus ductus est.
Tertio agrorum sterilitatem, aquae enim; idest, terra Moab ita erit
sterilis sicut locus juxta oppidum Nemrim, quod est juxta mare,
propter aquas salsas et amaras. Non quidem propter aquas, sed Dei
judicio, herba, jam nata, aruit; germen, quantum ad ea quae erant
in pullulatione; viror, arborum jam natarum. Ps. 106: posuit
flumina in desertum. Secundum magnitudinem. Hic ponitur ratio
magnitudinis poenae. Operis peccati; visitatio, ultio. Deut.
25: pro mensura peccati erit et plagarum modus. Ad torrentem. Hic
comminatur destructionem per Babylonios; in qua quidam fuerunt
captivati. Et quantum ad hoc dicit: Chaldaei ducent eos ad
torrentem, Euphratem, juxta Babyloniam, salicum, qui juxta fluvium
crescunt. Ps. 136: super flumina Babylonis illic sedimus, et
flevimus. Quidam fuerunt interfecti; et quantum ad hoc dicit:
quoniam circuit clamor, flentium, vel pugnantium Chaldaeorum: quia
aquae Dibon, nomen civitatis; in quibus propter amoenitatem locorum
suas luxurias exercebant. 4 Reg. 3: incurrerunt Moabitae aquas
Dibon. Quidam residui fuerunt diversis persecutionibus afflicti:
ponam Dibon, ad quam Judaei confugerant, haec additamenta,
poenarum, his qui fugerint de Moab, ab Assyriis, et reliquiis
terrae, quos dimiserunt Assyrii. Leonem: ad litteram, bestias eos
interficientes; vel hostem saevientem, scilicet Chaldaeum. Supra
9: in omnibus his non est aversus furor meus.
|
|