|
Emitte agnum. Hic describit poenae conditionem; et ponit duas
conditiones. Primo aequitatem ex parte judicantis: secundo
deceptionem ex parte patientis, et erit cum apparuerit. Aequitas
autem poenae disponitur ex culpa praecedente; et ideo ordinat culpam.
Ponit autem duplicem culpam. Primo contra contemptum promissi
beneficii; secundo contra contemptum salubris dati consilii, ini
consilium. Circa primum duo facit. In prima promittit beneficium
Christi nascituri de eorum gente, ut ex hoc aliquam consolationem
accipiant. Ruth enim Moabites nupsit Booz, ex quo concepit Obed
patrem Jesse patris David, de quo natus est Christus; ut dicitur
Ruth ultim. Et ideo dicit, o domine, pater, agnum, Christum:
Joan. 1: de petra deserti, de Ruth gentili, cujus populus
lapideus est, deos lapideos adorans: et ob hoc a Deo desertus. Ad
montem, Jerusalem, in quo occisus est et surrexit, vel Ecclesiam.
Dominatorem. Apoc. 5: sedenti super thronum. Secundo ponit
poenam contemnentium: erit sicut avis fugiens, unde fugerant, vel
captivi ducebantur. Supra 10: invenit quasi nidum manus mea
fortitudinem populorum. Alii hic volunt, licet extorte, ad litteram
exponere de tributo agnorum, quod rex Moab subtraxerat a rege
Israel; sicut dicitur 4 Reg. 3, quod per prophetam praedicitur
restituendum regi Jerusalem. Dominatorem, in signum dominii, de
petra deserti, locus in quo nutriebantur oves. Ini consilium. Hic
ordinat poenam contra contemptum dati consilii. Et dividitur in tres.
In prima ponit consilium; in secunda consilii contemptum, audivimus,
in tertia poenam contemnentium, idcirco. Circa primum tria ponit.
Primo hortatur ad deliberationem, ini consilium quasi: delibera
qualiter salvari possis. Consilium est ipsa quaestio quae vertitur
inter consiliantes: Concilium congregatio consiliatorum. Coge,
quasi strictum consilium habens. Prov. 11: salus ubi multa
consilia. Eccl. 32: omnia fac cum consilio, et post factum non
poenitebis. Secundo ponit consilii tenorem: pone quasi noctem: in
quo hortatur ad duo. Ad receptationem Judaeorum fugientium, ut locum
absconsionis praeparet. Pone quasi noctem, idest praepara te ad
occultandos eos ita in die ac si in nocte; vel in meridie, aperta
persecutione, ut fugientes celet. Absconde, ut abscondens non
reveles vagos. Hortatur etiam ut receptos amicabiliter sustentet,
habitabunt. Infra 32: et erit vir. Tertio assignat rationem,
finitus. Et primo quantum ad hostium destructionem, ne eorum timorem
dimittant: finitus est pulvis, multitudo exercitus Senacherib,
consummatus est, idest occisus a filiis, miser, Senacherib: infra
37: defecit, quantum ad potentiam. Secundo quantum ad Judaeorum
restaurationem, ut libentius faciant: quantum ad regni
praeparationem, praeparabitur, in misericordia Dei, vel regis
misericordis: solium, regum Juda; quantum ad regis potestatem:
sedebit, quasi quiete regnabit, quantum ad judicii aequitatem: in
veritate judicans, quantum ad sententiae prolationem: quaerens,
quantum ad causarum discussionem: reddens, quantum ad sententiae
executionem. Et hoc potest exponi de Ezechia, vel de Christo.
Supra 9: super solium David et super regnum ejus sedebit. Nota
super illo verbo, emitte agnum, quod Christus dicitur agnus primo
propter vitae puritatem. Exod. 12: erit agnus sine macula,
agnus, anniculus. Secundo propter mortis mansuetudinem. Infra
53: quasi agnus coram tondente se non aperuit os suum. Tertio
propter peccati expiationem. Joan. 1: ecce agnus Dei, ecce qui
tollit peccata mundi. Nota super illo verbo, de petra deserti, quod
beata virgo dicitur petra primo propter gratiae firmitatem, Eccl.
26: fundamenta aeterna. Secundo propter continentiae frigiditatem.
Infra 32: sicut umbra petrae prominentis in terra deserta. Tertio
propter fructus ubertatem. Job 29: petra fundebat rivos olei. Et
nota, quod ista petra fuit singularis deserti: quia praecipua quantum
ad primum. Can. 4: tota pulchra es, amica mea. Secundo, quia
prima quantum ad secundum. Can. 1: curremus in odorem unguentorum
tuorum. Virgo quantum ad tertium. Supra 7: ecce virgo concipiet et
pariet filium. Nota super illo verbo, emitte, scilicet tu pater
filium, quod pater misit filium primo sicut sol radium. Eccl. 43:
tripliciter sol exurens montes. Secundo sicut fons fluvium. Eccl.
24: ego quasi fluvius Dorix. Tertio sicut pater filium. Joan.
3: sic Deus dilexit mundum ut unigenitum daret. Audivimus. Hic
ponit contemptum consilii ex superbia procedentem: unde describit eorum
superbiam quantum ad tria. Quantum ad divulgationem, audivimus,
quasi publicum; quantum ad quantitatem, superbus est valde; quantum
ad hoc quod excedit ejus dignitatem, superbia ejus, qua de bonis
habitis se extollit, arrogantia, qua non habita praetendit;
indignatio, qua vindictas praesumptuose proponit, plusquam et cetera.
Idcirco. Hic ponit poenam contemnentium. Et primo puniendorum
fletum, Moab ad Moab, idest ad invicem; de quo supra 15, satis
dicitur. Secundo describit poenae modum: his qui laetantur, et
ponuntur tria. Primo indicitur poenae denuntiatio prophetis vel
nuntiis: qui laetantur, gloriantur, et confidunt de munitionibus ex
muris lateritiis: Ezech. 33: si speculator viderit et cetera.
Secundo ponitur poenae descriptio quantum ad destructionem terrarum.
Esebon, civitas, in cujus terris abundabat triticum. Sabama,
civitas vicina, in qua abundabat vinum. Quantum ad hostium
fortitudinem, domini gentium, idest Assyrii, vel Chaldaei, multis
gentibus dominantes, flagella, idest palmites qui sunt in summitate
vitis, per quos metaphorice significantur principes et sublimes.
Usque ad Jazer, destruendo, quae est in ultimis finibus. Quantum
ad afflictionem hominum, errorem gentium, erraverunt. Ps. 106:
erraverunt in solitudine, in inaquoso. Vilitatem remanentium,
propagines, quae remanent in vinea excisis flagellis, sine fructu et
decore. Dan. 4: germen radicum ejus, in terra sinite.
Elongationem captivorum: transierunt mare, Moabiticum, ducti
captivi in Babylonem. Vel mare, idest Euphratem, secundum
consuetudinem Hebraeorum. Joel. 3: venundabunt eos Sabaeis genti
longinquae. Vel exponitur de Assyriis mare transeuntibus, et
venientibus ad destruendum. Tertio ponitur prophetae compassio; et
primo ponitur compassio super hoc, scilicet malum Moab, plorabo in
fletu Jazer, idest deflens illa civitatem Moab. Et similiter etiam
vineam Sabama, et Eleale. Secundo ponitur compassionis ratio
quantum ad hostium impetum, calcantium, idest Assyriorum
devastantium, et quantum ad sublatum ab eis gaudium, quod habebant de
abundantia frumenti, de Carmelo, idest de fertilitate: Carmelus
enim non est in Moab; sed utuntur Judaei nominibus propriis pro
appellativis. Et gaudium quod habebant in abundantia vini, in vineis
Ier. 48. Tertio infertur quasi ex ratione conclusio: super hoc,
infortunio, venter, idest sensus, meus quasi cithara, faciens sonum
ad planctum. Vel quia cithara auget gaudium laetis, et tristitiam
tristibus. Vel propter concordiam virtutum prophetae. Et erit. Hic
ostendit frustrationem eorum, et de idolis, quibus sacrificabant in
excelsis, et quibus sacrificabant in templis, quando erant in
timoribus. Deut. 32: ubi sunt dii eorum in quibus habebant
fiduciam? Hoc verbum. Hic est epilogus. Ex tunc, a morte regis
Achaz. Et nunc. Hic ostendit brevitatem temporis. In tribus
annis, qui erunt usque ad destructionem vestram, et a morte Achaz:
suo tempore fuit visio hujus secundi verbi: vel in quibus durabit
vestra persecutio vel impugnatio. Anni mercenarii: quia post hos
dominus reddet vobis mercedem pro peccatis vestris. Vel qui videntur
magni, mercenarii sunt, et domino parvi. Job 7: militia est vita
hominis super terram; et quasi mercenarii dies ejus.
|
|