|
Onus Damasci. Hic incipit comminari contra illos qui praeparabant
populo Dei occasionem peccandi, dum per confidentiam auxilii ipsorum
de Deo confidere non curabant. Et dividitur in duas. In prima
contra Syros, qui populo decem tribuum auxilium conferebant; in
secunda contra Aegyptios, qui duabus tribubus. Cap. 18: vae
terrae. Prima in tres. In prima comminatur destructionem Syrorum
auxilium promittentium; in secunda decem tribuum in praemisso auxilio
confidentium, et erit in die illa, in tertia Assyriorum utrosque
destruentium, vae multitudini. Circa primum duo. Primo comminatur
destructionem; in secunda describit destructionis effectum, et
cessabit. Destructionem autem comminatur primo quantum ad regiam
civitatem: desinet esse civitas, per depopulationem hominum; erit
sicut, per destructionem murorum. Mich. 3: Sion erit quasi ager.
Secundo quantum ad adjacentem regionem, Aroer, idest illius regionis
Syriae, in qua multae civitates sunt, vel Aroer, myrica; quasi:
sicut loca in quibus abundant myricae sterilia sunt, et derelicta in
pastum gregum; ita civitates Syriae. Non erit qui exterreat: quia
propter solitudinem etiam latrones non erunt ibi: vel quia non erunt ad
alium fructum utiles; sicut exterrentur greges a vineis et locis
cultis. Infra 34: orientur in domibus eorum urticae. Et
cessabit. Hic ponitur effectus destructionis: et primo in decem
tribubus ab Ephraim; secundo quantum ad regiam civitatem, et regnum a
Damasco, cessabit, et non erit ulterius caput regni; tertio quantum
ad totam regionem, et reliquiae Syriae, ironice; idest, erunt
ignominiosi sicut filii Israel. Infra 31: dominus inclinabit manum
suam, et corruet auxiliator. Et erit in die illa. Hic comminatur
destructionem decem tribuum, in eorum auxilio confidentium: et primo
quantum ad oppressionem hominum; secundo quantum ad desolationem
civitatum, in die illa civitates, tertio quantum ad sterilitatem
agrorum, propterea plantabis. Circa primum duo facit. Primo
comminatur poenam; secundo ostendit poenae fructum, in die illa
inclinabitur. Comminatur autem poenam in hominibus primo contra
elationis gloriam, attenuabitur, idest ad modicum, et quasi ad
nihilum redigetur, gloria, destructis his in quibus gloriabantur.
Secundo contra divitiarum opulentiam, et pinguedo, idest divitiae
quibus carnem deliciose nutriebant. Supra 10: mittet dominator
dominus. Tertio contra populi abundantiam comminatur hominum
paucitatem, quam describit sub triplici metaphora, secundum quod in
tribus in abundantia Jacob benedictio fuit. Gen. 27: abundantiam
frumenti, vini et olei. Quantum ad primum ponit paucitatem spicarum
post messionem, quae vel congregantur ab ipso messore, et sic, et
erit, paucitas reliquiarum decem tribuum, sicut quando aliquis est
congregans in messe quod restiterit prima messione, et brachium ejus,
de congregatis, spicas leget, idest colliget. Et iste congregans
fuit Ezechias, qui convocavit reliquias decem tribuum, sicut legitur
2 Paral. 30, vel etiam quae congregantur ab aliquo paupere, sicut
dixit Ruth 2: vadam in agrum colligere spicas. Et quantum ad hoc
dicit: sicut quaerens spicas in valle Raphaim, quaedam vallis
fertilissima. Contra abundantiam vini ponit paucitatem uvarum post
vindemiationem. Et relinquetur, Michaeae 7: vae mihi, quia factus
sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Contra
abundantiam olei ponit paucitatem olivarum post excussionem: oleae.
Olea, ut dicit Papias, est fructus olivarum; sed hic, secundum
expositionem Glossae, videtur poni pro ipsa arbore in cuius cacumine
remanent aliqui pauci fructus ad quos colligans non potuit attingere,
de ista paucitate, Deut. 28: remanebitis pauci numero. Nota
super illo verbo, et pinguedo carnis quod divitiae dicuntur pinguedo:
primo propter sterilitatem. Matth. 13: fallacia divitiarum.
Secundo propter ventositatem. 1 Tim. ult.: divitibus hujus
saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto
divitiarum. Tertio propter inutilitatem. Ez. 16: haec fuit
iniquitas sodomiae etc., Eccl. 5: divitiae conservatae in malum
domini sui. In die illa. Hic ponit poenae fructum. Inclinabitur,
exhibendo debitum servitutis cultum, homo, de decem tribubus quicumque
fuerit ad Ezechiam. Respicient, expectando aliquod auxilium:
delubra, templa in quibus erant fontes, quasi ad abluendum infra
31: in die illa percutiam. In die illa. Hic comminatur
desolationes civitatum. Et primo comminatur ipsam desolationem, sicut
aratra. Tangitur hic quod habetur Ios. 6 et 7, quod ad adventum
filiorum Israel, Amorrhaei fugerunt, relinquentes omnia in agris.
Supra 1: terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni.
Secundo ponit desolationis rationem. Et eris deserta, Deuter.
32: Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es domini creatoris
tui. Propterea plantabis. Hic comminatur sterilitatem fructuum: et
circa hoc tria facit. Primo ostendit cultus inutilem laborem, quantum
ad vineas: plantationem infidelem, quia non reddet fructum secundum
laborem: vel fidelem ironice; quasi dicat: aut propter mala quae
fecisti erit plantatio tua fidelis? Quantum ad agros. Germen
alienum, quod alii colligent. Supra 5: decem jugera vinearum
facient lagunculam unam. Secundo quantum ad fructus perditionem: in
die plantationis tuae, idest quando de plantatione fructum sumere
debebas; et hoc quantum ad vineas; quantum ad agros, mane semen tuum
florebit; idest primo pulchrum erit, ut magis doleas; vel quia ante
tempus florebit, et inutile erit. Proverb. 20: hereditas ad quam
festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Ablata
est, ab hostibus, in die hereditatis, quando in horreo debuit
recondi, quasi fructus hereditatis. Jer. 12: seminaverunt
triticum, et messuerunt spinas. Tertio comminatur pro amissione
dolorem, dolebit, qui seminavit; vel dolebis tu. Vae multitudini.
Hic comminatur Assyriorum exercitui destructionem: et circa hoc tria
ponit. Et primo describit exercitus multitudinem quantum ad strepitum
incedentium, vae multitudini populorum, venientium cum Senacherib;
quantum ad tumultum colloquentium, tumultus, qui est locutio confusa
praecipue multorum; quantum ad clamorem pugnantium, sonabunt populi,
in pugna. Supra 8: ecce adducet dominus super eos aquas fluminis
fortes et multas. Jerem. 6: vox ejus quasi mare sonabit. Apoc.
17: aquae multae, populi multi. Secundo comminatur destructionem:
circa quam primo ponitur ipsa destructio, et increpabit, occidendo
exercitum per Angelum, et fugiet procul, in terram suam cum paucis:
ut supra 10, habetur, Psalm. 9: increpasti gentes; secundo
ponitur similitudo respondens conditioni, quia superbus erat, rapietur
sicut pulvis. Psal. 1: tamquam pulvis quae projicitur a facie
venti; et respondens tempori, sicut turbo, quia de nocte fuit
percussus exercitus ejus, quem vocat tempestatem, cujus praeambulum in
pulvere est turbo ex ventis, qui sunt causa pluviae. 4 Reg. 19:
in nocte illa venit Angelus, et percussit exercitum. Tertio ponitur
destructionis consummatio: et non subsistet, quia ipsemet interfectus
fuit. Ezech. 29: nihil factus es. Quarto ponitur destructionis
ratio. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, possessiones, et
diripientium, res mobiles. Psal. 10: ignis, sulphur, et
spiritus procellarum pars calicis eorum. Nota super illo verbo, et
oculi ejus ad sanctum Israel, quod oculi debent inclinari ad Deum
primo per fidei adhaesionem. Infra 30: oculi tui videbunt
praeceptorem tuum. Secundo propter spei expectationem. Psalm.
144: oculi omnium in te sperant domine. Tertio propter amoris
contemplationem. Job 39: inde contemplabitur escam, et de longe
oculi ejus respiciunt. Quarto propter gloriae fruitionem. Matth.
13: beati oculi. Nota super illo verbo, plantatio infidelis, quod
est primo avari. Eccl. 5: qui amat divitias, fructum non capiet ex
eis. Secundo luxuriosi. Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in
quibus nunc erubescitis? Tertio superbi. Sap. 5: quid nobis
profuit superbia nostra?
|
|