|
Vae terrae cymbalo. Hic comminatur contra Aegyptios: et primo
comminatur eorum poenam per comparationem ad poenae meritum; in secunda
exequitur poenae modum; cap. 19: onus Aegypti; in tertia designat
poenae tempus, cap. 20: in anno. Circa primum tria ponit. Primo
designat culpam, quae est meritum poenae; in secunda comminatur
poenam: omnes habitatores; tertio ostendit poenae fructum, in tempore
illo. Circa primum duo facit. Primo describit situm terrae, in quo
superbe confidebant, dicens: vae, scilicet imminet, terrae,
Aegypto, cymbalo alarum; propter sonitum Nili, cujus velocitas
comparatur motui alarum propter velocitatem, vel propter multitudinem
populorum, vel propter protectionis auxilium, quod populo duarum
tribuum insonabant; quae est trans flumen Aethiopiae, idest ultra
Nilum, qui venit de Aethiopia. Ezech. 29: ecce ego ad te,
Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum
tuorum. Hoc tamen Judaei exponunt de Gog, qui habitant ultra
Aethiopiam, contra quos testatur propheta Ezechiel 38. Secundo
describit auxilium quod duabus tribubus promittebant. Et primo
describit nuntiandi modum, dicens, qui, scilicet populus Aegyptius,
mittet legatos, idest nuntios, duabus tribubus, in mari, idest per
mare, et super aquas, fluminis, vel maris, in vasis papyri, genus
junci, de quo fiebant capsellae ad portandas litteras, vel arundines
tam magnae quod de eis fiebant naves, ut legitur in historia
Alexandri: a pyr, quod est ignis. Secundo ponit legationis
praeceptum, in quo determinat duo. Primo nuntiandi modum, dicens
hoc: o Angeli, idest o nuntii mei, ite veloces, idest velociter.
Secundo motivum, ad gentem scilicet duarum tribuum, quam ostendit
miserabilem ex quatuor. Primo ex afflictionis magnitudine,
convulsam, a propria firmitate per subjugationem, et dilaceratam, per
poenarum afflictionem. Secundo ex pristina dignitate, terribilem,
quondam, post quem non est alius, potentiae comparandus; nunc autem
expectantem, alienum auxilium, conculcatam, quasi in vilitate
redactam. Tertio ex hostium potestate vel iniquitate: cujus
diripuerunt injuste flumina, reges Assyriorum. Quarto ex loci
sanctitate, ad montem. Sunt autem puniti, quia eos a cultu Dei
retrahebant. Ezech. 29: non erunt ultra domui Israel. Omnes
habitatores orbis. Hic comminatur poenam: et circa hoc duo facit.
Primo ponit poenae evidentiam. Videbitis idest notum erit vobis,
signum, vexillum Nabuchodonosor. Jerem. 46: audierunt gentes
ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram. Vel hostium
copiam, videbitis, existentes in exercitu ejus. Ezech. 30.
Fortissimi gentium adducentur. Secundo aufert defensionis divinae
confidentiam: quia haec dicit dominus. Et primo quia subtrahet eis
auxilium suae defensionis: quiescam, quasi nihil vos adiuvans:
considerabo, videbo quid vos possitis facere. Deuteron. 32:
considerabo novissima eorum. Secundo quia hostibus praebebit auxilium
impugnationis, quantum ad consilium in dubiis: sicut meridiana lux,
ita evidenter ostenditur eis quid sit eis agendum. Quantum ad
relevamentum in laboribus, sicut nubes. Psal. 88: exaltasti
dexteram deprimentium. Tertio ibi, ante messem, describit poenae
metaphoram, scilicet per destructionem fructus in agro: et ponit
tria. Primo quantum ad fructus perditionem, qui perditur in flore,
quando nimis cito incipit florere: ante messem enim totus. Similiter
Aegyptus antequam potentiam haberet, florem suae gloriae ostentabat;
de qua infra 40: omnis gloria ejus quasi flos agri. Perditur etiam
in germine, quando nondum maturus est humor de quo fieri debet
fructus. Et immatura. Similiter Aegyptus ultra potentiam quam
habebat praesumebat. Perditur etiam in fructu, quando rami in quibus
sunt fructus absciduntur. Praecidentur, ante fructus maturationem.
Job 15: laedetur quasi vinea in primo flore. Proverb. 13:
substantia festinata minuetur, eodem 20 hereditas ad quam festinat.
Secundo ponit fructus remanentium ablationem: quae derelicta fuerint
perfecta ab Aegyptiis, ab Assyriis abscindentur a propria firmitate,
et excutientur de loco suo per Chaldaeos. Infra 24: quomodo si
paucae oleae (vel olivae), quae remanserunt, excutiantur ex olea.
Tertio ponit ipsius agri desertionem. Et relinquetur sicut ager
incultus: in quo significatur caedes hominum, postquam multae bestiae
fuerunt in terra Aegypti. Ezech. 39: haec dicit dominus Deus:
dic omni volucri. In tempore illo. Hic ponitur poenae fructus.
Scilicet, quod populus duarum tribuum confidentes de Deo, et ipsius
auxilium invocabunt cum munerum oblatione. Supra 10: in die illa
non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob,
inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super dominum sanctum
Israel. Nota super illo verbo, immatura perfectio germinavit, quod
est perfectio multiplex. Prima naturae. Gen. 2: igitur perfecti
sunt caeli. Secunda scientiae. Job 22: numquid Deo comparari
potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? Tertia gratiae.
1 Joan. 4: perfecta caritas foras mittit timorem. Quarta
gloriae. 1 Cor. 3: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur
quod ex parte est. Nota super illo verbo, germen ejus, quod est
germen primo pravae praelationis. Eccle. 10: vae tibi terra cujus
rex est puer, et principes mane comedunt. Secundo doctrinae erroris.
Judae: hi autem qui ignorant, blasphemant; tertio praesumptuosae
opinionis. Rom. 12: unicuique sicut Deus. Quarto praesentis
consolationis. Luc. 16: recordare quia recepisti bona in vita
tua. Nota super illo verbo, deferetur munus, quod est munus
multiplex. Primo ferventis dilectionis. Proverb. 21: munus
absconditum. Secundo devotae orationis. Psalm. 140: ascendat
oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Tertio perfectae
operationis. Mal. 1: munus non suscipiam de manu vestra. Quarto
debitae oblationis. Ps. 75: vovete, et reddite domino Deo vestro
omnes qui in circuitu ejus offertis munera.
|
|