Caput 1

Visio Isaiae filii Amos. Iste liber dividitur in duas partes, in prooemium et tractatum qui incipit, ibi, audite caeli. Prooemium inducitur quasi titulus, ad manifestationem sequentis operis. Manifestatur autem ex quatuor. Primo ex operis genere; secundo ex auctore, ibi, Isaiae; tertio ex materia, ibi, quam vidit: quarto ex tempore, ibi, in diebus. Genus operis ostenditur in hoc quod dicit, visio; in quo differt a libris historialibus, quia prophetia est. Oseae 12: ego visiones multiplicavi. Et sequitur: in manibus prophetarum assimilatus sum hic oportet tria videre. Primo qualiter se habeat visio ad prophetiam; secundo de modis prophetalium visionum; tertio de differentia propheticae visionis ad alias visiones. Circa primum sciendum est, quod prophetia potest habere duplicem interpretationem, secundum quod potest venire a phanos, quod est apparitio, vel a for faris. Secundum primam derivationem dicitur propheta habens apparitionem de his quae procul sunt; et secundum hoc prophetia differt a visione in modo; quia apparitio dicit relationem visibilis ad videntem, sed visio e contrario. Iterum se habent ex additione: quia visio est de quibuscumque, sed prophetia de his quae procul sunt. Dicuntur autem aliqua esse procul a cognitione nostra dupliciter: simpliciter, et secundum quid. Simpliciter procul sunt futura contingentia ad utrumlibet, quorum non potest accipi determinata cognitio neque in se neque in suis causis; et de his prophetia proprie est. Secundum quid procul sunt quorum cognitio diffugit cognoscentem, sicut quaedam praeterita et quaedam praesentia: et de his non est prophetia simpliciter, sed quo ad nescientes. Sed secundum secundam derivationem dicitur propheta quasi procul fans. Et sic prophetia addit supra visionem actum exterioris denuntiationis, et visio erit materialis respectu prophetiae. Circa secundum sciendum est, quod modi prophetalium visionum distinguuntur secundum ea in quibus accipitur praescientia futuri contingentis. Illud autem est aut species facta in sensu, et dicitur visio corporalis, quia sensus accipit species praesentibus corporibus quorum sunt: aut est species recepta in imaginatione, et dicitur visio spiritualis, quia primo manifestatur in ipsa actus et proprietas spiritualitatis, quae est cognoscere rem abstractam a materia; aut est species existens tantum in intellectu, et dicitur visio intellectualis. Et est sciendum, quod prophetia salvatur in istis tribus sicut totum potentiale in suis partibus, cujus natura est quod secundum perfectam suam virtutem est in uno, et in aliis quaedam participatio et quidam modus illius; sicut est in anima, quod ejus tota virtus salvatur perfecte in anima rationali; et sensibilis non habet perfectam animae virtutem, et adhuc minus anima vegetabilis. Propter quod dicit Gregorius, quod plantae non vivunt per animam, sed per virorem. Similiter etiam et corporalis visio et spiritualis vel imaginaria est aliquid prophetiae; sed non possunt dici verae prophetiae, nisi addatur visio intellectualis, in qua est completa ratio prophetiae. Dan. 10: intelligentia enim opus est in visione: unde antecedit: intellexitque sermonem, scilicet Daniel. Visio autem primo et proprie dicitur de visione corporali. Et quia omnis nostra cognitio est a sensibus, inter quos visus potior est et subtilitate et universalitate, quia plures rerum differentias nobis ostendit; ideo transfertur nomen visionis ad alias interiores cognitiones. Circa tertium sciendum, quod non quaelibet visio intellectualis est visio prophetalis: est enim quaedam visio ad quam sufficit lumen naturale intellectus, sicut est contemplatio invisibilium per principia rationis: et in hac contemplatione ponebant philosophi summam felicitatem hominis. Est iterum quaedam contemplatio ad quam elevatur homo per lumen fidei sufficienter, sicut sanctorum in via. Est etiam quaedam beatorum in patria ad quam elevatur intellectus per lumen gloriae, videns Deum per essentiam, inquantum est objectum beatitudinis; et hoc plene et perfecte non est nisi in patria: sed quandoque ad ipsam raptim aliquis elevatur etiam existens in hac mortali vita, sicut fuit in raptu Pauli. 2 Cor. 12: scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore etc., ubi dicit Glossa, quod vidit sicut illi qui sunt de tertia hierarchia. Nulla autem istarum est visio prophetalis, quia ad ipsam nec lumen naturale neque lumen fidei sufficit; sed elevatur ad ipsam intellectus prophetae per lumen gratiae gratis datae, quod est donum prophetiae: nondum tamen attingit ad videndum Deum prout est objectum beatitudinis, sed prout est ratio eorum quae pertinent ad dispositionem hominum in mundo. Similiter non omnis visio corporalis, vel imaginaria dicitur prophetica, sed illa tantum quae fit per speciem specialiter divina virtute ad hoc ordinatam, ut sit in signum alicujus futuri, sive videns sive alius intelligentiam accipiat. Auctor tangitur in hoc quod dicit, Esaiae filii Amos. Et quamvis iste Amos fuerit propheta, qui ponitur in titulo prophetiae, secundum regulam Hebraeorum; non tamen est ille qui est de numero XII prophetarum; quia aliis litteris apud Hebraeos uterque scribitur. Materia tangitur in hoc quod dicit, quam vidit super Judam et Jerusalem, quia de his quae pertinent ad Judam et Jerusalem, ut ly super accipiatur pro de secundum translationem Symmachi, vel pro, contra, secundum Septuaginta: ut Juda sumatur pro terra duarum tribuum, et Jerusalem pro metropoli illius regionis. Vel Juda pro sorte Judae, et Jerusalem pro sorte Beniamin, quia in sorte illius erat quantum ad corpus civitatis, quod erat in declivi; quamvis quantum ad verticem montis, in quo erat turris David et templum, pertineret ad domum Dei, sicut potest Ios. 15 haberi. In diebus. Hic notificatur opus ex tempore; et ponuntur quatuor reges, quorum tempore Isaias prophetiam hanc edidit: unde quidam dividunt hunc librum secundum tempora regum sub quibus revelationem accepit. Ut in prima parte ponantur ea quae visa sunt tempore Oziae; in secunda ea quae visa sunt tempore Joathan, scilicet in 6 cap.: in anno quo mortuus est; in tertia ea quae visa sunt tempore Achaz a 7 cap. usque ad finem 14 ubi dicitur: in anno quo mortuus est rex Achaz; et inde usque ad finem ea quae visa sunt tempore Ezechiae. Sed quaeritur quare non facit mentionem de regibus Israel, sicut Osee in suo titulo facit mentionem de Jeroboam filio Joas, cum fuerint contemporanei. Ad quod dicendum, quod iste prophetavit contra duas tribus principaliter; et ideo eorum reges tantum in titulo habet; sed ille contra utrosque. Item quaeritur quare non fit mentio de Manasse rege Juda: sub quo etiam propheta vixit, cum constet eum non amisisse spiritum prophetiae. Ad quod dicendum, quod omnia quae in hoc libro scripta sunt, temporibus prophetarum vidit. Sed non erat decens ut prophetia quae principaliter consolationis est, in comminatione terminaretur; aut quod tempore mali regis, qui iram Dei provocabat, Dei consolatio praedicaretur. Jer. 15: dabo eos in furorem universis regnis terrae.

Audite caeli et auribus percipe terra. Hic incipit tractatus istius libri: unde accipietur divisio secundum exigentiam materiae. Dictum est autem, quod principaliter intentio ejus est circa adventum Christi, et gentium vocationem. Constat autem quod universae viae domini misericordia et veritas; ut dicitur in Psalm. 24. Unde Christo nato dictum est a Simeone, Luc. 2: ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Et intrantibus gentibus dictum est ab apostolo. Rom. 11: caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium subintraret. Dividitur ergo liber iste in duas partes. In prima ponitur comminatio divinae justitiae ad excidium peccatorum; in secunda consolatio divinae misericordiae ad resurrectionem justorum, cap. 40, ibi, consolamini. Prima in tres. Cum enim principaliter super Judam et Jerusalem loquatur; in prima parte comminatur duabus tribubus peccantibus; in secunda aliis eas persequentibus. 7 cap., et factum est. In tertia liberat ab hostibus imminentibus. 32 cap. ecce in justitia. Prima dividitur in duas. In prima exprobrat culpam, et comminatur poenam corrigentem; in secunda comminatur poenam incorrigibiles condemnantem. 6 cap.: in anno quo mortuus est rex Ozias. Prima dividitur in duas. In prima arguit de culpa ex parte aversionis, in secunda ex parte conversionis. 2 cap., ibi, verbum quod vidit. Prima in duas. In prima arguit in eis peccatum aversionis a cultu Dei; in secunda a justitia proximi, ibi, quomodo facta est prima in tres. In prima increpat culpam; in secunda pro culpa comminatur poenam, ibi, terra vestra deserta. In tertia quaerit poenae medelam, ibi, audite verbum domini. Prima in tres. In prima quaerit judicii testem: in secunda arguit peccati deformitatem, ibi, filios enutrivi; in tertia ostendit peccantium incorrigibilitatem, ibi, super quo percutiam vos. Requirit autem creaturam in testem in judicium peccati, quae etiam fuerat testis in obligationem praecepti. Deut. 32. Audite caeli quae loquor fuerat enim creatura testis obligationis ad praeceptum. Deuteron. 32. Nunc invocatur ut arbiter transgressionis. Psalm. 49: advocavit caelum desursum. Sed quandoque vocabitur ut instrumentum divinae ultionis. Sapient. 16: creatura creatori suo deserviens, excandescet in tormentum adversus injustos. Sed videtur inconveniens quod terra et caelum, quae sunt insensibiles creaturae, vocentur ad audiendum. Sed dicendum, quod ad ea quae sunt rationalis naturae, vocatur insensibilis creatura ad ostendendam divinam potentiam. Job 38: conclusi eum terminis meis. Et Rom. 4: vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Et per facti evidentiam. 2 Reg. 12: ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. Et Luc. 19. Lapides clamabunt si hi tacuerint, dico vobis; ad exaggerandam malitiam. Jer. 2. Obstupescite caeli super haec, et portae ejus desolamini vehementer. Ad magnificandam laetitiam. Ps. 95. Laetentur caeli, et exultet terra. Ad stupendam tristitiam. Oseae, 4. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea. Ac si diceret: peccatum vestrum est adeo patens quod ab irrationabilibus, si fieri posset, convinceretur; et similiter de aliis. Vel est ibi metonimia, ut ponatur caelum pro Angelis, et terra pro hominibus. Caeli, plurale pro singulari. Vel quia ad litteram sunt plures caeli et unum centrum quod est terra. Dominus locutus est. Ipsum loquentem audiatis, quo loquente facta estis. Psal. 148: dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Audite caeli, quasi distantes; percipe terra, quasi propinqua. Filios enutrivi. Hic ostendit peccati deformitatem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit contemptum in affectu; secundo ignorantiam in intellectu, ibi, cognovit bos; tertio aversionem in operis effectu, ibi, vae genti peccatrici et cetera. Et servatur hic ordo, ut ex contemptu aggravetur ignorantia, ne ignorantia excuset contemptum. Contemptum aggravat per beneficium impensum: unde circa primum duo facit. Primo commemorat beneficium; secundo ingratitudinis vitium, ibi ipsi autem. Ponit autem triplex beneficium. Primum est filialis adoptionis, cum dicit, filios. Exod. 4. Filius primogenitus meus Israel. Secundum solicitae educationis, ibi, enutrivi. Sap. 16: Angelorum esca nutrivisti populum tuum. Tertium singularis exaltationis, ibi, et exaltavi. Sap. 11: ostendens per sitim quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. Primum quantum ad patrum assumptionem et exaltationem; secundum in filiorum liberatione; tertium in hostium subjugatione. Spreverunt me. (Hic ponit ingratitudinis vitium). Jer. 3: quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel. Ignorantiam autem aggravat per brutorum exemplum: unde circa hoc duo facit. Primo inducit cognitionem brutorum; secundo ignorantiam peccatorum, ibi, Israel autem cognovit bos, quadam consuetudine beneficii. Israel autem. Arguit in eis duplicem ignorantiam; scilicet praecipientis, cum dicit, non cognovit me, contra id quod dixerat, possessorem suum; et contra rationem nominis; Israel: videns Deum, interpretatur. Joan. 16: non noverunt patrem, neque me. Ignorantiam legis: non intellexit; contra id quod dixerat, praesepe, et quod dixerat, populus, qui legislatoris praeceptis subjicitur. Oseae 8: scribam eis multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. Effectum autem operis aggravat per confirmatum usum: unde primo ostendit confirmationem; secundo eorum aversionem, dereliquerunt. Confirmationem ostendit primo per peccati consuetudinem, quae inducit habitum: unde dicit, genti peccatrici. Sic enim est peccator ex habitu sicut cantor ex arte, vel officio, infra 48: transgressorem ex ventre vocavi te. Secundo per peccati promptitudinem, quae est quasi quaedam gravitas in peccante; (unde dicit: populo gravi iniquitate). Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Psal. 13: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Tertio ex peccati successione: quia peccata patrum imitantes, quasi ex propagatione habent: unde dicit, semini nequam, idest pessimorum, secundum aliam translationem. Ps. 105: peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Quarto quantum ad peccatorum magnitudinem, cum dicit, filiis sceleratis. Ezech. 22: viri detractores fuerunt in te, ad effundendum sanguinem, (...) scelus operati sunt in medio tui. Infra 57: numquid non vos filii scelesti, semen mendax? Super quo addentes. Hic ostendit peccati incorrigibilitatem, removens triplicem correctionis modum. Primo illum qui est per divinum flagellum, dicens, super quo, idest ad quid, addentes, ut scilicet unde correptio inde addatis peccata? Jer. 2: frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Secundo illum qui est per proximi consilium vel auxilium, cum dicit, omne caput languidum: quia nullus est idoneus ad succurrendum alteri propter propriam infirmitatem. Et hoc ostendit quantum ad personam regis vel principis, dicens: omne caput languidum. 1 Reg. 15. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es? Quantum ad personam sacerdotis, omne cor moerens: cor enim primo recipit vitam ab anima et transfundit in corpus, quasi medium inter animam et corpus; ita sacerdos est medius inter Deum et populum. Exod. 4; tu eris ei in his quae ad Deum pertinent. Quantum ad personam privati hominis, cum dicit: a planta pedis, infra 56: omnes in viam suam declinaverunt. Et notandum, quod inidoneitas regis ostenditur in languore, quia subvenire poterat puniendo per potentiam. Eccli. 7; noli quaerere fieri judex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitatem. Sacerdotis ostenditur in moerore, per quem fit inidoneus ad sacrificia, quibus expiabat peccata. Lev. 10: quomodo potui comedere eam, aut placere domino in caeremoniis mente lugubri? Psal. 99: introite in conspectu ejus in exultatione. Sed privatus poterat corrigere per exemplum; et ideo ostenditur inidoneus per peccatum, quod designatur in privatione sanitatis: Psal. 13: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; scilicet ad corrigendum. Tertio, ibi, vulnus et livor, removet modum qui est per humanum studium, sicut quando aliquis disponitur ad gratiam, quae delet peccata, per bona opera. Unde dicit: vulnus, culpa patens, et livor, invidia latens, et plaga tumens, superbia inflans, non est circumligata, vinculo legis retrahentis. Jer. 2: a saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, dixisti, non serviam, quantum ad primum: nec curata medicamine, caritate sanante, quantum ad secundum: Prov. 10: universa delicta operit caritas: neque fota oleo, humilitate leniente, (quantum ad tertium), Judith. 9: humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio. Eccl. 3: quanto major es, tanto magis humilia te in omnibus. Prov. 15: responsio mollis frangit iram. Jud. 9: numquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines? Terra vestra. Hic comminatur poenam: et primo ponit punientis judicium; secundo consolationis qualecumque solatium, ibi, nisi dominus. Poenam ponit triplicem. Primo quantum ad destructionem possessionum; unde dicit, terra vestra deserta, quantum ad campestria, quae ita inculta erunt sicut desertum. Infra 7: vepres enim et spinae erunt in universa terra. Civitates vestrae succensae, quantum ad urbana. Amos 2: mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Jerusalem. Jer. 4: aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae a facie domini, a facie furoris ejus. Secunda poena est quantum ad destructionem terrae nascentium: unde dicit: regionem devorant, quantum ad fructus. Deut. 28: devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae, donec intereas. Desolabitur, quantum ad destructionem arborum et vinearum. Jer. 4: vae nobis, quoniam vastati sumus. Tertio quantum ad captivitatem hominum: unde dicit: derelinquetur filia Sion, idest Jerusalem, vel templum, unde erat custodia totius provinciae, ut solitaria, et ut umbraculum in vinea, post vindemiam. Infra 5: vinea enim domini, domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus. Sicut tugurium in cucumerario, post fructus ultimos collectos, per quos significat patres. Oseae 9: quasi prima poma ficulneae, in cacumine vidi patres eorum. Sicut civitas quae vastatur, quia metropolis erat. Ezech. 33: vastata est civitas, ait ille qui venerat de Jerusalem. Jer. 6: haec est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus. Nisi dominus exercituum. Hic ponitur consolatio ex promissione liberandi seminis. Reliquit autem dominus eis semen carnis congregatum. Infra 43: ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Semen benedictionis promissum. Gal. 3: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Semen praedicationis diffusum. Infra 27: qui egredietur impetu a Jacob, et florebit et germinabit Israel: et implebunt faciem orbis semine. Semen sanctorum novum. Infra 66: sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum, dicit dominus. Filios enutrivi et cetera. Hic notantur tria: nutritionis beneficium, exaltationis privilegium, ingratitudinis contemptum. Nutrivit quidem tempore legis, quando adhuc heres parvulus erat, Gal. 4, primo reficiens promissis in patribus. Gal. 3: Abrahae dictae sunt promissiones. Secundo gubernans judiciis in legislatoribus Psalm. 147: non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Tertio defendens auxiliis in judicibus et regibus, Judith 5: Deus eorum defendit eos, et erimus in opprobrium universae terrae. Quarto erudivit monitis in prophetis. Malach. 2: et testificatus est dominus inter te et uxorem pubertatis tuae. Quinto correxit flagellis in hostibus, 2 Mach. 6: etenim non multo tempore sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Sed exaltavit tempore gratiae primo secundum carnis assumptionem. Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit; sed semen Abrahae apprehendit. Secundo per personalem praedicationem. Matth. 10: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Tertio per suam conversationem. Joan. 10: multa bona opera operatus sum in vobis: propter quod opus etc.; quarto per miraculorum operationem. Joan. 5, et Luc. 7: quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. Quinto per discipulorum praedicationem. Psalm. 44: pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Sed e contrario illi Christi genus vituperant, Luc. 4: nonne hic est filius Joseph? Doctrinam improbant. Matth. 26 et Luc. 23: a Galilaea usque huc, hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Vitam blasphemant. Matth. 9: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Miracula pervertunt. Matth. 12: in principe Daemoniorum ejicit Daemonia. Discipulos occidunt. Matth. 10: ecce mitto vos sicut oves in medio luporum.

Audite verbum domini. Hic ponitur medicina contra poenam; et primo convocat ad audiendum; secundo removet inutile remedium, ibi, quo mihi? Tertio adhibetur salubre consilium, ibi, lavamini, mundi estote. Convocat autem ad audiendum primo majores; dicens: audite verbum domini, principes; secundo minores, ibi, populus Gomorrhae, Matth. 10: amen dico vobis et cetera. Sed quare invitat majores ad audiendum minores ad percipiendum? Quia ea quae sunt a majoribus audita, facile percipiunt minores. Item cum relinquat eis semen, quare comparat eos illis? Et dicendum, quod quantum ad incorrigibiles comparat propter duo. Propter peccati similitudinem: infra 2: et pueris alienis adhaeserunt; et propter publicationem: infra 3: peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Et cum fuerint quinque praecipue comparat istis, quia sunt praecipuae inter alias. Et propter hoc etiam principes comparat Sodomis, quia civitas illa metropolis erat, sicut patet Genes. 14. Principum autem est audire a domino verbum suum et populo legem imponere; et ideo invitat illos ad audientiam verbi, et populum ad perceptionem legis. Quo mihi? Hic ostendit inutilitatem remedii quod apponebant: et primo quantum ad sacrificiorum oblationes; secundo quantum ad festorum celebrationes, ibi, Neomeniam et sabbatum; tertio quantum ad divinas orationes, ibi, et cum extenderitis manus. Circa primum duo facit. Primo reprobat oblationem de animatis; secundo de inanimatis, ibi, incensum abominatio. In sacrificiis autem animalium erat aliquid quod totum cedebat in cultum Dei; sicut holocaustum, quasi totum incensum, ab olon, quod est totum, et cauma, quod est incendium. Lev. 1; adeps qui totus adolebatur Levitic. 3, et sanguis qui totus effundebatur, Levitic. 17, quaedam autem erant quae partim cedebant in cultum Dei, partim in usum ministri: sicut hostia pro peccato; nisi quando erat pro peccato sacerdotis vel multitudinis, Levitic. 4. Quaedam autem erant de quibus cedebat aliquid in cultum Dei, et aliquid in usum ministri, et aliquid cedebat ipsi offerenti, sicut in hostiis pacificis, quae pro gratiarum actione offerebantur, vel pro salute, Levitic. 4. Et secundum haec tria dividitur in tres partes. Primo reprobat sacrificia in tria distributa, scilicet pacifica. Et primo ponit reprobationem, dicens, quo mihi, idest ad quod mihi offertis, multitudinem victimarum vestrarum, quasi non mearum? Et dicuntur victimae, vel quia animal vinctum ad sacerdotem ducebatur, vel quia pro victoria habita vel habenda offerebatur. Deinde reprobationis rationem ponit dicens, plenus sum: vel propter fastidium, quia non bona: Genes. 4: ad Cain autem et ad munera ejus non respexit: vel propter dominium: Psalm. 49: meae sunt omnes ferae sylvarum, jumenta in montibus et boves. Secundo reprobat ea quae ex toto erant Deo oblata. Et primo ponit reprobationem illorum trium; et ponit tantum tria animalia, quia de his fiebant tantum sacrificia quae erant de armentis: fiebant etiam quaedam de avibus turturum et pullis columbae: sed hoc erat propter defectum paupertatis, sicut patet Levitic. 1 et 4 et pluribus aliis locis. Et iterum non erat usus eorum universalis in omnibus, quia non offerebatur ex his hostia pacifica. Deinde ponit reprobationis rationem, ibi, cum veneritis, quasi dicat: plus offenditis me ambulantes in atriis meis polluentes ea, quam holocaustum placeat: unde non accepto hanc communionem. Psalm. 39: holocaustum et pro peccato non postulasti. Jerem. 7: non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum; sed hoc praecepi eis, audire vocem meam; et ero vobis Deus, et vos mihi populus. Tertio reprobat ea quae erant Deo et sacerdoti debita, dicens: ne offeratis ultra. Jerem. 11: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Et Mich. 6: quid dignum offeram domino? (...). Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? Numquid placari potest in millibus arietum, aut in millibus hircorum pinguium? Incensum. Hic reprobat oblationes de rebus inanimatis, pro quibus omnibus ponit incensum, eo quod hoc erat inter alia dignius, sicut thymiama, de quo Exod. 30, et communius, quantum ad thus, quod ponebatur et adjungebatur cuilibet tali oblationi, et totum Deo incendebatur. Infra 66: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Sed objicitur de hoc quod dicit Glossa quod Deus nunquam sacrificia eorum amavit, cum praeceperit ea ad hoc quod fierent. Genes. 8: odoratusque est dominus odorem suavitatis; et ait ad eum: nequaquam ultra maledicam terrae propter hominem. Et dicendum: quod in quolibet sacrificio est aliquid considerandum ex parte offerentis, et aliquid ex parte rei oblatae. Ex parte rei oblatae, sacrificia nostra placent Deo per se, non autem antiquorum sacrificia; et hoc est quia placitum sive amatum dicitur per se quod in se ipso habet unde ametur, sicut bonum honestum; quod autem amatur tantum per relationem illius tantum ad alterum, non dicitur per se amatum, sicut dicitur secari vel uri amatum, secundum quod est ad finem sanitatis relatum. Nostra autem sacrificia in seipsis continent gratiam sanctificationis, secundum quam sunt Deo accepta; sed illa antiquorum sacramenta vel sacrificia erant tantum signa istorum; et ideo non erant per se amata. Ex parte autem offerentis, et nostra et illorum possunt esse accepta ex devotione offerentis. Potest ergo quadruplex tempus distingui. Primum ante legem scriptam et idolatriam; et tunc placebant antiqua sacrificia facta a sanctis patribus et propter devotionem offerentis et propter significationem rei oblatae. Secundum tempus est sub lege scripta; et tunc interveniente idolatria, additum fuit quiddam propter quod simpliciter displicebant, quia non erat dignum quod eodem placaretur Deus et coleretur Diabolus: et ex alia parte fuit addita una utilitas ex parte offerentis, ut esset remedium contra idolatriam populo ad hoc prono. Unde etiam de sacrificiis nihil praeceptum est ante fabricationem idoli. Et sic intelligitur auctoritas Jeremiae inducta. Tertium tempus fuit sub prophetis, in quo propter peccata populi jam non placebant ex parte offerentis, sed tantum inquantum erant signum. Unde secundum hoc non placabant Deum, sed magis offendebant. Quartum tempus est sub gratia, quando jam usus eorum ex toto abolitus est, quia veniente veritate cessavit figura.

Neomeniam et sabbatum. Hic removet solemnitatum celebrationes. Et primo, quantum ad futurum, ponit prohibitionis propositum dicens, Neomeniam. Psal. 80: buccinate in Neomenia tuba, in signum diei solemnitatis vestrae. Sabbatum. Exod. 20: festivitates alias. Levit. 23: hae sunt feriae domini, quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas. Iniqui sunt coetus vestri. Infra 58: ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Secundo ibi Kalendas vestras quantum ad praesens ponit odium dicens: Kalendas, quod supra Neomeniam. Unde in alio Psalterio: canite in initio mensis tubam, Thren. 2: oblivioni tradidit dominus in Sion festivitatem et sabbatum, et in opprobrium et in indignationem furoris sui regem et sacerdotem. Tertio, quantum ad praeteritum, ponit taedium, dicens: facta sunt mihi molesta: et ponit duo: gravitatem ponderis: facta sunt molesta, Psal. 37: sicut onus grave gravatae sunt super me: secundo laborem portantis: laboravi sustinens. Is. 43: praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Et loquitur more humano de Deo: quia homini dicitur esse grave laborare in eo quod non placet sibi. Et cum extenderitis. Reprobat orationes ipsorum: et primo ponit reprobationem; secundo reprobationis rationem, ibi, manus enim vestrae. Circa primum duo facit. Primo reprobat quantum ad signum devotionis, ibi, et cum extenderitis. Thren. 3. Levemus corda nostra cum manibus ad caelum ad Deum. Et infra 65: tota die expandi manus meas ad populum incredulum, qui graditur via non bona. Secundo prolixitatem orationis, (ibi: et cum multiplicaveritis), Prov. 28: qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt, quem fudistis. Psalm. 13: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Prover. 1: prohibe pedem tuum a semitis eorum: pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Lavamini. Hic ponit salubre consilium; et circa hoc tria facit. Primo ponit efficax remedium; secundo remedii effectum, ibi, venite; tertio poenam contra contemptum, ibi, quod si nolueritis. Remedium consistit in duobus: in fuga mali et sequela boni, ibi, discite. Malum fugatur dupliciter. Per purgationem praeteriti; et quantum ad hoc dicit, lavamini, Jer. 4: lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Secundo per cautelam futuri: et hoc fit tripliciter. Ut corde mala non cogitet: mundi estote. Proverb. 22: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum habebit amicum regem. Ut cogitata opere non impleat. Micheae 2: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud. Auferte malum, scilicet opus. Ut incepta non perficiat: quiescite agere perverse. Jerem. 2: prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Cursor levis explicans vias suas, in eodem 2. Discite bene facere. Hic ponit remedium quantum ad sequelam boni: et primo ut addiscant; secundo ut opere impleant, ibi, subvenite oppresso. Operatur enim aliquis bonum in ordinando seipsum; et quantum ad hoc dicit, discite bene facere. Jer. 6: erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te terram desertam et inhabitabilem. In ordine ad proximum; et hoc est quod dicit, quaerite judicium. Job 29: causam quam ego nesciebam, diligentissime investigabam. Jerem. 6: state super vias, et videte et interrogate de semitis antiquis. Subvenite oppresso. Hic ponit impletionem operis in subveniendo miseris. Miserum autem facit vel violentia: et quantum ad hoc dicit, subvenite oppresso: Proverb. 24. Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses: aut aetatis ignorantia: judicate pupillo: Eccli. 4: in judicando esto pupillis ut pater: aut sexus impotentia: defendite viduam. Job 29: auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. Et venite. Hic promittit effectum: et circa hoc tria ponuntur. Primo promittentis obligatio, cum dicit, venite; ac si diceret: si facitis quae dico, et non sequatur quod promitto, obligo me ad hoc quod arguatis me. Hoc plangebat Job 9: non est qui utrumque possit arguere et ponere manum suam in ambobus. Secundo malorum cessatio: si fuerint peccata. Et promittit specialiter mundationem a peccatis: quia cessante causa, cessat effectus, duo genera peccati tangit. Quod est ex amore incendente, quod notatur in coccino propter intensum ruborem, contra quod ponit candorem nivis frigidae. Job 9: si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae et cetera. Et quod est peccatum ex timore mortificante, quod notatur in vermiculo, cujus color accedit ad albedinem: contra quod ponit lanam: Ezech. 27: in multitudine diversarum opum in lanis optimi coloris (Matth. 28): aspectus eius etc., Dan. 7: vestimentum ejus sicut nix candidum, et capilli ejus quasi lana alba. Tertio ponitur bonorum restitutio: si volueritis, et audieritis, bona terrae. Psalm. 26: credo videre bona domini in terra viventium. Comedetis. Infra 65: ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Quod si nolueritis. Ponit poenam contra contemptum. Et primo ponit contemptum, dicens: quod si nolueritis, Zach. 8. Cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam me provocarent patres vestri. Secundo comminatur vindictae gladium; gladius devorabit vos. Ezech. 5: gladium evaginabo post eos, et complebo furorem meum; et quiescere faciam indignationem meam in eis. Tertio ostendit esse immutabile judicium: quia os domini locutum est. Numer. 23: non est Deus ut homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur.

Quomodo facta est meretrix. Hic ostendit peccatum eorum secundum aversionem a justitia proximi: et circa hoc tria facit. Primo describit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, propter hoc dicit dominus; tertio poenae sequelam, ibi, et restituam. Circa primum primo arguit peccatum plebis; secundo peccatum sacerdotis, ibi, argentum; tertio peccatum principis, ibi, principes tui. In plebe duo arguit, aggravans per comparationem ad priorem statum: scilicet venalitatem per comparationem ad priorem fidelitatem: unde quomodo facta est meretrix? Jer. 2: sub omni ligno frondoso et in omni colle sublimi tu prosternebaris meretrix: et crudelitatem per comparationem ad justitiam et judicium, quod est justitiae executio. Psal. 93: quoadusque justitia convertatur in judicium. Unde dicit: nunc autem homicidae. Oseae 4: maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Peccatum sacerdotis in duobus arguit. In corruptione veritatis doctrinae: unde dicit: argentum tuum, versum est in scoriam. Psal. 11: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Jer. 5: prophetae prophetaverunt mendacium. Secundo in remissione severitatis disciplinae, quae significatur in vino: hoc enim est vinum quod infudit Samaritanus: Luc. 10. Unde dicit: vinum tuum. Ezech. 13: vae qui consuunt. Principes tui. Hic arguit peccatum principum: et primo ostendit eos infideles in officii executione, quod ad suam utilitatem et non populi exequuntur. Amos 6: unguento optimo delibuti, bibentes in phialis vinum. Ezech. 34: vae pastoribus Israel, qui pascunt semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Et propter hoc dicit, infideles. Secundo ostendit eos transgressores in malefactorum receptione: socii furum, eos defendendo et patrocinium praestando: Oseae 6: quasi fauces virorum latronum principes sacerdotum. Proverb. 1: fili, ne ambules cum eis. Tertio ostendit eos corruptos in munerum receptione. Infra 5. Vae qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Unde dicit: diligunt munera, recepta, sequuntur promissa vel sperata. Quarto, ostendit eos iniquos in pauperum repulsione, dicens pupillo non judicant, Jer. 5: causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt. Propter hoc haec dicit dominus. Hic comminatur poenam: et primo praelatorum; secundo subditorum, ibi, et convertam. Circa primum ponit tria. Primo punientis potestatem in auctoritate, dicens, dominus. Malach. 1: si ego dominus, ubi est timor meus? Dicit dominus. In ministrorum multitudine: exercituum. Job 25: numquid est numerus militum ejus? In fortitudine, fortis. Job 9: sapiens corde est, et fortis robore: quis resistit ei, et pacem habuit? Secundo ponit punientis voluntatem. Heu, scilicet eis, consolabor, quia consolatio erit punitio eorum. Infra 63: dies ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit. Tertio ponit poenae crudelitatem: ibi et vindicabor de inimicis: quasi: sicut hostes puniam vos. Deut. 32: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. Et convertam. Hic comminatur poenam subditorum. Et primo ponitur punientis praeparatio, ibi, et convertam manum meam ad te puniendum, quam parcendo quasi plicatam tenueram. Job 19: manus domini tetigit me. Secundo poenae perfectio: excoquam, igne tribulationis, ad purum, quousque aliquid purgandum sit. Matth. 5: non exibis inde donec reddas novissimum quadrantem. Tertio poenarum multitudo: auferam omne stagnum tuum: quia pro omni peccato, infra 40: recepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Et restituam. Hic ponit poenae sequelam: et primo quantum ad correptos, renovationem; secundo quantum ad obstinatos, consumptionem, ibi, et conteret. Eodem enim igne (ut dicit Augustinus) aurum probatur, et palea fumat. Circa primum tria facit. Primo promittit renovationem quantum ad praelatorum emendationem; secundo quantum ad famae restitutionem, ibi, post hoc vocaberis; tertio quantum ad justitiae observationem, ibi, Sion in judicio. Dicit ergo: restituam judices, quantum ad saeculares principes, quorum est judicare populum, et consiliarios tuos, idest sacerdotes, quorum est consilia Dei ministrare populis: Malach. 2: labia sacerdotum custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia Angelus domini exercituum est: ut fuerunt prius, sicut Moyses et Josue qui Deo placuerunt. Jerem. 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, qui pascent vos scientia et disciplina. Et vocaberis, idest recuperabis famam, ut dicaris talis qualis ante fueras, civitas justi, idest in qua servatur justitia. Infra 62: non vocaberis ultra derelicta, nec vocaberis ultra desolata; sed vocaberis voluntas mea in ea. Sion in judicio, per executionem justitiae, redimetur, a calumniantibus; et reducent eam in justitia; quia judicium est reducere ad aequalitatem, in qua consistit justitia. Psal. 71: judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. Jerem. 23: regnabit rex (...) et faciet justitiam et judicium in terra. Et conteret. Hic ponitur obstinatorum destructio; et circa hoc tria facit. Primo praedicit destructionem; secundo destructionis modum, ibi, confundentur; tertio aufert evasionis spem, ibi, et erit fortitudo tua. Et quia poena ordinatur contra culpam, ideo circa primum tangit culpam dupliciter. Ex parte conversionis, quantum ad scelus idolatriae: unde dicit. Scelestos; et quantum ad peccatum voluptatis et luxuriae: unde dicit, peccatores: quia ad talia homines maxime proni sunt; contra quod ordinat poenam contritionis, in qua notatur poena pro inflictione. Jerem. 17: duplici contritione contere eos; quasi pro duplici peccato. Secundo ex parte aversionis, quia dereliquerunt dominum; contra quod ordinat poenam consumptionis, dicens, consumentur; in quo designat poenam desertionis: quod enim consumitur, in nihilum vadit, et omnia in nihilum deciderent, nisi manus domini ea contineret; ut dicit Gregorius. Jer. 17: domine, omnes qui te derelinquunt, confundantur; recedentes a te in terra scribentur: quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium dominum. Confundentur. Hic ponit modum destructionis: et primo quantum ad confusionem peccati; secundo quantum ad subtractionem boni, ibi, cum fueritis. Circa primum contra idolatriam ordinat confusionem, dicens: confundentur ab idolis, idest propter idola. Psalm. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia: contra voluptatem erubescentiam, cum dicit: erubescetis super hortis id est voluptuosis locis, quos elegeratis, luxuriae vestrae. Rom. 6: quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Confusio enim magis respicit malum; sed erubescentia culpam. Peccata enim carnalia (ut dicit Gregorius) sunt minoris culpae et majoris infamiae. Et ratio est, quia sunt secundum potentias ignobiliores, et maxime materiales: et tamen sunt innatae et connaturales et passibiles. Cum fueritis. Hic ponitur subtractio boni: et primo ejus quod pertinet ad protectionem et ornatum, quod significatur in ablatione foliorum; secundo ejus quod pertinet ad fructum, ibi, velut hortus qui sine aqua sterilis. Et contra dicitur de viro justo, Psalm. 1: erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Et erit. Hic aufert eis evasionis spem: et ponit tria. Primo aufert ab eis propriae fortitudinis firmamentum: unde dicit: erit fortitudo tua ut favilla stupae, quae cito consumitur. Eccl. 21: stupa collecta synagoga peccantium. Secundo idolorum auxilium, dicens: opus vestrum, scilicet idolorum, quod manus vestrae operatae sunt, quasi scintilla, quae nullius momenti est. Deuter. 32: ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? Et tamen comburitur: unde sequitur, et succendetur. Infra 50: ambulate in lumine ignis vestri. Tertio hominum succursum: et non erit qui extinguat. Ezech. 20: non extinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem; et videbit omnis caro.