|
Onus Aegypti. In parte ista comminatur destructionem Aegyptiorum,
prosequens modum et ordinem; et dividitur in partes tres: et primo
describitur poenae praeparatio; in secunda, ipsa destructio, et
tradam Aegyptum; in tertia, utilitatis consecutio, ibi, in die illa
erunt quinque civitates. Praeparatio autem poenae describitur quantum
ad quatuor. Primo quantum ad dispositionem hostium, ascendet,
inspirando, super nubem, ex qua tempestas, levem, propter agilitatem
et promptitudinem: Ps. 96: nubes et caligo in circuitu ejus.
Secundo quantum ad stuporem gubernantium deorum. Et movebuntur: quia
confracti sunt ab Assyriis: vel quia dare responsum non potuerunt:
vel quia nec eodem die apparuerunt homini. Ez. 6: confringentur et
cetera. Cor Aegypti, idest rex et principes, ex quibus totus vigor
Aegypti. Supra 1: omne caput languidum, et omne cor moerens.
Tertio quantum ad dissensionem resistentium: quantum ad exteriorem
contrectationem, et concurrere; quantum ad extraneos, Aegyptios;
quantum ad consanguineos, pugnabit vir; quantum ad notos et amicos,
et vir contra amicum suum; quantum ad diversos populos, civitas.
Ponit voluntatum diversitatem: dirumpetur, idest dividetur,
spiritus, idest voluntas in visceribus ejus, idest incolis terrae.
Matth. 12: omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Quarto
quantum ad errorem consiliantium hominum, et consilium. Job 5:
apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum
dissipat, et Daemonum. Et interrogabunt, frustra. Supra 8: et
cum dixerint ad vos: quaerite a Pythonibus, et a divinis, qui
stridunt in incantationibus suis et cetera. Nota super illo verbo,
super nubem, quod est multiplex nubes. Prima assumptae carnis. Job
38: ubi eras cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud
quasi pannis infantiae obvolverem? Secunda est virginalis ventris. 3
Reg. 18: ecce nubecula parva ascendebat de mari. Tertia est
devotae mentis. Ps. 67: magnificentia ejus et virtus ejus in
nubibus. Quarta judiciariae sedis. Ps. 96 nubes et caligo in
circuitu ejus, justitia et judicium praeparatio sedis ejus. Item
nota, quod de prima nube procedit pluvia sacramentalis vel
sanctificationis. Joan. 19: de latere (domini) continuo exivit
sanguis et aqua. De secunda procedit cibus consolationis. Sap.
19: nubes castra obumbrabat, et ex aqua quae ante erat, terra
apparuit arida. Et infra: videntes tua mirabilia, et monstra:
tamquam enim equi depaverunt escam. Supra 18: sicut nubes roris.
De tertia procedit coruscatio praedicationis. Job 37: frumentum
desiderant nubes, nubes spargunt lumen suum. De quarta procedit
tempestas damnationis. (Ier. 4): ecce quasi nubes, Ps. 67:
virtus ejus in nubibus. Item nota super illo verbo, nubem levem,
quod prima dicitur levis propter eminentiae dignitatem. Daniel. 7:
ecce in nubibus similis filio hominis veniebat. Secunda dicitur levis
propter virginitatis puritatem Apocal. 14: et ecce nubem candidam,
et super nubem sedentem similem filio hominis. Tertia dicitur levis
propter obedientiae velocitatem. Infra 60: qui sunt isti qui ut
nubes volant? Quarta dicitur levis propter executionis facilitatem.
Eccli. 43: in magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt
lapides grandinis. Et tradam Aegyptum. Hic prosequitur ipsam
destructionem: et primo quantum ad populi servitutem; secundo quantum
ad terrae desolationem, et arescet, tertio quantum ad sapientum
stuporem, stulti principes. Dominorum: Assyriorum, Chaldaeorum,
Romanorum. Deut. 28: servies inimico tuo. Destructionem autem
terrae designat per siccitatem aquarum, in quibus Aegyptus ornata et
dives est: vel quia ira Dei praevenit ut aquae siccarentur, et
animalia morerentur: vel loquitur hyperbolice, quasi dicat: tanta
erit tribulatio quod videbitur etiam aquas siccare. Ponit ergo tria.
Primo siccitatis modum, arescet, idest minuetur, fluvius, Nilus,
flumina alia. Ezechiel. 30: faciam alveos fluminum aridos.
Secundo ponit siccitatis signum, calamus et juncus, quae nutriuntur
in aquis. Infra 35: orietur viror calami et junci. Tertio ponit
siccitatis damnum, nudabitur, primo agriculturae, a fonte, idest a
principio: vel hoc ad finem. Psalm. 106: posuit flumina in
desertum, et exitum aquarum in sitim. Secundo piscatorum, moerebunt
piscatores. Ezech. 29: projiciam te in desertum, et omnes pisces
fluminis tui. Tertio diversorum artificum, confundentur qui operantur
linum, quod nascitur in locis humidis. Flaccentia, idest arentia:
lacunas, vivaria. Stulti principes. Hic ponit hominum stuporem: et
primo quantum ad errorem in consiliis; secundo quantum ad timorem in
bellis, ibi, in die illa. Circa primum tria. Primo irridet
sapientum stultitiam quantum ad deliberationem: stulti principes,
idest philosophi, Thaneos, ubi vigebat studium: Jerem. 51:
stultus factus est omnis homo: quantum ad consilii promulgationem:
sapientes, quantum ad sui commendationem, quomodo dicetis Pharaoni?
Idest, quomodo poteritis dicere, quando putabit vos male
consuluisse, hoc quod unusquisque vestrum solebat dicere ad sui
commendationem, ut ejus consilio credatur, filius sapientium; quasi
dicat, hereditate sapientiam possideo; vel discipulus regum, qui
antiquitus philosophi erant. Job 15: et senes et antiqui sunt in
nobis, multo vetustiores quam patres tui. Secundo irridet regis
confidentiam. Ubi nunc. Et primo quaestionem: infra 47: stent et
salvent te; secundo responsionem, stulti emarcuerunt, idest
defecerunt, ut supra; tertio irridet populi decepti ignaviam,
deceperunt. Hic tria facit. Primo ponit sapientum deceptionem,
deceperunt angulum, idest regnum, in quo multi conjunguntur sicut
parietes in angulo. Infra 47: sapientia tua et scientia tua decepit
te. Secundo Dei permissionem, dominus miscuit: saepe dicitur
metaphorice. Spiritum vertiginis, idest erroris, ad modum ejus qui
patitur vertiginem. 3 Reg. ult.: dedit dominus spiritum mendacii
in ore omnium prophetarum tuorum. Tertio ipsius populi errorem, et
errare. Caput, videlicet neque quo ad principium; caudam, neque quo
ad finem; incurvantem, quo ad senem; refrenantem, quo ad juvenem,
qui refrenatione indiget, vel lascivientem. 2 Tim. 3: mali autem
homines et seductores proficient in pejus. In illa die. Hic
comminatur timorem robustorum. Et primo ponit timorem, quasi
mulieres, infirmi et imbecilles. Jer. 51: devoratum est robur
eorum, et facti sunt quasi mulieres. Secundo rationem, erit terra
Juda, scilicet memoria malorum quae fecerunt eis avertentes eos a
cultu Dei pro quo scient iram Dei se incurrisse. 1 Mach. 6: nunc
reminiscor malorum quae feci in Jerusalem. In die illa. Hic ponitur
consecutio, vel consolatio, scilicet eorum conversio. Et primo
conversionis signum triplex: quorum primum est juramentum, jurantes.
Infra 65: qui iurat etc. jurabit in Deo amen: quia oblivioni
traditae sunt angustiae priores. Civitas solis, Heliopolis.
Linguam Chananaeam, quae confinis est linguae Judaeorum, ut in
lingua etiam conveniant cum populo Dei. In his enim translati sunt a
Nabuchodonosor quidam Syri, qui linguam propriam tenuerunt.
Secundum signum est sacrum aedificium, altare domini et titulus: quia
multos deos colebant, sicut dicitur Act. 17. Hoc (dicunt
quidam) impletum tempore Machabaeorum, quando multis Judaeis
fugientibus in Aegyptum, Onias volens implere hanc prophetiam,
contra praeceptum legis aedificavit altare, quod est contra illud
Exod. 20: non aedificabis mihi altare etc.: de quo arguitur
Dan. 11: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut
impleant visionem, et corruent. Unde patet quod non est iste
intellectus, sed de altari aedificando ad cultum Christianum.
Tertium signum est quia invocant Dei auxilium, clamabunt; salvatorem
Jesum. Psalm. 90: clamavit ad me. Secundo ponit conversionis
modum: et primo quantum ad fidei susceptionem, et cognoscetur: Jer.
31: omnes cognoscent me a minimo usque ad maximum, ait dominus;
secundo quantum ad sacrificiorum et votorum oblationem, et colent:
Malach. 1: in omni loco offertur nomini meo oblatio munda; tertio
quantum ad peccatorum remissionem: et percutiet, primo per multas
poenas; et sanabit, a peccato. Job 5: ipse vulnerat et medetur,
percutit et manus ejus sanabunt. Tertio ponit conversionis triplicem
effectum: scilicet pacem: in die illa erit via, quod ante non poterat
esse propter diversa regna, quae nato domino juncta sunt sub Romanis.
Servient, in mercimoniis sibi invicem; vel quia milites Syri erant
in legionibus Romanorum ad custodiam Aegypti. Supra 2: non levabit
gens contra gentem gladium. Secundo promittit secundum effectum,
fidei veritatem: in die illa tertius; simul, et aequaliter Romanis
serviens, et in unitate fidei. Joan. 10: fiet unum ovile et unus
pastor. Rom. 10: non est distinctio Judaei et Graeci. Tertio
ponit tertium effectum, scilicet benedictionem divinam; erit,
scilicet Israel, benedictio, quia per apostolos totus mundus
benedictionem Dei percepit. Hereditas, quia ibi natus, et mysteria
salutis nostrae explevit. Psal. 113: benedixit domui Israel.
|
|