|
In anno quo. Hic ponitur destructionis tempus; et dividitur in
partes tres: et primo ponitur designans quoddam, scilicet propheticum
factum; secundo facti significatum, et dixit; tertio ostendit
significati effectum. Et timebunt. Circa primum tria. Primo
ponitur prophetiae tempus, in anno. Azotum, civitas Palaestinorum.
Amos 1: ubi et Gaza, Geth, Accaron, Ascalon, Azotus.
Sargon, qui et Senacherib, secundum Jeronymum, quia sex nomina
habuit, quae sunt Sargon, Senach, Phua, Salmanasar,
Teglathphalasar, Asarad. In manu, idest in opere verbis
concordante. Oseae 12: in manibus prophetarum assimilatus sum.
Secundo ponit divinum praeceptum, vade, et solve. Ezech. 24:
erit Ezechiel in portentum. Tertio praecepti complementum. Et fecit
sic, infra 50: ego autem et cetera. Et dixit dominus. Hic
ponitur significatum praedicti facti. Et primo quantum ad tempus quo
duravit persecutio, trium annorum, per tres dies quibus nudus ivit,
significatum Ezech. 4: diem pro anno dedi tibi. Secundo quantum ad
destructionis auctorem, sic minabitur rex. Ezech. 30: in die illa
egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae
confidentiam. Tertio quantum ad destructionis conditionem, in
universalitatem, juvenem et senem; in vilitatem, nudam; scilicet
captivitatem. Jer. 46: sanitas non est tibi. Et timebunt. Hic
ponit effectum in Judaeis: primo timorem, et timebunt; secundo
confusionem, et confundentur; tertio utriusque expressionem, et dicet
habitator insulae, idest Jerusalem, quae persecutionis fluctibus
incessanter tundebatur, sicut insula fluctibus maris; haeccine, in
quo confusio, et quomodo, in quo timor. Infra 30: erit vobis
fortitudo Pharaonis in confusionem.
|
|