|
Onus deserti maris. Hic comminatur contra hostes, qui gravabant eos
per rerum subtractionem, qui tamen erant eis aliquo foedere juncti: et
dividitur in tres partes. Primo contra illos qui erant eis juncti
amicitiae foedere; in secunda contra illos qui erant juncti
praelationis jure: cap. 22, onus vallis; in tertia contra illos
qui erant eis juncti negotiationis societate: 23 cap., onus Tyri.
Prima in duas. In prima contra amicos extraneos, scilicet
Babylonios, qui erant amici, et rebus tandem spoliaverunt, sicut
patet infra 39. In secunda contra amicos cognatos, onus Duma.
Circa primum duo facit. Primo ponitur titulus, onus maris, idest
Babylonis, propter sonitum multitudinis populorum ut supra 17;
deserti, quia in solitudine redigetur. Jer. 51: desertum faciet
dominus mare ejus, immittit contra eos comminationem ut modum addat.
Secundo ponitur ipsa prophetia: et primo ponitur visio comminationis;
secundo modus accipiendae visionis, haec enim dixit. Circa primum
quatuor designat. Primo tribulationis gravitatem, ponens
similitudinem. Sicut turbines, vox Babylonis, ab Africo de
deserto, quod erat ad meridiem, ita venit, contra me vastitas, de
terra, scilicet Perside, horribili mihi. Nahum 1: dominus in
tempestate et turbine viae ejus. Visio dura: in persona Babylonis.
Joan. 6: durus est hic sermo. Secundo designat vastatorem. Et
primo quantum ad ducis conditionem in infidelitate. Cyrus, qui
incredulus, idest infidelis domino suo Balthassar, rebellans, et
Babylonem obsidens, confidens de ipsius effeminatione, infideliter
agit, idest aget, videns non posse civitatem capi vi, fraude pacem
faciens, et jurans omagium regi Babylonis; a quo invitatus ad
convivium (de quo Daniel. 5), interfecit eum, et cepit civitatem
in ducentis militibus per foramen muri, unde fluvius intrabat, aqua
ipsius in multas partes divisa. In crudelitate, qui depopulator.
Unde in poenam crudelitatis suffocatus est in sanguine, et dictum est
sibi: sanguinem sitisti, sanguinem bibe. Habac. 2: ecce qui
incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso. Secundo
quantum ad exitus regionem: ascende Aelam, civitas Persidis, et
provincia, Medaba civitas in media, obside, Babylonem: vox
domini. Jer. 51: ascendite contra eam omnes gentes. Tertio
hostis potestatem. Omnem gemitum ejus, idest Babylonis, ut nec
etiam plangere audeat. Supra 10: non fuit qui moveret pennam, et
aperiret os, et ganniret. Vel quia suos gemere faciat. Tertio
designat ipsius prophetae compassionem, quam designat quantum ad
corpus, ad quod redundant affectiones mentis: et hoc quantum ad
doloris sensum: propterea repleti sunt lumbi mei dolore, idest, ita
doleo sicut qui patitur dolorem in renibus. Psal. 47: ibi dolores
ut parturientis. Et quantum ad casum, corrui; et quantum ad turbatum
vultum, turbatus. Psalm. 76: turbatus sum, et non sum locutus.
Psal. 54: turbatus sum in exercitatione mea. Secundo quantum ad
affectum, emarcuit cor meum, idest affectus tristitia. Jerem. 4:
ventrem meum doleo. Tertio quantum ad intellectum stupentem,
tenebrae, idest turbationes praevisae, ac si essem in tenebris.
Jerem. 50: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et silebit
super universis plagis ejus. Babylon dilecta, tunc temporis, quamvis
postea inimica, in miraculum, idest in admirationem. Apocaly.
17: admiratus sum cum vidissem illam admiratione magna. Quarto
designat destructionis modum et conditionem, dicens: o Babylon, pone
mensam, invitando Cyrum et Darium ad convivium, contemplare, idest
vide, in specula, idest in Scriptura manus scribentis: mane, clara
luce domini; scilicet o Cyre, o dari, principes comedentes et
bibentes, cum eo, surgite, confortati visione, arripite clypeum; et
interficite eum. Jerem. 46: praeparate scutum et clypeum. Vel
aliter, verba domini. O propheta, pone mensam, idest ponendam
praedica, in specula, idest in spiritu prophetiae etc. ut supra.
Vel verba Cyri: pone mensam, vos: Persae accurrite, date equis
annonam, ut sitis parati; tu speculator, contemplare, quid fiat in
tractatu: vos, principes, mei, comedentes. Et hoc stat etiam si
non sustineatur quod Cyrus et Darius fuerint in convivio, ut quidam
dicunt, sustinentes festum fieri in civitate, et deliciis vacare.
Vel propter festum discumbebant; vel propter treugas; vel propter
victoriam semel habitam; vel propter adjutorium quod receperat de nocte
aggressi sunt civitatem. Nota super illo verbo, contemplare in
specula, quod debet homo in specula mentis contemplari primo peccata
quae commisit, ut doleat. Jer. 31: statue tibi speculam, pone
tibi amaritudines, dirige cor tuum in viam rectam. Secundo supplicia
quae meruit, ut timeat. Michaeae 7: dies speculationis, visitatio
tua venit. Tertio beneficia quae Deus contulit, ut gratias agat.
Infra 52: vox speculatorum tuorum; levaverunt vocem, simul
laudabunt; quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit dominus
Sion. Quarto mandata quae praecepit, ut impleat. Oseae 9:
speculator Ephraim. Quinto praemia quae promisit ut comprehendat. 2
Pet. 1: speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a
Deo patre gloriam et honorem. Haec enim dixit. Hic ponit modum
acceptionis hujus visionis: et circa hoc quatuor facit. Primo ponitur
divina iussio, pone speculatorem, teipsum, vel discipulum tuum, quem
Hebraei, Habacuc dicunt fuisse. Viderit spiritu prophetali, vel
corporaliter. Ezech. 3: fili hominis, speculatorem posui te domui
Israel. Secundo ponitur visio: et primo ponit rem visam: et vidit
currum duorum equitum: qui a duobus equis consuevit trahi, exercitum
duorum regnorum significantem: ascensorem, scilicet curruum, asini,
regni Persarum, quod primum ignobile, cameli, Medorum; quod semper
altum; quasi haec duo animalia, loco duorum equorum, currui
adjungentem. Secundo videntis diligentiam, et contemplatus est.
Ezech. 40: pone cor tuum in omnibus quae ego ostendo tibi. Tertio
ponitur denuntiatio, et clamavit leo, secundum virtutem animi, qui
prius speculator per eminentiam contemplationis. Et primo denuntiat
suam diligentiam, super speculam domini. Habacuc 2: super custodiam
meam stabo. Secundo denuntiat rem visam, ecce venit, ut supra 3
tertio Babylonis poenam. Cecidit. Jerem. 50: capta es et
nesciebas. Quarto ponitur prophetae ad populum denuntiatio: tritura
mea, verba prophetae, vel Christi, quia Jerusalem triturata multis
tribulationibus, filia areae, idest templum quod situm est in area
Ornam, 2 regum ultimo, Ier. 42: omne verbum quodcumque et
cetera. Onus Duma. Hic comminatur contra amicos et cognatos. Et
primo contra Idumaeos, qui de progenie Esau fratris Jacob, Genes.
25, qui quandoque amici, sicut 4 Reg. 3, Ezech. 35: audivi
universa opprobria quae locutus es de montibus Israel. Secundo contra
Arabes; qui de genere Ismaelis, qui fuit filius Abraham, Genes.
16, ibi, onus in Arabia. Circa primum duo facit. Primo ponitur
inscriptio, onus Duma, idest Idumaeae; secundo comminatio; circa
quam tria. Primo ponitur eorum oratio: et sunt verba Dei haec
Idumaeis: ex Seir clamat ad me. Liberatis Judaeis, post
septuaginta annos captivitatis custos, qui custodis populum Israel,
quasi eis dormientibus, quid de nocte? Idest, quare nos non liberas
de nocte captivitatis, sicut et eos? Et ostendunt magnum desiderium
liberationis, et in intentione verborum et decantatione. Psal.
120: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.
Secundo ponitur petitionis refutatio. Et dixit custos, scilicet
Deus: venit mane, liberationis tempus Judaeis, et nox captivitatis
adhuc Idumaeis manet. Sapient. 17: solis autem illis superposita
erat gravis nox. Tertio adhibet remedium: si quaeritis, me,
quaerite, toto corde relinquendo idola. Vel sicut in tribulatione,
et in prosperitate. Infra 55: quaerite dominum dum inveniri
potest. Joel. 2: convertimini ad me in toto corde vestro. Nota
supra illo verbo, custos qui quod homo debet se custodire per diem
prosperitatis a divitiis. Primo ne eas eligat, considerando earum
vilitatem. Philip. 3: quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum
detrimenta. Secundo ne in eis confidat, considerando earum
vanitatem. Eccle. 2: vidi in omnibus vanitatem. Tertio ne de eis
superbiat, considerando earum imminentem adversitatem. Eccli. 11:
in die bonorum ne immemor sis malorum. Item debet se custodire in
nocte adversitatis. Primo considerando percutientis affectum.
Proverb. 3: disciplinam, fili mi, ne abjicias; ne deficias, cum
ab eo corriperis. Secundo considerando percussi Christi exemplum.
Hebr. 12: recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus
adversum semetipsum contradictionem. Tertio considerando percussionis
fructum. 2 Corinth. 4: id enim quod in praesenti est momentaneum
et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum
gloriae pondus operatur in nobis. Onus in Arabia. Hic contra
Arabes. Et primo innuit destructionis causam: quia filiis Israel
fugientibus, panem porrigentes, aquam subtrahebant. Unde ponit
Judaeorum fugam. O vos, Judaei, in saltu, Arabiae, Dodanim,
nomen loci. Psalm. 106: erraverunt in solitudine in inaquoso,
viam civitatis et cetera. Hortatur ad misericordiam, occurrentes,
vos Arabes. Terram Austri, idest meridie. Infra 58: frange
esurienti panem tuum. Et ponit misericordiae causam, a facie enim,
ut moveantur ad misericordiam. Jer. 4: a voce equitis et mittentis
sagittam fugit omnis civitas. Secundo, quia hoc facere noluerunt,
comminatur poenam, quoniam haec dicit dominus. Et primo per Assyrios
a quibus praelatio vastationis Judaeorum, et ipsa vastitas, quasi in
anno mercenarii, qui sibi videtur brevis, spe mercedis. Secundo per
Chaldaeos: reliquiae, ab Assyriis derelictae, imminuentur, a
Chaldaeis, Cedar, filii Ismaelis. Sagittariorum, sequentes artem
patris sui. Gen. 21, dicitur de Ismaele, quod factus est vir
sagittarius.
|
|