|
Onus vallis. Hic comminatur contra illos qui populo Dei jungebantur
praelationis jure, et ipsum tamen rebus spoliabant: et primo quantum
ad illos ad quos pertinebat praelatio in temporalibus; secundo contra
illos ad quos pertinebat in spiritualibus: haec dicit dominus.
Praelatio autem in temporalibus pertinebat ad reges: et ideo
comminatur in prima parte contra Jerusalem, quae erat sedes regni: et
circa hoc duo facit. Primo ponitur inscriptio, vallis, idest
Jerusalem, non propter situm loci, cum sit in monte; sed propter
vilitatem, quia ad ipsam sicut ad vallem confluebant sordes undique,
dum vicinarum gentium actum sequeretur. Ezech. 5: haec est
Jerusalem; in medio gentium posui eam. Vel dicitur vallis propter
infimam partem civitatis, quae a Sobna tradita fuit Senacherib.
Visionis, propter sanctitatem templi: nam in ipso visiones prophetis
fiebant a domino; vel propter eminentiam loci, quia a remotis videri
poterat; vel propter nomen quod loco illi imposuit Abraham, sicut
dicitur Gen. 22: appellavitque nomen loci illius, in monte dominus
videbit. Secundo ponitur ipsa comminatio; et circa hoc tria facit.
Primo arguit culpam; secundo comminatur poenam: interfectique tui,
tertio ostendit in ipsa poena, obstinationis pertinaciam, et
congregastis. Circa primum duo facit. Primo arguit peccatum duplex.
Idolatriae; quidnam tibi, ascendisti in tecta, ad sacrificandum
idolis, et tu, quae speciali actu sancti privilegii gaudebas? Oseae
4: si fornicaris, Israel, non delinquat saltem Juda. Et peccatum
rixae, clamoris plena. Supra 5: expectavi ut faceret uvas, et
fecit labruscas. Secundo ad aggravandum peccatum ponitur Dei
beneficium duplex: scilicet multitudinis hominum, urbs frequens:
Thren. 1: quomodo sedet sola civitas plena populo? Et plenitudinis
gaudiorum, civitas exultans, quondam tempore Salomonis prae nimia
prosperitate. Psalm. 47: fundatur exultatione universae.
Interfecti. Hic ponit poenam: et primo comminatur hominum
destructionem quantum ad obsessos qui mortui sunt fame: non interfecti
gladio, sed fame et siti. Thren. 4: melius fuit interfectis gladio
quam fame. Quantum ad fugitivos principes, scilicet qui comprehensi
sunt et ligati, sicut legitur Jer. ult.: cuncti principes.
Thren. 1: facti sunt principes velut arietes non invenientes
pascua. Quantum ad comprehensos in civitate, qui similiter captivati
sunt: omnes qui inventi sunt, procul, in longinquam terram, in
captivitatem ducti. Deut. 28: deducet dominus in gentem
longinquam. Secundo ponit prophetae inconsolabilem compassionem:
recedite, vos prophetae consolantes, nolite incumbere, more
consolantium. Jer. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis
fontem lacrymarum, ut possim flere interfectos populi mei? Tertio
ponit poenae modum et ordinem: dies interfectionis, et circa hoc tria
ponit. Primo Dei indignationem, dies interfectionis, imminet.
Scrutans, faciens scrutari ab hostibus, magnificus, faciens hostes
magnificos: in montibus enim et muris confidebant. Soph. 1: in
tempore illo scrutabitur Jerusalem in lucernis, et visitabo super
viros defixos in faecibus suis. Secundo ponit hostium superationem,
et Aelam, civitas Persidis, ex qua venerunt pugnatores cum
Nabuchodonosor, qui monarchiam orientis tenebat. Clypeus, portatus
contra Jerusalem, nudavit parietem, ad quam suspensus erat ad ornatum
domus. Jer. 46: praeparate scutum et clypeum. Vel aliter.
Clypeus, potentia Chaldaei, nudavit parietem templi auro quo
vestiebatur. Tertio ponit damni illationem quantum ad quatuor. Primo
quantum ad possessionum vastationem. Erunt electae; quadrigarum.
Babylonis, Jer. 49: quid gloriaris in vallibus? Defluxit vallis
tua, filia delicata. Secundo quantum ad civitatum captionem, equites
in porta, ne quis effugiat. Jer. 39: ingressi sunt omnes
principes Babylonis, et sederunt in porta media. Tertio quantum ad
sanctorum profanationem: et revelabitur, nudabitur, operimentum,
idest sancta prius operta, quae nulli nisi sacerdoti licebat videre.
Thren. 1: viderunt gentes ignominiam tuam. Quarto quantum ad
armamentarii destructionem, videbis armamentarium, idest domus
saltus, in quo arma recondebantur, eversum; de cujus aedificio 3
regum 7. Civitatis David, fortissimae; vel ipsa Jerusalem cum
forti muro in pluribus locis. Cant. 4: turris David aedificata est
cum propugnaculis. Et congregastis aquas. Hic ponit obstinationis
pertinaciam: et primo arguit obstinationis culpam; secundo proponit
contra eos divinam sententiam, et revelata est. Arguitur autem eorum
pertinacia quantum ad duo. Primo quantum ad divinum auxilium quod non
invocabant, de suis viribus et ingeniis confidentes: congregastis; in
unum locum intra civitatem per occultos meatus, aquas piscinae
inferioris, quae habebat aquas de terra fluentes, quae tamen ab
hostibus prohiberi poterant. Numerastis, ut numero et mensura
dispensaretur aqua; destruxistis domos, quae erant juxta murum, ut
non impedirent defensores; lacum, piscinae inferioris, fecistis,
fluere, inter duos muros, quibus cingebatur civitas, et aquam
scilicet restaurastis, eum, scilicet Deum, eam, aquam. Ps.
13: Deum non invocaverunt. Secundo quantum ad divinum consilium,
quod contemnebant, et vocabit. Et circa hoc tria ponit. Primo ipsum
consilium: ad fletum oculorum, ad planctum, manuum, ad calvitium,
secundum morem antiquum, qui in tristitia opera haec faciebant.
Joel. 2: convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio,
fletu, et planctu. Secundo ponit consilii contemptum, et ecce
gaudium, supra 6: cythara et lyra in conviviis vestris. Tertio
contemnendi animum, comedamus. 1 Corinth. 15. Sapien. 2:
umbrae enim transitus est tempus nostrum. Et revelata. Hic ponitur
sententia; et possunt legi ex persona domini; haec blasphemia vestra
revelata, idest ego audivi. Si dimittetur: quasi dicat, non
credatis supra 2: ne ergo dimittas. Vel ex persona prophetae: haec
vox domini est revelata. Et haec omnia quae dicta sunt pertinent ad
captivitatem per Nabuchodonosor imperantem facta. Haec dicit
dominus. Hic ponitur comminatio contra illos ad quos pertinebat
praelatio in spiritualibus: et primo contra sacerdotem qui tunc erat;
secundo contra totum sacerdotalem ordinem, in die illa dicit dominus.
Circa primum duo facit. Primo praedicit illius depositionem, qui
civitatem terrore concussus tradidit Senacherib, idest inferiorem
partem; secundo alterius substitutionem, et erit in die illa. Circa
primum tria facit. Primo describit personam ex officio, qui habitat
in tabernaculo. Sacerdotis erat excubare in tabernaculo, ut habetur
Num. 1. Praepositum, summum super decem. Secundo arguit culpam
triplicem: indignae habitationis: quid tu hic facis in domo mea,
indignus tali habitatione? Jerem. 11: quid est quod dilectus meus
in domo mea fecit scelera multa? De se superbae praesumptionis: aut
quasi quis hic? Aestimas te ac si esses alicujus valoris, cum nihil
sis? Zach. 11: o pastor, et idolum. Curiosi sepulcri
aedificationis: excidisti, hic in Jerusalem juxta templum,
memoriale, idest epitaphium, in excelso, idest in supremo situ
sepulcri; vel ad litteram, in alto sepulcrum suum collocaverat ad
memoriam suam, sicut habetur 1 Mach. 13. Tertio comminatur
poenam: ecce dominus, triplicem: primo captivationis, sicut
asportatur, ligatus, et sine labore, gallinaceus, qui pullos ad
modum gallinae nutrit, castratus existens, qui capones dicuntur; et
quasi amictum, leviter super humerum levatus. Jerem. 20: tu
Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem et
in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu et omnes
amici tui. Secundo confusionis: coronans, idest, loco coronae qua
utebaris cultu pontificali, habebis tribulationem, quasi pilam, quae
non invenit altam stationem. Currus gloriae tuae, qua ferebaris
gloriosus, in confusionem tuam versus. Et ignominia domus domini;
idest, gloriam quam habuisti in domo domini, vertetur tibi in
ignominiam. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Tertio
poenam depositionis, et expellam. 3 regum 2: ejecit ergo Salomon
Abiathar, ut non esset sacerdos domini. Et erit. Hic ponit
alterius substitutionem; et circa hoc tria ponit. Electionem,
invocabo, unum de vigintiquatuor, ut legitur 1 Par. 25, 1
Reg. 2: suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum sit.
Secundo ipsius consecrationem, et induam eum; quia cum vestibus
pontificalibus consecrabatur, sicut patet Levit. 18 de vestibus
istis, et Exod. 28. Tertio confert jurisdictionem. Et
potestatem. Et primo quantum ad potestatem quam habebat in populo,
ponens potestatem, et potestatem, scilicet dabo. Psalm. 108:
fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. Et erit
quasi pater. Jerem. 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et
pascent vos scientia et doctrina. Secundo quantum ad potestatem quam
habebat ad templum: et clavem, quae aurea erat, domus David, idest
templi, ad quod aedificandum David impensas praeparavit, sicut patet
1 Paralip. in fine, super humerum, idest suam gubernationem; vel
quia ea utebatur quasi quodam ornamento. Aperiet, quia sibi licitum
erat intrare semel per annum in sancta sanctorum, ut dicitur Heb.
9. Tertio quantum ad potestatem quam habebat supra totum ordinem
ministrantium: et figam illum paxillum, diminutivum de palo: sicut
enim super palum aliquem suspenduntur diversa vasa; ita ad curam ipsius
pertinebant diversa officia, quae habent usum diversorum vasorum in
ministeriis domus domini: in loco fidelium, scilicet templo. De hac
potestate dicitur Numer. 3 et 4. In die illa. Hic contra
sacerdotium totum, quod destructum est tempore Sedeciae captivante
Nabuchodonosor. Quae enim dicta sunt de Sobna pertinent ad tempus
Senacherib. Et vocatur hic paxillus ipsum sacerdotium, quod cessavit
tempore captivitatis. Oseae 3: dies multos sedebunt filii Israel
sine rege et sine principe, et sine sacrificio et sine altari et sine
ephod, et sine Therapim. Nota super illo verbo, qui habitat in
tabernaculo, quod est multiplex tabernaculum. Primum carnalis
concupiscentiae, quod est porcorum. Heb. ult.: habemus altare de
quo edere non habent qui tabernaculo deserviunt. Secundum est
temporalis et naturalis vitae, quod est hominum. 2 Pet. 1: certus
sum enim quod velox est depositio tabernaculi mei. Tertium est
militantis Ecclesiae, quod est pugnantium. Supra 4: tabernaculum
erit in umbraculum diei ab aestu. Quartum est contemplativae
sapientiae, quod est quiescentium. Ps. 131: introibimus in
tabernaculum ejus. Quintum est visionis aeternae, vel caelestis
patriae: quod est omnium beatorum. Infra 33: oculi tui videbunt
Jerusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod nunquam transferri
poterit.
|
|