|
Onus Tyri. In parte ista comminatur contra Tyros, qui, populo
Dei jungebantur mercationum societate: et dividitur in duas. Primo
comminatur destructionem quae facta est a Nabuchodonosor; in secunda
promittit liberationem, et erit post septuaginta. Circa primum tria
ponit. Primo compatientium tristitiam; secundo timentium fugam,
transite; tertio destructionis poenam, dominus mandavit. Circa
primum tria ponit. Primo dolorem mercatorum, ponens eorum planctum,
ululate naves, scilicet Chartaginenses. Apoc. 17: mercatores
terrae, de virtute divitiarum ejus divites facti sunt. Et planctus
motivum, vastata est domus; idest Tyrus, venire: negotiatio. Et
etiam cognoscendi modum, de terra Cethim, idest Graecia. 1 Mach.
1: egressus de terra Cethim Darium. Secundo ponit stuporem,
tacete, adjungens tria in quibus gloriabantur: scilicet in munitione
loci, qui habitatis. In multitudine mercimonii, negotiatio, idest
in qua negotiantur. Repleverunt, divitiis in abundantia frumenti.
Semen Nili fluminis, est messis, et fruges ejus, scilicet Tyri,
quia de Aegypto veniebat eis multum de tritico. Et ideo facta est,
Ezech. 27: dices Tyro. Tertio ponit confusionem vicinorum: et
primo Sidoniorum, quorum colonia Tyrus erat: mare, idest marini
negotiatores, ait: o Sidon erubesce, quia non defendisti Tyrum:
quia fortitudo mea, idest Tyrus, est dicens: non parturivi, ad
defensionem Tyri. Vel aliter. Sidon ait: o mare, fortitudo
maris, idest terrae, erubesce; idest, non valuit mihi parturivisse,
quia capta sum. Vel aliter. Mare, idest fortitudo maris, idest
negotiatores qui fortes sunt in mari, ait: erubesce Sidon, dicens,
non parturivi, ad defensionem Tyri. Vel aliter. Sidon, ait: o
mare, fortitudo maris, idest Tyre, erubesce, tu Tyre, dicens quae
sequuntur. Vel Sidon dicens: cum vos ex me geniti sitis, o Tyrii
ita capti estis ac si non parturiissem, infra 29: ego et cetera.
Secundo Aegyptiorum: cum auditum, 1 regum 3: ecce ego faciam
verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient aures ejus.
Transite. Hic praedicit fugam timentium, quantum ad illos qui
Nabuchodonosor impugnante civitatem, fugerunt in Aegyptum cum
navibus: et primo hortatur ad fugam; secundo ad fugae constantiam vel
festinantiam, transi terram. Circa primum tria (ponit). Primo
timentium fugam: transite, vos fugientes, ululate, remanentes.
Supra 16: derelictae sunt propagines ejus, transierunt mare.
Secundo remanentium ignominiam, numquid. Et circa hoc duo facit.
Primo praedicit ignominiam, commemorans primo pristinam gloriam.
Numquid non haec vestra, scilicet civitas? Ducent, quantum ad
captivatos. Baruch 4: delicati mei ambulabunt vias asperas. Tertio
admirationem, ponens primo admirantis quaestionem, quis cogitavit
coronatam? Quasi reginam aliarum civitatum. Principes, prae nimiis
deliciis. Ezech. 26: quomodo periisti quae habitas in mari, urbs
inclyta, quae fuisti fortis in mari, cum habitatoribus tuis? Et
subjungit responsionem: dominus exercituum, Job 40: disperge
superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
Transi terram. Hic hortatur ad velociter fugiendum: et primo ponit
exhortationem, transi quasi flumen, quod cito navigio transitur.
Jerem. 46: vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia
Aegypti. Secundo assignat rationem ex parte ipsorum. Non est
cingulum ultra tibi, idest fortitudo, Abd. 2: ecce. Aliter ex
parte Dei: manum suam, supra 11: desolabit dominus linguam maris
Aegypti dominus mandavit. Hic comminatur destructionem: et primo
persecutionis flagellum; secundo praedicit compassionis planctum,
ululate; tertio determinat destructionis tempus, et erit, in die
illa. Circa primum tria facit. Primo denuntiat divinam
indignationem, ponens praeceptum; mandavit, Nabuchodonosor,
Chanaan, in qua est Tyrus. 4 Reg. 18: dominus dixit mihi:
ascende ad terram hanc, et demolire eam. Et finem intentum: et
dixit: non adjicies ultra; calumniam sustinens, accusata de
superbia. Jer. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, neque
dives in divitiis suis. Excludit etiam remedium: in Cethim, Deut.
28: in gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies
vestigio pedis tui. Secundo ponit hostium fortitudinem: ecce terra
Chaldaeorum non fuit, ante eos. Assur, vel Nabuchodonosor, Dan.
4: nonne haec est Babylon quam aedificavi? Tertio ponit
destructionem quantum ad captivationem hominum; transduxerunt, supra
5: descendent fortes ejus. Quantum ad destructionem domorum,
suffoderunt, domos. Supra 17: erit sicut acervus. Ululate. Hic
ponit planctum Ez. 27. Et erit. Hic determinat tempus. Regis
unius, qui raro etiam tantum vivit. Infra 49: dereliquit me
dominus. Post septuaginta autem. Hic promittit liberationem: et
primo ponit liberatorum cantum, ponens canendi tempus: post
septuaginta quasi canticum meretricis, quae abjecta a viro, per
cantilenas in quibus commemorat pristinam dignitatem, se jactitat, et
cor movet aliorum ad misericordiam. Ponit etiam canticum quantum ad
instrumentum, sume cytharam; quantum ad locum circui; quantum ad
modum, bene cane; quantum ad numerum, frequenta. Ponit etiam
fructum ut memoria. Jer. 3: vulgo dicitur: si dimiserit vir uxorem
suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum; numquid revertetur ad
eam ultra. Secundo promittit liberantis beneficium: et erit post
septuaginta; fornicabitur, negotiabitur. Jer. 30:
glorificaberis. Contra. Ezech. 27: ad nihilum deducta es, et
non eris in perpetuum. Glossa ibi: idest in memoria, quae est vita
unius hominis, quod est per septuaginta annos. Psal. 89: dies
annorum in ipsis septuaginta. Tertio ponit liberationis fructum, et
erunt. Infra 60: aurum pro aere afferam, et pro ferro afferam
argentum. Nota super illo verbo, sume cytharam, quod per cytharam
significatur recta vita. Primo quantum ad carnis mortificationem,
propter chordarum materiam. Psalm. 70: psallam tibi in cythara,
sanctus Israel. Secundo quantum ad virtutum connexionem, propter
cantus concordantiam. Supra 16: venter meus ad Moab quasi cythara
sonabit. Tertio quantum ad dulcedinem boni operis, propter audientis
laetitiam. Job 21: tenent tympanum et cytharam, et gaudebunt ad
sonitum organi. Item nota super illo verbo, circui civitatem, quod
debet homo circuire civitatem: primo propriae conscientiae,
recogitando peccata. Eccl. 12: circuibunt in plateis plangentes,
antequam rumpatur funiculus argenteus. Secundo militantis Ecclesiae,
imitando justorum exempla Psalm. 47: circumdate Sion, et
complectimini eam. Tertio caelestis patriae, cogitando sanctorum
praemia. Cant. 3: surgam, et circuibo civitatem. Item nota super
illo verbo, bene cane, quod debet homo bene canere: primo hilariter.
Psal. 146: Deo nostra jucunda sit laudatio. Secundo attente.
1 Corinth. 14: psallam spiritu, psallam et mente. Tertio
devote. 2 Paral. 29: obtulit populus hostias et laudes mente
devota. Item nota super illo verbo, frequenta canticum, quod debet
frequentari primo propter ipsius magnitudinem. Eccl. 43:
glorificantes dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc, et
admirabilis magnificentia ejus. Secundo propter bonorum interiorum
multitudinem. Psalm. 97: cantate, exultate et psallite. Tertio
propter peccatorum abundantiam. Psalm. 118: septies in die laudem
dixi tibi (...). Domine Deus ne perdas me.
|
|