|
Ecce dominus. In parte ista comminatur destructionem totius terrae,
vel quae facta est in singulis regnis et diversis partibus, vel quae
futura est in die judicii, secundum quod supra 14, dictum est: hoc
est consilium quod cogitavi, quamvis quidam hic exponant de terra
Judeorum, vel de terra Babylonis, vel de terra Idumaeorum.
Dividitur autem in duas. Primo comminatur contra terrae habitatores;
in secunda contra populorum gubernatores, et erit in die. Circa
primum tria ponit. Primo destructionem hominum; secundo subtractionem
gaudiorum, ibi, luxit vindemia, tertio multitudinem periculorum,
praevaricantes. Circa primum tria. Primo comminatur destructionem:
nudabit, evacuando habitatoribus; dissipabit, privando cultoribus;
affliget, diversis poenis, faciem, idest habitantes in superficie;
disperget, in diversa dividendo per captivitatem. Joel. 1: nudans
spoliavi te. Secundo destructionis universalitatem quantum ad
punitos, adaequans differentes dignitate: sicut populus; conditione,
sicut servus; rerum possessione, sicut emens. Job 3: parvus et
magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Quantum ad
diversitatem poenarum, dissipatione, ponens rerum amissionem; quantum
ad immobilia, dissipabitur; quantum ad mobilia, praedabitur.
Jerem. 12: desolatione desolata est omnis terra. Quantum ad
potentiae deiectionem, luxit et defluxit, praeteritum pro futuro,
idest defluet lugens pro infirmitate; et hoc est, infirmata est; ut
hoc dictum sit quantum ad populares. Sed quantum ad potentes,
defluxit orbis, idest rectores orbis. Supra 13: visitabo super
orbis mala. Ponit etiam hominum interfectionem, et terra, Psal.
105: interfecta est terra. Tertio ostendit poenae aequitatem,
quia transgressi sunt; et hoc per comparationem ad culpam: unde duo
facit. Primo ponit culpam: leges, scriptas vel naturales, jus,
consuetudinis, foedus, amicitiae, sempiternum, quia ex similitudine
speciei causatum. Oseae 8: transgressi sunt foedus meum, et legem
meam praevaricati sunt. Soph. 3: polluerunt sanctuarium meum,
injuste egerunt contra legem. Secundo comminatur poenam propter hoc
quadruplicem. Primo divinae maledictionis, maledictio. Jerem.
23: a facie maledictionis luxit terra. Secundo divinae
desertionis, peccabunt; quasi domino eos derelinquente. Rom. 1:
propterea tradidit eos Deus in passiones ignominiae. Apoc. ult.:
qui in sordibus est, sordescat adhuc. Tertio infatuationis, ideoque
insanient. Ps. 77: conversi sunt in vanitates. Quarto
diminutionis, et derelinquentur. Deut. 28: remanebitis pauci
numero. Luxit vindemia, hic comminatur subtractionem gaudiorum
quantum ad malos; et secundo (ponit) gaudia bonorum, quomodo si
paucae. Circa primum tria. Primo ponit cessationem laetitiae quae ex
tribus erat: vel in fertilitate rerum, luxit vindemia, deficiens,
idest causa luctus fuit: supra 16: in vineis non exultabit, neque
jubilabit; vel in exercitio ludorum, cessabit gaudium: Apoc. 14:
vox cytharaedorum cytharizantium in cytharis suis: vel in deliciis
conviviorum: cum cantico non, supra 5: cythara et lyra in conviviis
vestris. Secundo ponit recompensationem tristitiae: amara, quia in
conviviis tristitiam habebunt, contra delicias conviviorum. Amos 8:
convertam festivitates vestras in luctum. Attrita, contra vanitatem
ludorum. Ps. 38: universa vanitas. Eccl. 1: vanitas
vanitatum, et omnia vanitas. Civitas, Babylonis, quaelibet anima.
Clamor, conquerentium de defectu vini, contra fertilitatem. Amos
5: in omnibus vineis erit planctus. Tertio concludit commutationem,
deserta, commutatur in tristitiam. Luc. 6: vae vobis qui ridetis,
quia flebitis. Ps. 14: risus dolore miscebitur. Quomodo. Hic
ponit gaudia bonorum. Et primo praedicit laudem futurorum, quorum
praedicit salutem: quomodo si paucae: pauci salvabuntur respectu
aliorum. Supra 17: relinquetur in ea sicut excussio oleae, duarum
aut trium olivarum. Et ponit ipsorum laudem, hi levabunt, hinnient,
sicut equi ad significandam magnam laetitiam. Infra 52: vox
speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt. Secundo
inducit laudem praesentibus, propter hoc. Et primo ponit praeceptum,
in doctrinis, idest docendo alios. Alia translatio, laudationibus.
Eccl. 43: glorificantes Deum quantumcumque poteritis. Secundo
designat praecepti explementum, a finibus terrae. Justi, idest
Christi. Infra 62: ecce dominus auditum faciet in extremis
terrae. Tertio implentium praemium, et dixi; secretum, de praemiis
eorum. 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Mihi,
soli. Vae mihi, quia non possum aliis enarrare. 2 Cor. 12:
audivi arcana verba, quae non licet homini loqui. De poenis
damnatorum. Vae mihi, quantas poenas video. Et sic tenet se cum
parte sequenti. Praevaricantes. Hic comminatur multitudinem
periculorum; et circa hoc duo facit. Primo arguit diversitatem
peccatorum. Praevaricantes, omittendo, transgressi, committendo.
Ps. 118: praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae.
Secundo comminatur multitudinem periculorum. Et primo ponit hanc
multitudinem, formido. Loquitur ad similitudinem eius qui prae timore
insequentes fugit. Supra 8: cadent et irretientur, Ier.: vae
terrenis. Secundo evadendi impossibilitatem et erit qui fugerit:
quasi dicat: decidet in Scyllam, cupiens vitare Charibdim. Joel
1: residuum erucae comedit bruchus. Et assignat causam, quia et de
caelo et de terra veniet eis tribulatio. Et hoc est cataractae, idest
occulti meatus per quos aqua transit. Genes. 7: cataractae caeli
apertae sunt. Tertio reparationis impossibilitatem sub triplici
similitudine; scilicet rei divisae, quae non integratur,
confractione, quantum ad partes magnas, contritione, quantum ad
parvas. Amos 9: ecce oculi domini. Et per similitudinem rei
commotae, et quae non stabilitur: commovebitur, de loco ad locum,
agitabitur, quasi tremens in proprio loco, sicut ebrius. Supra
19: errare fecerunt; et per similitudinem tentorii viatoris, quod
in eodem loco non firmiter figitur, et quasi tabernaculum. Infra
38: generatio mea ablata est, et convoluta est a me quasi
tabernacula pastorum. Et assignat causam: et gravabit, quasi pondus
grave, ut non resurgat, Eccli. 22: super plumbum etc., Zach.
5: iniquitas sedet super talentum et cetera. Psalm. 37:
iniquitates meae sicut onus grave gravatae sunt super me. Et erit.
Hic contra populorum gubernatores: et circa hoc tria ponit. Primo
ponit eorum poenam, in die illa, judicii, militiam, Daemones, et
super eosdem reges. Joan. 12: nunc princeps hujus mundi ejicietur
foras. Vel etiam malos reges. Et congregabuntur, simul in
Infernum. Matth. 25: qui paratus est Diabolo et Angelis suis.
Fascis. Matth. 13: alligate ea fasciculos ad comburendum; ut
sint similes in poena qui fuerunt similes in culpa. Apoc. 19: vidi
bestiam et cetera. Vel in die illa, scilicet destructionis singulorum
regnorum, militiam, idola scilicet solis et lunae, et aliarum
stellarum. 4 Reg. 21: adoravit omnem militiam caeli. Et
congregabuntur, per destructionem. Infra 34: tabescet omnis.
Secundo determinat poenae mensuram quantum ad tempus: et post multos
dies visitabuntur, quia post quantumlibet tempus tormentis punientur in
aeternum. Matth. 25: ite maledicti in ignem aeternum. Vel in die
judicii; ut statim ad Infernum peracto judicio redeant. Vel,
secundum aliam expositionem, consolabuntur, quia post tempestatem,
omnibus aliquam tranquillitatem facit. Tob. 3. Tertio punientis
gloriam: et primo judicis: et erubescet, idest, splendor ejus nihil
reputabitur comparatione splendoris corporis Christi. Joel. 2: sol
convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies
domini magnus et terribilis. Vel cultores solis et lunae. Secundo
assessorum, cum regnaverit (...) senum: supra 3: dominus ad
judicandum veniet cum senatoribus terrae. Nota super illo verbo,
amara potio, quod potio peccati est amara primo propter conscientiae
remorsum. Proverb. 5: novissima illius amara sunt. Secundo
propter mortis metum. Eccl. 41: o mors, quam amara est memoria
tua. Tertio propter divinae dulcedinis defectum. Jer. 2: scito,
et vide, quia malum et amarum est reliquisse te dominum Deum tuum.
Quarto propter poenitentiae planctum. Infra 38: recogitabo tibi in
amaritudine animae meae. Item nota super illo verbo, secretum, quod
Dei magnalia sunt secreta primo propter eorum magnitudinem. Matth.
19: non omnes capiunt verbum hoc. Joan. 3: si terrena dixi
vobis, et non creditis: quomodo si dixero vobis caelestia, credetis?
Secundo propter eorum dignitatem. Matth. 13: vobis datum est
nosse mysterium regni Dei; tertio propter aliorum idoneitatem.
Matth. 7: nolite sanctum dare canibus. Item nota super illo
verbo, et erit in die illa, visitabit, quod est visitatio domini
multiplex. Prima condemnationis. Jerem. 8: in tempore
visitationis; secunda correptionis. Ps. 88: visitabo in virga
iniquitates eorum. Tertia consolationis. Luc. 1: visitavit nos
oriens ex alto.
|
|