|
Domine Deus. Hic ponitur gratiarum actio: et primo de populi
exaltatione; secundo de ipsius justificatione: cap. 26: in die
illa, tertio de paterna correptione: cap. 27: in die illa. Prima
in duas. In prima ponitur gratiarum actio: exaltabo te, in aliis
alte te praedicando, confitebor, in me ipso gratias agendo. Psalm.
9: confitebor tibi. Domine, in toto corde meo. Secundo ponitur
materia gratiarum actionis, quoniam fecisti. Et primo in generali
quantum ad magnitudinem factorum. Mirabilia. Job 9: qui facit
magna et cetera. Quantum ad impletionem promissorum, fideles.
Eccl. 36: da mercedem, domine, sustinentibus te, ut prophetae
tui fideles inveniantur. Amen, id est vere. Secundo in speciali,
quia posuisti, et primo opera quae pertinent ad depressionem malorum;
secundo quae pertinent ad exaltationem bonorum, et faciet dominus.
Circa primum tria. Primo comminatur poenae flagellum; secundo poenae
fructum: super hoc, tertio punitionis modum, sicut. Dicit ergo
primo, civitatem. Jerusalem; alienorum, a Deo, scilicet
Judaeorum; in sempiternum non aedificetur: quia nec in eodem postea,
supra 17: ecce Damascus desinat civitas esse. Mich. 3: Sion
quasi ager, Ez. 27: ad nihilum deducta es. Vel de Babylone,
sive de qualibet alia civitate gentilium eis adversantium. Super hoc.
Hic ponit fructum in subjectione hominum ad Deum. Et primo ponit duo
signa subjectionis. Laudem, laudabit fortis, quantumcumque tibi
subjectus; vel populus gentilis fortis in passionibus. Timorem.
Timebit te, quaecumque civitas. Infra 60: fortitudo gentium
venerit tibi. Secundo assignat rationem, quam primo ponit quia factus
es; pauperi, qui parum habet, etsi sufficiens sibi, egeno, qui
eget. Psal. 93: factus est mihi dominus in refugium, et Deus
meus in adjutorium spei meae. Secundo ponit similitudinem, spes,
defensionis, a turbine, propter violentiam persequentis, umbraculum,
consolationis, ab aestu, propter afflictionem persecutionis. Infra
32: erit vir sicut. Tertio ponit expositionem. Spiritus, idest
indignatio et superbia. Supra 21: sicut turbines ab Africo
veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Sicut aestus. Hic
ponit punitionis modum quantum ad afflictionem, sicut aestus in siti,
affligit. Tumultum, superbum clamorem, quantum ad sterilitatem. Et
quasi calore sub nube, adunata ex vento Australi, quae etiam
quandoque propter nimium calorem, fructus vitis destruuntur. Jac.
1: exortus est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus
decidit. Et faciet dominus. Hic ponit ea quae pertinent ad
exaltationem bonorum: et hoc tripliciter. Primo quantum ad
abundantiam honoris, quam describit sub metaphora. Convivii, quod
paratur de animalibus pinguibus, et vino depurato, in monte hoc, quia
ibi Christus passus est, unde nobis omnia bona provenerunt; vel quia
ibi judicabit, ut dicitur Matth. 22: ecce prandium meum paravi,
tauri mei et altilia sunt occisa. Secundo quantum ad subtractionem
malorum, et praecipitabit, quantum ad mortis poenam, quam nominat
vinculum inquantum ad ipsam ex peccato obligamur, et (telam)
inquantum iusta Dei sententia ordinata est. 1 Corinth. 15:
absorpta est mors in victoria. Oseae 13: ero mors tua, o mors;
morsus tuus, o Inferne. Doloris tristitiam, et auferet. Apocal.
21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Confusionis
ignominiam: et opprobrium. Supra 4: aufer et cetera. Quidam
referunt hoc ad judicium praestitum in morte Holofernis, qui contra
omnes gentes veniebat; et similiter de convivio. Et ponit gratiarum
actionem. Et dicent, sustinuimus, patienter expectando. Eccl.
2: metuentes dominum sustinete misericordiam ejus. Et ponit
rationem, quia requiescet, cum quo nihil malum potest esse. Psal.
131: haec requies mea in saeculum saeculi. Tertio quantum ad
hostium oppressionem, scilicet Moabitarum, qui propter somnum maxime
eis infesti erant. Et primo ponit eorum afflictionem, triturabitur.
Amos 1: trituraverunt in plaustris ferreis Galaad. Secundo
plenariam subjectionem. Extendet manus, quasi prostratus, et petens
misericordiam vel auxilium. Infra 49: veniet; et munitionum
destructionem, et munimenta, de quibus habetur supra 16. Nota
super illo verbo, confitebor nomini, quod est multiplex confessio.
Prima humilitatis. Jac. ult.: confitemini alterutrum peccata
vestra. Secunda veritatis. Rom. 10: corde creditur ad
justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Tertia laudis.
Psalm. 32: confitemini domino in cithara. Quarta gratiarum
actionis. Supra 12: confitebor tibi domine, quoniam iratus es
mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me. Item nota super
illo verbo, amen, quod amen est Hebraeum: et quandoque est verbum,
idest fiat. Deut. 27: et dicet omnis populus, amen. Quandoque
adverbium, idest vere. Joan. 6: amen amen dico vobis. Quandoque
nomen, idest veritas. Apoc. 3: haec dicit amen. Quandoque est
Graecum, sine defectu, ab a, quod est sine, et mene, quod est
defectus. Rom. 9: qui est Deus benedictus in saecula, amen.
Nota super illo verbo, convivium pinguium, quod est triplex
convivium. Primum familiare militantis Ecclesiae: in quo proponit
tria. Primo amaritudinem passionis. Exod. 12: comedetis illud
cum lactucis agrestibus. 1 Cor. 11: quotiescumque manducabitis
panem hunc, et calicem bibetis, mortem domini annuntiabitis donec
veniat. Secundo dulcedinem dilectionis. Sap. 16: panem de caelo
praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et
omnis saporis suavitatem. Tertio pinguedinem, quantum ad effectum.
Psalm. 22: impinguasti in oleo caput meum. Secundum est convivium
privatum animae: in quo proponit tria. Primo vinum amoris. Can.
1: meliora sunt ubera tua vino. Secundo mel contemplationis.
Psal. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori
meo. Tertio lac depurationis (et hoc) ad crescendum in perfectum.
1 Pet. 2: rationabiles sine dolo, lac concupiscite. Tertium est
convivium solemne caelestis curiae; in quo proponit tria. Primo vinum
ad ebrietatem. Can. 5: comedite amici, et bibite et inebriamini;
secundo mel ad satietatem. Psal. 16: satiabor cum apparuerit
gloria tua. Tertio lac ad perfectionem corporis et animae. Cant.
5: oculi tui sicut columbae.
|
|