|
In die illa. In parte ista gratias agit de populi justificatione; et
dividitur in duas. In prima praedicit justorum statum; in secunda
ostendit justitiae fructum, vetus error. Circa primum duo. Primo
enim praedicit justorum fiduciam, in die illa, post reditum de
captivitate, et afflictionem Moabitarum a Machabaeis; vel post
Christi adventum. O Sion, salvator, Christus, vel Judas
Machabaeus, urbs fortitudinis Machabaea protectione; ponetur murus
et antemurale, ipsi tantum, ad litteram, tempore Machabaeorum, vel
murus Christus, antemurale, prophetae. Vel aliter Sion est urbs,
salvator Deus, vel Christus, vel Judas Machabaeus. Murus, idest
defendens sicut murus. Proverb. 18: turris fortissima nomen
domini. Zach. 2: ero eis, ait dominus, murus ignis in circuitu.
Secundo dominus praedicat eorum justitiam, dicens ad Angelos,
aperite portas, caeli vel virtutis, clausas peccatis: vel, ad
litteram, non oportet vos claudere portas propter infideles, quia
omnes erunt justi. Psal. 117: haec porta domini; justi intrabunt
in eam: vetus error. Hic ponit justitiae fructum, scilicet pacem;
de qua primo ponitur populi petitio, quae tria continet. Proponitur
enim idoneitas petentium, vetus error, scilicet idolatriae: 2 Cor.
5: vetera transierunt. Postulatur pacis beneficium, servabis
pacem, corporis et animae. Infra 32: sedebit populus meus in
pulchritudine pacis. Allegatur pacis meritum: quia in te speravimus.
Eccli. 2: quis speravit in domino, et confusus est? Secundo
ponitur prophetae responsio, qui est mediator inter populum et Deum,
sperastis. Et dividitur in tres. In prima ponitur pacis promissio;
in secunda pacis impetratio semita justi recta est; in tertia
impetratae pacis denuntiatio, justitiam. Circa primum tria. Primo
concedit meritum: sperastis in domino in saeculis, idest semper.
Psal. 27: in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Secundo
adhibet consilium, in domino Deo, supple, sperate. Matth. 10:
qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Tertio promittit
pacis beneficium, pro destructione hostium: quia incurvabit
habitantes. Judaei referunt ad Romanos. Potest autem referri ad
quoslibet ipsorum hostium. Vel mystice ad ipsos Judaeos. Supra
25: munimenta sublimium murorum tuorum corruent. Et adjungit
destruentium conditionem: conculcabit eam pes pauperis. Judaei, qui
parum habet; egenorum, qui eget plura habere. Vel si mystice, ponit
meritum destructionis Judaeorum propter pauperem Christum, de quo in
Psal. 69: ego autem egenus sum et pauper. Et alibi 68: ego sum
pauper et dolens. Egenorum, discipulorum, semita justi. Hic
ponitur quasi disceptatio prophetae cum domino, ad impetrandam
petitionem populi: et primo inducit ad puniendum hostes per argumenta:
secundo per experimenta, indulsisti. Circa primum duo facit. Primo
inducit ut puniat; secundo ut in poena detineat, morientes. Circa
primum tria facit. Primo inducit ad justitiam; secundo excludit
misericordiam, misereamur, tertio determinat poenam, et non videbit.
Provocat autem ad justitiam, tria proponens. Primo justitiae
rectitudinem, semita justi, idest justitiae. Sap. 10: justum
deducit dominus per vias rectas. Secundo afflictorum expectationem,
proponens tria: ipsam expectationem, in semita, idest per poenam
judiciorum tuorum, quibus nos vindicas et liberas. Psal. 118: in
aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti
me. Expectantium desiderium, nomen tuum. Jer. 23: hoc est nomen
quod vocabunt eum, dominus justus noster. Desiderii assiduitatem:
quia die et nocte, idest omni tempore, vel in prosperis et adversis,
anima mea. Cant. 3: in lectulo meo quaesivi quem diligit anima
mea. Psal. 62: Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. Tertio
proponit justitiae utilitatem, cum feceris judicia. Psal. 9:
cognoscetur dominus judicia faciens. Misereamur. Hic excludit
misericordiam; et circa hoc duo facit. Primo dominus interrogative
proponit misericordiam, misereamur. Psalm. 32: misericordia
domini plena est terra. Secundo propheta excludit ipsam, propter ejus
inutilitatem, et non discet. Eccle. 8: quia non profert dominus
cito sententiam, filii hominum perpetrant mala. Eccli. 30: equus
indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Et
propter peccati gravitatem, propter sacri loci profanationem, in terra
sanctorum. Psalm. 78: Deus, venerunt gentes in hereditatem
tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Jerem. 11: quid est quod
dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Et non videbit. Hic
ponitur disceptatio de poena determinando: et primo dominus
interrogat, et non videbit; quasi: numquid debeo hanc poenam sibi
dare quod non videat? Vel remissive, et sufficit hoc ad poenam.
Secundo propheta respondet: domine exaltetur. Tertio dominus poenam
determinat spiritualem: videant et confundantur: Apocal. 1:
videbit eum omnis oculus, in gloria humanitatis, non divinitatis: et
corporalem. Apocal. 19: missi sunt in stagnum ignis. Quarto
propheta congaudens consentit, proponens duo bona consequentia ex dicta
poena: pacem populi. Ergo, domine, hoc facto, dabis pacem; et hoc
de te speramus; omnia enim. Phil. 2: Deus est qui operatur in
nobis velle et perficere: operatus es, opera, idest poenas, quibus
sufficienter nos purgasti. Infra 40: suscepit de manu domini
duplicia. Secundo laudem Dei: domine Deus possederunt; et ideo
laudi tuae vacare non potuimus. Tantum in te, non habentes alium
Deum cui soli vacemus. Thren. ult.: servi dominati sunt nostri.
Nota super illo verbo, urbs fortitudinis, quod Christus est urbs
fortitudinis nostrae, quia nos confirmat primo in fide. 1 Cor. 3:
fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod
est Christus Jesus. Secundo in spe. Heb. 6: fortissimum
solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem. Tertio
in caritate. Eph. 3: in caritate radicati et fundati. Luc.
12: ignem veni mittere in terram; quarto in opere. Phil. 2:
Deus qui operatur nobis velle et perficere pro bona voluntate. Quinto
in tentatione. 1 Cor. 10: fidelis Deus, qui non permittet vos
tentari supra id quod potestis. Sexto in accusatione. 1 Joan. 2:
advocatum habemus ad Deum Jesum Christum. Septimo in
remuneratione. Apocal. 3: faciam illum columnam in templo Dei
mei. Item nota super illo verbo, aperite, quod aperire debemus
portas per meditationem primo infernalis miseriae, infra 38: vadam
ad portas Inferi. Secundo justae vitae. Prov. ult.: laudent in
portis opera ejus. Tertio caelestis gloriae. Psalm. 147:
confortavit seras portarum tuarum. Item nota super illo verbo pacem,
quod tria sunt quae faciunt pacem in praesenti. Primo contemptus
temporalis opulentiae. Infra 57: impii autem quasi mare fervens,
quod quiescere non potest. Secundo subjugatio carnalis
concupiscentiae. Eccl. 44: pacificantes in domibus suis. Tertio
contemplatio divinae sapientiae. Psalm. 75: in pace factus est
locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Item nota super illo verbo,
semita justi, quod est via justitiae recta primo propter itineris
brevitatem. Sap. 5: ambulavimus vias difficiles. Secundo propter
situs aequalitatem: cujus medium non discrepat, Joan. 13: sciens
quia ad Deum vadit. Tertio propter pulchritudinem. Jer. 31:
benedicat tibi dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Nota
super illo verbo, pacem, quod tria sunt quae faciunt pacem in futuro.
Primo bonorum ubertas. Psal. 147: posuit fines tuos pacem.
Secundo malorum securitas. Infra 32: sedebit populus meus in
tabernaculis fiduciae. Tertio immobilitas. Psal. 4: in pace in
idipsum dormiam et requiescam. Morientes. Hic petit ne punitos
ulterius a poena liberet. Et primo ponit petitionem: morientes
peccatores non vivant, vita gloriae nisi poeniteant. Gigantes, de
sua potentia gloriantes, non resurgant, ad gloriam. Psal. 1: non
resurgent impii, Eccli. 16: non exoraverunt pro peccatis suis
antiqui gigantes. Vel petit ut hostes eorum deiecti, ulterius non
resurgant ad potentiam. Secundo ponit exauditionem: propterea.
Psal. 9: pereat memoria eorum cum sonitu. Jerem. 8: in tempore
visitationis suae corruent. Indulsisti. Hic inducit Deum ad
iustitiae opus per experimentum. Et primo per experimentum in
gentibus, secundo in Iudaeis: sicut quae concepit. Circa primum duo
facit. Primo probat per experimentum inutilitatem misericordiae: tum
quantum ad remissionem poenarum, indulsisti; tum quantum ad
multiplicationem bonorum, elongasti. Jer. 5: magnificati sunt et
ditati, et incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones
meos pessime. Prov. 1: prosperitas stultorum. Secundo utilitatem
vindicantis justitiae, domine in angustia. Oseae 6: in tribulatione
sua mane consurgent ad me. Jer. 2: in tempore afflictionis. Sicut
quae concepit. Hic probat idem per experimentum in Judaeis. Et
primo ponit tribulationis flagellum, sicut quae concepit. Joan.
16: mulier cum parit, tristitiam habet. Psal. 47: ibi dolores
ut parturientis. Secundo emendationis fructum, a facie tua. Hebr.
12: omnis quidem disciplina, in praesenti quidem videtur non esse
gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis
per eam reddit justitiae. Justitiam non fecimus. Hic denuntiat
impetratam pacem: et circa hoc tria facit. Primo ostenditur ratio
dilationis, justitiam non fecimus, ut alludat ei quod dicitur Deut.
28: dabit dominus inimicos tuos qui consurgunt adversus te,
corruentes in conspectu tuo. Secundo ponitur promissio restitutionis
populi per resurrectionem, sive corporalem in die novissimo, sive a
miseria captivitatis. Unde promittitur resurrectio. Vivent mortui:
vox prophetae ad dominum; Ezech. 37; indicitur resurgentibus
gratiarum actio: expergiscimini, Dan. 12: multi ex his qui
dormiunt in pulvere terrae, evigilabunt. Et assignatur resurrectionis
causa, vel ratio: quia ros, scilicet divina benignitas, Os. 6:
et veniet et cetera. Tertio ostenditur hostium destructio: (et circa
hoc tria ponit. Primo ipsam destructionem): terra gigantium, idest
superborum et potentium. Supra 17: erit quasi acervus lapidum in
ruina. Secundo populi Dei immunitatem, vade populus meus.
Cubicula, sepulcra; vel ad litteram, munitionem in quibus interdum
se caute custodiunt. Infra 54: in momento indignationis abscondi
faciem meam parumper a te; et misericordia sempiterna misertus sum
tui. Apocal. 7: dictum est illis, ut quiescerent adhuc modicum,
donec compleretur numerus fratrum suorum. Tertio ponit destructionis
ordinem, quia per judicium: unde ponit judicis adventum, ecce enim
dominus. Michaeae 1: ecce dominus egredietur, et manifestationem
criminum: et revelabit, Job 16: terra ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
|
|