|
Vae coronae. In parte ista comminatur contra illos qui contemnebant
prophetarum vaticinia; et primo contra contemnentes in praesenti;
secundo contra futuros temporibus Ieremiae: 30 cap. vae filii
desertores. Prima in duas. In prima contra illos de decem tribubus;
in secunda contra illos de duabus, verum hi quoque. Circa primum tria
facit. Primo arguit culpam superbiae. Vae coronae, quia de
multitudine superbiebant, quae est corona vel gloria regis, Prov.
14 in multitudine populi dignitas regis. Secundo culpam gulae:
ebriis Ephraim, Nahum gloria inebriasti me. Flori decidenti
(...) qui erant, temporibus David et Salomonis, venientes de
aestu figebant in (valle) Gethsemani tentoria idolatriae; errantes a
vino, scilicet idolatria. Ezech. 7: floruit virga, germinavit
amygdalus. Secundo comminatur poenam, ecce validus, et circa hoc duo
facit. Primo ponit hostium fortitudinem, ecce validus, quantum ad
fortitudinem hostium, quos immittet; sicut impetus, quantum ad
multitudinem. Supra 17: sonabunt populi sicut sonitus aquarum.
Secundo ponit poenae afflictionem, scilicet dejectionem superbiae,
pedibus conculcabitur; Hab. 3: in fremitu conculcabis; et
exinanitionem gloriae, et erit flos quasi temporaneum, idest
tempestivus vel primitivus fructus. Supra 18: ante messem enim
totus effloruit. Nahum 3: omnes munitiones tuae sicut ficus cum
grossis suis. Tertio ponit justorum gloriam, scilicet illorum de
duabus tribubus, in die illa, scilicet temporibus Ezechiae,
destructis decem tribubus: quantum ad tria; quantum ad populi
laetitiam, corona, quae ex auro vel argento, contra hoc quod dicit,
coronae superbiae. Sertum, de floribus, contra hoc quod dixit,
flori decidenti: infra 61: et darem eis coronam pro cinere.
Quantum ad regis justitiam, et erit, ipse dominus, spiritus:
Jerem. 23: regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et
justitiam in terra. Quantum ad militum potentiam, et fortitudo, quia
dominus pro eis pugnabit. Supra 25: quia factus est fortitudo mea.
Verum hi. Hic comminatur contra illos de duabus tribubus: et primo
contra principes: secundo contra civitatem vel contra populum. Cap.
29: vae Ariel. Prima in duas. Primo ponit comminationem;
secundo consolationem, auribus percipite. Circa primum duo. Primo
arguit peccatum, et comminatur simul interitum: secundo excludit
remedium: propter hoc audite. Circa primum duo. Primo arguit in eis
defectum scientiae; secundo contemptum doctrinae, quia manda. Circa
primum duo. Primo arguit culpam, ponens primo errorem omnium
communiter, verum hi quoque fornicando, Oseae 4: vinum et ebrietas
apostatare faciunt a Deo. Secundo doctorum, sacerdos; nescierunt,
quantum ad ignorantiam credendorum, erraverunt quantum ad ignorantiam
agendorum, videntem, idest Deum qui omnia videt. Unde est expositio
Ezech. 22: sacerdotes contempserunt legem meam, et polluerunt
sanctuaria mea. Tertio ponit ignorantiae modum: omnes enim mensae,
quia in templis idolis se ingurgitabant usque ad vomitum, quasi omnino
idolis dediti: sordiumque, scilicet omnium vitiorum turpium. Prov.
26: sicut canis qui revertitur ad vomitum, et sus lota in volutabro
luti. Secundo comminatur poenam excaecationis: quem docebit? Unde
primo ponitur quaestio, quem docebit? Quasi dicat, ex quo vos
scientiam repulistis? Auditum, scilicet quod audivi a domino.
Secundo ponitur responsio, ablactatos idest humiles et parvulos
simplices. Matth. 11: abscondisti haec et revelasti ea parvulis.
Vel quoscumque bonos separatos a lacte concupiscentiae. Nota super
illo verbo, ebriis, quod mali inebriantur vino, primo materialis
liquoris. Eph. 5: nolite inebriari vino, in quo est luxuria.
Secundo carnalis delectationis. Prov. 7: venite, inebriemur;
tertio spiritualis erroris. Supra 19: et errare fecerunt Aegyptum
in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens. Quarto divinae
punitionis. Thren. 3: inebriavit me absynthio. Item inebriantur
sancti primo lacrymis compunctionis. Supra 16: inebriabo te lacryma
mea. Secundo calice passionis. Ps. 22: calix tuus inebrians quam
praeclarus est. Tertio incentivo amoris. Cant. 4: comedite
amici, et inebriamini. Quarto torrente felicis delectationis.
Psal. 35: inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Item nota super
illo verbo, coronae superbiae, quod coronantur mali et boni. Mali
coronantur primo corona vanae laetitiae. Sap. 2: coronemus nos
rosis. Secundo rerum opulentiae. Supra 23: quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam? Tertio mundanae potentiae. Job
19: spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
Quarto superstitiosae observantiae. 2 Mach. 6: cum Liberi sacra
celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. Item
coronantur sancti primo corona nuptiali. Infra 61: quasi sponsum
coronavit me corona. Secundo triumphali. 2 Timoth. 2: non
coronabitur nisi qui legitime certaverit. Tertio regali. Infra
62: eris corona gloriae in manu Dei tui. Psalm. 20: posuisti,
domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso. Quarto
sacerdotali. Eccl. 45: corona aurea super caput ejus, expressa
signo sanctitatis. Item nota super illo verbo, ablactatos lacte,
quod est quoddam lac quod debet deseri; et istud multiplex. Primo
carnalis concupiscentiae. Supra 11: qui ablactatus fuerit; secundo
imperfectae justitiae. Gen. 21: crevit puer, et ablactatus est.
Tertio rudis doctrinae. 1 Cor. 3: tamquam parvulis in Christo
lac potum dedi vobis. Et est lac quod debet amplecti, primo purae
conscientiae. Thren. 4: candidiores nive, nitidiores lacte,
propter nitorem. Secundo sanae doctrinae propter dulcorem. Can.
4: mel et lac sub lingua ejus. Tertio aeternae gloriae propter
facilem absorptionem. Levit. 20: possidete terram fluentem lac et
mel. Quia manda. Hic ponit contemptum doctrinae: et primo per
blasphemiam, qua prophetas deridebant, dicentes, manda, quia his
verbis comminando utebantur. Supra 13: mandabo militiae caeli,
Ier. 13: mandabo nubibus. Expecta. Hic promittendo. Habacuc
2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet. Et addit
poenam, in loquela; idest, ita carebitis intellectu prophetarum ac si
aliquis loqueretur vobis motu labii tantum, et lingua extranea. Vel
statim inferet vobis plagas. Et de ista locutione, Sap. 2:
contumelia et tormento interrogemus illum. Secundo quantum ad
obedientiam, cui dixit: unde primo ponit praeceptum, haec requies.
Matth. 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Secundo contemptum, et noluerunt. Ezech. 3: domus autem Israel
noluit audire te, quia nolunt audire me. Tertio comminatur
interitum. Et erit eis; idest, pro verbis suis hanc poenam
patientur. Matth. 12: ex verbis tuis. Ut vadant, in interitum.
Propter hoc. Hic excludit remedium: et primo ponit duo remedia:
secundo excludit ab eis utrumque. Et ponam. Circa primum ponit duo
remedia. Unum in quo confidebant, scilicet pactum cum idolis: unde
ponit pactum, percussimus foedus cum morte, idest cum Diabolo. Job
40: numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum
sempiternum? Et pacti fructum: flagellum inundans, idest
persecutio: mendacium, idest idolum, quod vos prophetae dicitis
mendacium. Psalm. 72: in labore hominum non sunt, et cum
hominibus non flagellabuntur. Secundum est remedium quod Deus sanctis
parat, scilicet Christum, ecce ego. Psalm. 117: lapidem quem
reprobaverunt aedificantes. Qui crediderit non festinet, sed expectet
Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum. Et hoc contra malorum
blasphemiam. Et ponam. Hic excludit utrumque dictorum remediorum:
et primo primum; secundo secundum, coangustatum. Circa primum tria.
Primo ponit exclusionis justum judicium, ponam, Sap. 11: omnia
in numero et pondere fecisti. Secundo excludit pactum, et subvertet
grando, tribulationis. Et ponit quatuor contra omnia quae supra
dixerat. Job 8: spes hypocritae peribit. Tertio exclusionis
fructum, et tantummodo. Supra 26: domine, in angustia
requisierunt te. Coangustatum. Hic excludit secundum remedium: et
primo ponit in eis impedimentum quare non valeat eis. Coangustatum:
loquitur secundum similitudinem adulterae, quae non potest eodem lecto
habere virum et adulterum; ita nec ipse idolis cultum et divinum
auxilium, 1 Cor. 10: non potestis mensae domini participes esse,
et mensae Daemoniorum. Secundo ponit liberantis adventum, sicut in
monte divisionum. Tangit historiam quae habetur 2 Reg. 5. Sicut
in valle. Ios. 10. Tertio excludit misericordiae auxilium. Ut
faciat opus suum, idest ut misereatur nobis? Sicut tunc
interrogative. Et respondit, alienum. Psalm. 144: miserationes
ejus super omnia opera ejus. Et nunc nolite. Hic concludit sanum et
salubre consilium: et primo prohibet illusionem, nolite illudere.
Vincula, captivitatis, Prov. 3: illusores ipsi deludentur: et
assignat rationem. Consummationem enim, supra 10. Auribus
percipite. Hic ponit consolationem. Et primo excitat attentionem,
audite. Deuter. 32: audite caeli quae loquor. Secundo ponit
consolationem sub similitudine agricultoris: numquid tota die, per
quam ostendit tria: scilicet punientis Dei intentionem, quia ut
fructificemus, sicut arator, ut serat. Gith, genus leguminis simile
cymino. Secundo judicii discretionem: quia alio modo punit hos et
illos, sicut rusticus alio modo excutit triticum et cyminum, et hoc
ibi: et erudiet. Panis, idest frumentum. Tertio poenarum
cessationem quantum ad hos qui corriguntur. Verumtamen, 1 Cor.
9: debet qui arat in spe. Tertio ponit expositionem: et hoc a
domino. Ps. 138. Mirabilia opera tua.
|
|