|
Verbum quod. Hic incipit increpare culpam eorum ex parte
conversionis; et dividitur in partes tres. In prima arguit eos pro
culpa quam committebant in cultura idolorum; in secunda pro illa quam
committebant in oppressione hominum: 3 cap., ecce enim; in tertia
pro culpa quam committebant in abusu rerum: cap. 5: cantabo dilecto
meo. Prima dividitur in duas. In titulum et tractatum. Secunda
ibi, et erit. Et ponit hic verbum in principio capituli: quia
specialiter de incarnato verbo prophetia est. Amos 3: non faciet
dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos
prophetas. Et erit. Hic exequitur intentum. Et dividitur in partes
tres. In prima promittit salutis remedium, ne gravitate sequentis
culpae in desperationem inducat; in secunda ostendit culpae reatum,
ibi, projecisti; in tertia comminatur poenae flagellum, ibi, ne ergo
dimittas. Circa primum tria ponuntur. Primo salutis praeparatio;
secundo gentium conversio, ibi, et fluent; tertio Judaeorum in fine
vocatio, ibi, domus Jacob. Circa primum tria ponuntur. Primo
salutis tempus: unde dicit. Et erit. Et copulat ad praecedentem
prophetiam, vel ad illud quod a domino audivit; sicut dicit Gregorius
super principium Ezechielis. In novissimis diebus; idest in tempore
gratiae, quod dicitur novissimum, quia non succedet alia religionis
observatio. Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi. Genes. 49: congregamini filii Israel, ut
annuntiem vobis quae ventura sunt vobis in novissimis diebus. Sed
videtur quod a principio humani generis debuerit ista salus praeparari
quae est per incarnationem filii Dei: quia quanto morbo per medicinam
citius subvenitur, facilius curatur. Ad quod dicendum, quod medicina
debet offerri secundum conditionem morbi. Et quia peccatum hominis
fuit per superbiam, qua praecepta Dei contempsit; oportuit quod ad
salutis medicinam percipiendam praepararetur per humilitatem, ut
cognosceret infirmitatem suarum virium: quia nec in lege naturali nec
in lege scripta adjutus poterat sibi providere; et sic tanto humilius
et ardentius medicinam quaereret, quanto in se auxilium sibi non
inveniebat. Secundo salvantis virtus, cum dicitur, mons domus
domini, in quo domus domini est fundata. Ezech. 40: dimisit me
super montem excelsum. Tertio salvantis gradus: in vertice montium,
idest majorum, et elevabitur super colles, idest minores principes.
Infra 52: ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur,
et sublimis erit valde. Et fluent ad eum. Hic ponitur gentium
conversio: et circa hoc tria ponit. Primo ipsam conversionem;
secundo declarat conversionis ordinem, ibi, et ibunt populi; tertio
promittit conversis pacem, ibi, et judicabit gentes. Dicit ergo
quantum ad primum: et fluent, in quo notatur multitudo et
festinantia, omnes gentes, idest de gentibus omnibus aliqui. Jerem.
31: adducam eos per torrentem aquarum in via recta, et non impingent
in ea. Ordo conversionis fuit quod per vocationem eorum qui ex
Judaeis, gentes conversae sunt. Et ideo tria circa secundum ponit.
Primo vocantes, secundo vocationem, ibi, venite, tertio ordinis
rationem, ibi, quia de Sion. Dicit ergo: populi, idest qui ex
Judaeis, multi, non omnes; in quo notatur paucitas Judaeorum
conversorum respectu multitudinis gentium; ibunt, passibus fidei
credentes, et dicent. 2 Corinth. 4: et nos credimus, propter
quod et loquimur. Venite. Hic ponitur vocatio. Vocant autem ad
tria. Ad fidei eminentiam: unde dicit: venite, per consensum,
ascendamus per fidem in montem domini, idest in Christum, et ad domum
Dei Jacob, idest Ecclesiam. Jerem. 31: surgite et ascendamus
in Sion ad dominum Deum nostrum: quia haec dicit dominus: exultate
in laetitia Jacob, Hebr. 12: ascensus ad montem Sion et cetera.
Secundo ad doctrinam, cum dicit: docebit nos vias suas, idest
praecepta quibus ad ipsum itur. Cant. 8: ibi me docebis, et dabo
tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Tertio ad obedientiam. Et ambulabimus, post eum, in semitis ejus
consiliorum. Jerem. 6: interrogate de semitis antiquis quae sit via
bona et ambulate in ea. Quia de Sion. Hic ponit ordinis rationem,
dicens: quia de Sion, non de monte Sina, exibit lex, spiritualiter
intellecta, et verbum domini, idest Evangelium, de Jerusalem
propter contemplationem pacis: salus enim ex Judaeis est. Joan.
4. Et infra 27: qui egrediuntur impetu a Jacob, florebit, et
germinabit Israel.
Et iudicabit. Hic promittit conversis pacem; et circa hoc tria
facit. Primo ponit pacis effectivum; secundo pacis signum: et
conflabunt gladios; tertio pacis fructum: non levabit gens.
Effectivum pacis est regis judicium; et ideo primo dicit: judicabit
gentes, dando eis jura, et arguet populos, corrigendo peccata.
Infra 11: judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate
pro mansuetis terrae. Signum pacis est quod instrumenta belli
vertuntur in cultum agri: unde dicit: et conflabunt gladios suos in
vomeres. Psal. 45: arcum conteret, et confringet arma. Fructus
pacis est in amotione hostium: unde dicit: non levabit gens contra
gentem gladium. Infra 26: vetus error abiit, servabis pacem,
pacem, quia in te speravimus. Sed contra, quia postea fuerunt multa
bella. Glossa respondet, quia non fuerunt tam magna sicut ante.
Unde in tempore Antichristi quamvis sit futura maxima sanctorum
persecutio, tamen habebunt pacem magnam adinvicem, sicut fuit tempore
Diocletiani. Vel melius dicendum, quod referatur ad pacem factam per
Christum, quae complebitur in futuro. Domus Jacob. Hic ponitur
vocatio Judaeorum post conversionem gentium factam: vel ex persona
prophetae, vel ex persona gentilium, ut sint in cauda qui fuerunt in
capite. Rom. 11: caecitas ex parte contigit donec plenitudo
gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Ambulemus,
simul et concorditer, ut sit unum ovile. Joan. 10: et fiet unum
ovile et unus pastor. In lumine. Joan. 12: ambulate dum lucem
habetis. Projecisti enim. Hic ostendit eorum reatum: et primo in
generali; secundo in speciali, ibi, et augures habuerunt. Circa
primum duo facit. Primo ostendit eorum a Deo elongationem, cum
dicit, projecisti enim: et ut continuat Glossa: merito vocandi
sunt, quia projecisti. Jer. 22: quare abjecti sunt ipse et semen
ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt. Secundo ponit
elongationis rationem, quia scilicet repleti sunt, iniquitate, ut
olim, in Aegypto. Jerem. 23: adulteriis repleta est terra; non
enim est causa elongationis a Deo nisi peccatum. Unde infra 59:
peccata vestra diviserunt inter vos et Deum. Et augures. Hic ponit
eorum culpam in speciali; et praecipue circa idolatriam, quam arguit
in eis tripliciter. Primo quantum ad gentilem conversationem; secundo
quantum ad idolatriae occasionem, ibi, repleta est terra; tertio
quantum ad cultus observationem, ibi, et repleta est terra. Gentilem
conversationem reprehendit in eis in duobus. Primo quantum ad divinos
et augures, quos habebant: unde dicit: augures, idest pronosticantes
de futuris ex voce et garritu avium, habuerunt ut Philisthiim, in
quibus maxime haec superstitio vigebat, contra id quod praecipitur
Deut. 18: cave ne imitari velis abominationes gentium illarum. Et
infra statim: non inveniatur in te qui ariolos sciscitetur, et
observet somnia atque auguria. Sed videtur quod augurium non sit
peccatum. Aves enim meliorem aestimationem habent quam pisces qui sunt
magis aquosi; sed marinarii ex motu quorumdam piscium accipiunt
conjecturas de tempestate futura: ergo etiam per aves potest aliquid
pronosticari de futuris. Et dicendum, quod Deus praevidit unicuique
rei ea quibus possit conservari in esse, secundum suae naturae
capacitatem: et ideo homini dedit rationem per quam conferendo potest
sibi adinvenire remedia contra nociva. Et quia in brutis deficit
ratio, ordinavit ut quod ex ratione deficit, natura suppleret; et
ideo talibus data sunt arma et operimenta naturaliter, quae homo per
artem sibi acquirit. Similiter etiam creata est eis quaedam vis
naturalis aestimationis, impellens ea ad operandum opera suae speciei.
Unde potius aguntur quam agant, ut dicit Damascenus. Et cum natura
inferior reguletur per naturam superiorem et moveatur, relinquuntur in
ipsis impressiones superiorum motuum fricantium hujusmodi motum per quem
moventur ad providendum sibi in necessariis. Et in talibus accipere
conjecturam ab avibus, vel avium motibus, vel aliorum animalium, non
est peccatum; sed tantum de his quae habent causam ex libero arbitrio,
quod non operatur necessitate stellarum. Secundo, quantum ad
passiones innaturales, in quibus subjacebant: unde dicit: pueris
alienis, idest alienigenis, vel a Deo alienis, adhaeserunt, per
turpem abusum. Rom. 1: masculi in masculos turpitudinem operantes.
2 Machab. 4, dicitur de hoc vitio: erat autem hoc et incrementum
quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter
impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus. Repleta
est. Hic ponit idolatriae occasionem, quae est avaritia vel
similitudo. Ephes. 5: aut avaritia (...) quae est idolorum
servitus. Primo ergo ostendit avaritiam eorum quantum ad
multiplicationem rerum quae pertinent ad necessitatem victus, cum
dicit, repleta est terra: in quo notatur abundantia rerum; et non est
finis: in quo notatur insatiabilitas avari, qui non implebitur
pecunia. Eccli. 5: avarus non implebitur pecunia; et qui amat
divitias, fructum non accipiet ex eis. Et Oseae 2: dedi eis
frumentum, vinum et oleum et argentum, et multiplicavi eos, et
aurum; quae fecerunt Baalim. Secundo quantum ad res quae pertinent
ad portantis usum, cum dicit, repleta. Psalm. 19: hi in
curribus, et hi in equis; nos autem et cetera. Et repleta est. Hic
arguit in eis idolatriae cultum; et aggravat hoc ex tribus. Primo ex
multitudine, cum dicit, et repleta est. Oseae 7: multiplicavit
Ephraim altaria ad peccandum. Jer. 2: sub omni ligno frondoso et
in omni colle sublimi tu prosternebaris meretrix. Secundo ex idolorum
vilitate: quia opus manuum suarum, et adhuc plus quod fecerunt digiti
eorum. Psal. 113: simulacra gentium argentum et aurum, opera
manuum hominum. Tertio ex hominis dignitate: et ideo dicit: homo,
qui ad imaginem Dei factus est, inclinavit se, supponendo se idolis;
vir, qui virtuosus videbatur quantum ad acquisita, humiliatus est.
Psal. 48: homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus
est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Infra 44:
curvatus est ante illud, et adorat, et dicit, libera me.
Ne ergo dimittas. Hic comminatur eis poenam. Et dividitur in duas
partes. In prima ostendit eis imminere periculum; in secunda
concludit evasionis remedium, ibi, quiescite ergo. Ostendit autem
eis imminere periculum, removendo tria. Primo praesumptionem de
divina misericordia; secundo confidentiam de propria potentia, ibi,
oculi sublimes. Tertio remedium quod relinquebatur in aliorum
fiducia, ibi, in die illa projiciet homo idola. Et quia divina
misericordia mensuram non habet, sed semper superexaltat judicium
Iac. 2, ideo non removet eam praedicendo ut defecturam, sed
imprecando ut justam. Duo ergo facit. Primo ponit imprecationem,
dicens: ex quo tam turpia mala faciunt, ergo ne dimittas eis: quasi
dicat: justum esset ut in nullo eorum misereris. Jer. 5: numquid
super his non iudicabo, dicit dominus, et super gentem hujuscemodi non
ulciscetur anima mea? Secundo ironice ponit consilium ad evasionem,
dicens, ingredere; quasi dicat: ex quo ipse non dimittit, restat ut
abscondatis vos a facie ejus. Ingredere in petram: ad litteram, in
fissuras petrarum ad ibi manendum: abscondere fossa humo, idest in
cavernis terrae, a facie timoris domini, idest a facie illorum per
quos Deus se probat timendum et glorificandum. Jer. 18:
relinquite civitates. Sed hoc non valebit eis: unde in Psalm.
138: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Bernardus
exponit de Christo. Petra enim erat Christus: 1 ad Corinth.
10. In ipso est intrandum per devotionis affectum. Dicit ergo:
ego fidenter quod mihi deest usurpo de visceribus Jesu Christi.
Viscera enim misericordiae affluxerunt, nec desunt foramina per quae
effluant: foderunt enim manus ejus, et pedes ejus perforaverunt.
Cant. 2: surge, propera amica mea (...) et veni in foraminibus
petrae. Oculi sublimes. Hic removet ab eis confidentiam de propria
potentia: et circa hoc duo facit. Primo excludit potentiam
resistendi; secundo repellit cautelam latendi, ibi, et introibunt.
Circa primum tria facit. Primo ponit intentum; secundo explicat
modum, ibi, quia dies; tertio concludit propositum. Et
incurvabitur. Ponit autem duo ad excludendam potentiam resistendi.
Primo ipsorum depressionem, tum quantum ad superbiam cordis, cum
dicit, oculi, idest superbia, sublimis, idest hominis potentis,
humiliati, idest humiliabuntur; praeteritum pro futuro propter
certitudinem prophetiae Prov. 30: generatio cujus oculi excelsi
sunt, et palpebrae in alta surrectae. Job 40: respice cunctos
superbos, et confunde eos, et contere impios de loco suo. Tum etiam
quantum ad nobilitatem generis: unde dicit, altitudo virorum, idest
nobilitas generis. Amos 2: ego exterminavi Amorrhaeum a facie
eorum, cujus altitudo cedrorum altitudo ejus. Secundo ponit punientis
exaltationem, exaltabitur, idest altus apparebit in punitione qui
infirmus videbatur in expectatione. Psal. 9: cognoscetur dominus
judicia faciens. Infra 5: exaltabitur dominus exercituum in
judicio. Quia dies domini. Hic ponitur modus expletionis
praedictorum: et primo quantum ad depressionem hominum; secundo
quantum ad subtractionem rerum, ibi, et super omnes. Dicit ergo
primo: ideo erit hoc quod dictum est, quia dies domini, idest
ultionis tempus: infra 63: dies ultionis in corde meo, annus
retributionis meae venit: exercituum; ut non dubitetur de victoria
ejus, cui tanta subest obsequentium multitudo: veniet quasi grave
pondus ad comprimendum, super omnem superbum et excelsum; idest,
super eum qui magis de magnis quae habet extollitur: et super omnem
arrogantem, qui elevatur de eo quod non habet. Gregorius: arrogans
est qui sibi tribuit quod non habet. Prov. 8: arrogantiam et
superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. Et
humiliabitur. Luc. 14: qui se exaltat humiliabitur. Et super
omnes cedros. Hic ponit subtractionem rerum quae faciunt ad
defensionem: et primo quantum ad ea quae pertinent ad praeparationem
machinarum: vel propter altitudinem; et sic dicit, super omnes
cedros; vel fortitudinem; et sic dicit, super omnem quercum. Zach.
11: aperi Libane portas tuas, ut comedat ignis cedros tuas. Et
infra: ululate quercus Basan, quia succisus est saltus munitus.
Secundo quantum ad ea quae pertinent ad munitionem locorum: aut a
natura: et super omnes montes excelsos, Ezech. 6: haec dicit
dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: aut ab arte:
et super omnem turrim excelsam. Soph. 1: dies tubae et clangoris
super civitates munitas, et super angulos excelsos; et tribulabo
homines. Tertio quantum ad ea quae pertinent ad abundantiam
victualium; et sic dicit: super omnes naves, in quibus deferuntur,
Tharsis, idest maris. Infra 23: ululate naves maris, quia
vastata est domus unde venire consueverant. Et super omne quod visu
pulchrum est. Hoc pertinet ad hostium implacationem, vel
augumentationem pugnantium. Judith 10: quis contemnat populum
Hebraeorum, qui tam decoras habet mulieres? Et incurvabitur. Hic
quasi concludit propositum; et est omnino idem quod prius dictum est,
nisi quod additur de destructione idolorum, ut ostendatur ipse solus
excelsus, cum dicit, et idola. Ezech. 6: confringentur et
cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra. Et introibunt
in speluncas. Hic ponit cautela latendi, et est idem quod prius;
nisi quod hic praedicitur quasi futurum, quia etiam potentiam
dejiciendam praedicendo et non imprecando exposuerat; Psalm. 62:
introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes
vulpium erunt. In die illa. Hic removet tertium, scilicet idolorum
fiduciam. Et primo removet auxilium, ut adoraret. Ezech. 8: et
ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium
abominatio, et universa idola domus Israel depicta. Infra 31: in
die illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola quae fecerunt manus
ejus in peccatum. Secundo replicat latendi subsidium, ibi, et
ingredietur, Apocal. 6: omnis servus et liber absconderunt se in
speluncis, et petris montium. Quiescite ergo. Hic ponit sanum
consilium ad evadendum; ergo ex quo omnia ista non valebunt vobis,
quiescite ab homine, idest cessate ab offensa ipsius, scilicet
Christi. Cujus spiritus in naribus ejus, idest qui spirat naribus,
et vivit sicut alii homines quantum ad humanitatem. Quia excelsus
reputatus est ipse, quantum ad divinitatem, a sanctis et ab Angelis.
Psalm. 112: excelsus super omnes gentes dominus, et super omnes
caelos gloria ejus. Vel aliter. Loquitur de Deo ad similitudinem
hominis per figuram antropospatos. Ab homine, idest Deo, cujus
spiritus in naribus: loquitur ad similitudinem irati, qui propter
multiplicationem spirituum exufflat per nares: unde dicit Homerus,
quod fortes austeram virtutem per singulas nares exufflabant. Psal.
17: ab inspiratione spiritus irae tuae. Infra 30: ardens furor
ejus, et gravis ad portandum. Et iterum: spiritus velut torrens
inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum: et hoc
refertur ad primum, in quo removit praesumptionem de misericordia
Dei: quia excelsus ipse, discretive, quasi solus contra secundum.
|
|