|
Vae Ariel. In parte ista ponit comminationem contra populum, sive
contra civitatem; et dividitur in partes duas. In prima comminatur
poenam temporalis destructionis; in secunda poenam spiritualis
excaecationis, obstupescite. Circa primum duo. In prima comminatur
destructionem; in secunda ponit qualemcumque consolationem, et erit
sicut somnium. Prima in duas. In prima destructionem Jerusalem per
Babylonios. In secunda per Romanos, et circumdabo. Circa primum
tria. Primo commemorat pristinam dignitatem. Ariel, idest leo
Dei, quia Dei virtute temporibus David et Salomonis nullum
timebat, sicut nec leo. Proverb. 30: leo fortissimus bestiarum,
ad nullius pavebit occursum. Vel propter altare holocaustorum, quod
ibi erat, quod consumebat animalia sicut leo. Et sic ut sumitur
Ezech. 43: vel forte propter figuram, quia erat sita in modum
leonis. Expugnavit. 1 Reg. 17: nam leonem et ursum expugnavi.
Secundo ponit destructionem, ponens tria: festorum cessationem,
additus, quasi dicat, multis annis. Evolutae, idest perierunt.
Oseae 3: sedebunt dies multos absque sacrificio et ephod.
Obsidionem, et circumvallabo, scilicet Chaldaeis. Ezech. 4:
erit in obsidionem; et innuit expugnationem ex tristitia, et erit
tristis. Thren. 1: multi gemitus et cetera. Tertio ponit
reparationem factam sub Jesu sacerdote magno et aliis, de quo habetur
in Esdra per totum. Et erit mihi; quasi dicat: umbram tantum
pristinae dignitatis retinens. Sed contra. Aggaei 2: magna est
gloria domus istius novissimae, plusquam primae. Et dicendum, quod
hoc dicitur propter hoc quod fuit visitata ab ipso filio Dei et
corporaliter. Et circumdabo. Hic comminatur destructionem per
Romanos; et circa hoc quatuor ponit: primo obsidionem, et circumdabo
quasi sphaeram, idest in circuitu. Luc. 19: circumdabunt te
inimici tui vallo. Habac. 1: super omnem munitionem ridebit, et
comportabit aggerem. Secundo obsessorum humiliationem, humiliaberis;
et humiliationis signum: de terra loqueris, idest, ita ac si sub
terra esses, etiam audieris humiliter, verba ferens Pythonis, qui
silenter incantabant. Soph. 3: auferam de medio tui maliloquos
superbiae tuae. Vel humiliationis meritum, arguens in eis peccatum
avaritiae, de terra loqueris; et idolatriae, et erit quasi
Pythonis. Tertio ponit hostium multitudinem, et erit sicut pulvis:
Joel. 1: gens ascendit: vel hostium destructionem, sicut supra
17: rapietur sicut pulvis montium a facie venti. Quarto ponit ipsam
destructionem, eritque repente: metaphorice, propter hostium
ferocitatem. Jerem. 4: quasi nubes ascendet, et quasi tempestas:
currus ejus velociores aquilis. Et erit sicut somnium. Hic adhibet
quamdam consolationem ex hostium poena, quia sicut res vana, in
nihilum ibunt non reportantes aliquod commodum ex destructione
Judaeae, sicut nec esuriens vel sitiens ex cibo vel potu somniato.
Eccl. 34: vana spes et mendacium insensato viro, et somnia
extollunt imprudentes. Zach. 12: ponam Jerusalem lapidem oneris
cunctis populis. Nota super illo verbo, et erit sicut somnium, quod
aliquid dicitur somnium primo propter vanitatem. Eccli. 34: visio
somniorum secundum hoc; secundo propter brevitatem. Job 20: velut
somnium advolans non invenietur. Tertio propter cognitionis
obscuritatem. Job 33: per somnium in visione nocturna. Quarto
propter animae perversitatem. Infra 56: dormientes et amantes
somnia. Obstupescite, hic comminatur poenam excaecationis: et primo
praedicit excaecationem Judaeorum; secundo conversionem gentium,
nonne adhuc. Circa primum duo. Primo ponit excaecationem; secundo
ipsius rationem assignat, et dixit dominus. Circa primum tria.
Primo praedicit excaecationem, ponens ea quae perturbant judicium
rationis, obstupescite, ex consideratione malorum culpae vel poenae.
Jerem. 2: obstupescite caeli super hoc, et portae caeli desolamini
vehementer. Et admiramini, ex consideratione magnorum. Psal.
138: mirabilia opera tua. Fluctuate, ex incertitudine
eligendorum. Jac. 1: qui enim haesitat, similis est vento;
vacillate, ex inconstantia propositorum. Job 4: vacillantes
confirmaverunt manus tuae. Inebriamini, ex anxietate dolorum.
Habac. 2: bibe tu quoque, et consopire; circumdabit te calix
dexterae domini. Secundo ponit excaecationis modum, quoniam miscuit;
idest, sicut vinum mixtum propinavit, oculos vestros, scilicet
prophetas. Supra 19: dominus miscuit in medio spiritum vertiginis.
Tertio ponit excaecationis effectum, quia librum sacrae Scripturae et
visiones omnium prophetarum non intelligent. Et erit vobis. Apoc.
5: vidi in dextera sedentis librum. Et dixit dominus. Hic ponit
causam excaecationis, scilicet peccatum ipsorum: et primo in affectu;
secundo in intellectu, vae qui profundi. Circa primum duo ponit.
Primo culpam divini contemptus, cor autem ejus, quia palliant
verbis, labiis, humanis observantiis. Et timuerunt. Jer. 12:
prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Matth. 15:
irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Secundo
poenam, ideo ecce ego, grandi, secundum eorum reputationem, vel
quondam. Abdias: perdam sapientiam sapientium, et prudentiam
prudentium reprobabo: 1 Cor. 1. Vae qui profundi. Hic ponit
peccatum ex parte intellectus, quia non credebant Dei providentiam,
quod sciret ea quae circa nos aguntur: et circa hoc duo facit. Primo
ponitur erroris excogitatio. Dicebant autem Deum latere, propter
cordis profunditatem, ubi sua prava consilia pertractabant: unde
dicit: qui profundi, Jerem. 17: profundum est cor hominis et
inscrutabile; quis cognoscet illud? Et propter obscuritatem locorum
in quibus prava opera exercebant: unde dicit: quorum sunt, Joan.
3: omnis qui male agit, odit lucem. Eccl. 16: non dicas, a
Deo abscondar. Secundo ponitur justa increpatio, perversa est. Non
fecisti, quia Deus cognoscit inquantum est causa rei. Infra 45:
vae qui contradicit factori suo. Infra 64: et nunc, domine, pater
noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster, et opera manuum
tuarum omnes nos. Nonne. Hic praedicit gentium conversionem: et
circa hoc tria facit. Primo praedicit conversionem ad gratiam.
Libanus, gentes, quia mons erat in terra gentium, in Carmel in
gratiam, quam Judaei per circumcisionem habebant, quia interpretatur
scientia circumcisionis. In saltum, idest in sterilitatem, in qua
prius erant gentes. Infra 32: habetur idem. Ad sacram scientiam,
surdi, scilicet gentiles, qui prius non audierant verba legis.
Matth. 2: caeci vident. Joan. 9: in judicium veni in hunc
mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Ad
spiritualem laetitiam, et addent. Psal. 9: laetabor et exultabo in
te, psallam nomini tuo, altissime. Secundo assignat conversionis
occasionem, vel rationem, ex casu Diaboli: quoniam defecit qui
praevalebat, per potentiam, illusor, deceptor per astutiam. Supra
16: consummatus est miser, ex caecitate Judaici populi: quia
caecitas ex parte contingit in Israel: Rom. 11. Succisi sunt qui
vigilabant: studiositas ad malum. Prov. 4: non enim dormiunt,
nisi male fecerint. Qui peccare, pravis exemplis et doctrinis.
Arguentem, quantum ad disciplinae contemptum. Amos 5: odio
habuerunt corripientem in porta. Declinaverunt, quantum ad peccati
vanitatem, quia frustra est quod non consequitur finem. Sap. 5:
quid nobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit
nobis? Tertio ponit Judaeorum reversionem in fine mundi, propter hoc
haec dicit; qui redemit, Gen. 11. Non modo, idest in hoc
tempore, confundetur, bona confusione. Eccl. 4: est confusio
adducens gloriam; filios apostolos, mussitatores, idest qui primo
murmurabant. Supra 27: qui egredientur impetu a Jacob, et
florebit et germinabit Israel. Vel potest aliter exponi de
prosperitate, quae eis promittitur destructo Senacherib vel
Nabuchodonosor. Carmel in saltum; idest, tanta erit fertilitas
terrae promissionis, quod fertilitas Carmeli reputabitur sterilitas in
comparatione ejus. Illusor, Senacherib vel Nabuchodonosor. Filios
suos, tres pueros in camino ignis: vel quia pueri ipsorum facient
laudem nominis mei, quod ipsi in juventute sua non fecerint.
|
|