|
Vae filii. In parte ista comminatur propheta contra illos qui
contempserunt prophetiam Jeremiae, euntes in Aegyptum, contra ejus
consilium, sicut habetur Jerem. 43. Et dividitur in duas. In
prima comminatur contra Judaeos tantum; in secunda contra Judaeos et
Aegyptios simul, de quibus confidebant: 31 cap.: vae qui
descendunt. Vel, secundum Glossam, in prima parte prohibet
descensum, in secunda comminatur poenam contra descendentes. Prima in
duas. In prima ponit comminationem; in secunda consolationem,
propterea expectat. Prima in duas. In prima arguit descensum;
secundo divini praecepti contemptum, ideo clamavi. Circa primum tria
arguit in eis. Primo itineris dispositionem, ponens propositum, ut
faceretis consilium (...) telam, pravam machinationem; et
consequentem effectum, ut adderetis: 2 Paralip. 28: quare vultis
addere peccata super peccata? Secundo ponit consilii executionem
quantum ad viae incessum, qui ambulatis; qui deformatur per contemptum
divini consilii, os meum, prophetam. Jerem. 15: si separaveris
pretiosum a vili, quasi os meum eris: quia quae dixit facere
noluistis. Et per fiduciam humani auxilii, habentes fiduciam.
Jerem. 17: maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem
brachium suum. Et ponit effectum: et erit vobis, Oseae 4: gloriam
eorum in ignominiam commutabo. Unde quantum ad viae terminum, ierant
enim in Taphnis, quae est tantum in alia parte Aegypti, quasi
timentes in primis terminis remanere. Jerem. 2. Quid tibi vis in
via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Et ostendit spei defectum:
omnes confusi sunt. Psalm. 145: nolite confidere in principibus.
Tertio describit rerum asportationem, onus jumentorum, comminans
primo destructionem Aegypti: onus filiorum Juda. Jumentorum,
propter stoliditatem; vel quia sicut jumenta res suas deferebant.
Austri, quia ad Austrum fugerunt, vel quia in Australi parte erat
eorum habitatio. In terra tribulationis, in Aegypto, quae Hebraice
dicitur Mesraim, quod interpretatur tribulatio, vel angustia.
Jerem. 42: gladius quem vos formidatis. Secundo ponit
asportantium conditionem: leaena, propter ferocitatem, leo, propter
audaciae praesumptionem, vipera, propter crudelitatem, regulus
volans, non quod habeat pennas, sed quia insilit in faciem hominis,
propter velocitatem ad male faciendum. Soph. 3: principes ejus
quasi leones. Tertio rerum asportationem, portantes. Quarto laboris
frustrationem, ad populum, Psalm. 59: vana salus hominis. Ideo
clamavi. Hic arguit in eis Dei contemptum: et primo ostendit quomodo
contempserint divinum praeceptum; in secunda quomodo contempserint
salubre consilium, quia haec dicit, circa primum tria ponit, primo
Dei praeceptum; secundo populi contemptum, populus enim, tertio
comminatur contemnentibus mortem, vel mortis interitum, propterea haec
dicit. Circa primum tria ponit. Primo praeceptum: ideo, quia
scilicet inutile est, quiesce, in terra tua. Jer. 14: haec dicit
dominus populo huic, qui dilexit movere pedem suum, et non quievit et
domino non placuit. Secundo ponit praecepti confirmamentum. Nunc
ergo, tu Isaias, ingressus, in propheticam visionem, vel tu
Jeremias, ingressus, in Aegyptum cum populo, sicut legitur Jer.
43. Tertio assignat confirmationis fructum, et erit in die illa.
Exod. 17: scribe hoc ob monumentum. Populus. Hic ponit populi
contemptum: et primo secundum quod contemnebant Deum. Ad
iracundiam, quantum ad peccatum transgressionis. Ezech. 2: noli
esse exasperans sicut domus Israel exasperatrix est. Mendaces,
quantum ad peccatum locutionis, quia promiserunt Jeremiae
obedientiam, quam servare noluerunt, ut habetur Jer. 42. Psal.
17: filii alieni mentiti sunt mihi. Nolentes, quantum ad peccatum
omissionis. Prover.: 28: qui obturat aurem suam ne audiat legem,
oratio ejus erit execrabilis. Secundo ponit contemptum prophetarum,
qui dicunt videntibus secundum quod interdicebant eis proprium
officium. Amos 7: qui vides, gradere, fuge. Inquantum inducebant
eos ad mendacium, loquimini. 3 Reg. ult.: ecce sermones
prophetarum omnes bona regi annuntiant. Declinate, inquantum
prohibebant divinae cognitionis verbum. Job 21: qui dixerunt Deo:
scientiam viarum tuarum nolumus: propterea haec dicit. Hic comminatur
eis interitum (repentinum) resumens culpam, ut justior appareat
poena: pro eo quod. Poenam autem adjungit, ibi, propterea erit
vobis; significans poenam subitaneam per similitudinem ruinae, quae
diu latet in pariete, qui tandem subito cadit, quoniam subito: 1
Thess. 5: cum enim dixerint, pax et securitas; tunc superveniet
eis repentinus interitus. Et ostendit etiam poenam validam, et
comminuetur, sub similitudine confractionis lagenae, cujus nulla testa
remanet integra ad aliquid valens, scilicet ad ignem portandum, et ad
aquam hauriendam. Supra 24: confractione confringetur terra. Nota
super illo verbo, quiesce, quod quiescere debet homo primo a peccati
actu. Supra 1: quiescite agere perverse, discite bene facere.
Secundo a vagandi cursu. Jerem. 14: haec dices populo huic, qui
dilexit movere pedes suos, et non quievit. Tertio ab immoderato
appetitu. Infra 57: cor impii quasi mare fervens, quod quiescere
non potest. Quarto a praesumptuoso intellectu. Eccli. 18: cum
consummaverit homo tunc incipiet. Quia haec dicit dominus. Hic
arguit in eis divini consilii contemptum: et circa hoc tria ponit.
Primo consilium, si revertamini. Infra 45: convertimini ad me,
et salvi eritis. Secundo contemptum: et dixistis. Ideo fugietis:
hoc est verbum domini. Deut. 2: per unam viam gradiemur. Et super
veloces ascendemus: vox populi rebellis. Ideo velociores: vox
domini. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis
caeli. Tertio comminatur interitum, mille, Aegyptii, unus
Chaldaeus. Fugietis omnes vos Judaei, quinque, Chaldaeorum.
Deut. 32: quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarent decem
millia? Quasi malus, in signum evitandi naufragii. Supra 6: erit
in ostensionem sicut terebinthus et sicut quercus quae expandit ramos
suos. Propterea expectat. Hic ponit consolationem: et circa hoc duo
facit. Primo ponit miserendi propositum; secundo exequitur
misericordiae beneficium, populus enim. Circa primum tria (ponit).
Primo miserendi propositum in Deo, propterea expectat, non ex toto
destruens vos. Oseae 3: dies multos expectabis me: secundo
ingratorum judicium: et ideo exaltabitur; idest, altus in justitia
apparebit, puniens vos ingratos suis beneficiis. Supra 5:
exaltabitur dominus exercituum in judicio. Tertio bonorum praemium,
beati omnes. Luc. 12: vos similes hominibus expectantibus dominum
suum. Populus enim. Hic exequitur misericordiae beneficium: et
primo in eorum exaltatione; secundo in hostium oppressione, ecce
nomen. Circa primum duo (ponit). Primo sublationem malorum contra
exilii captivitatem. Populus enim, tempore Zorobabel: vel potius
mystice totum. Ps. 124: non commovebitur in aeternum qui habitat
in Jerusalem. Contra tristitiae anxietatem: plorans, ante,
nequaquam plorabis, semper, sed quando liberaberis. Supra 25:
auferet lacrymam ab omni facie. Contra Dei indignationem miserans.
Ps. 90: invocabit me, et ego exaudiam eum. Contra paupertatem:
et tibi dabit dominus. Et est sensus: modico victu erunt contenti.
Eccli. 29: vitae initium hominis panis et aqua. Vel quia in
reditu de Babylone penuriam passi sunt. Mystice secundum Glossam.
Secundo ponit collationem bonorum: unde, faciet. Et primo
spiritualium, quantum ad electam doctrinam, describens doctorem:
avolare, recedere, doctorem, Esdram, cujus doctrina adhuc utuntur,
vel Christum, post tergum, sicut fugiens quando ab insequente
revocatur. Joel 2: dedit vobis dominus doctorem justitiae. Et
ponit doctrinam, haec via, Num. 21: via regia gradiemur. Et
etiam quantum ad debitam Dei culturam, et contaminabis, id est in
usus communes rediges. 4 Reg. 23: contaminavit excelsa et
demolitus est ea. Vestimentum, omnem ornatum idoli. Secundo quantum
ad temporalia bona: unde dicit, egredere, scilicet a spiritualibus ad
temporalia, (o Isaia vel Ieremia). Et primo promittit terrae
fertilitatem promittens causam, dabitur pluvia: Joel 2: descendere
faciet ad vos imbrem: et effectum, quantum ad cibos hominum. Et
panis frugum. Gen. 49: Aser panis pinguis. Ps. 147: adipe
frumenti satiat te. Quantum ad pascua armentorum, pascetur agnus,
quantum ad oves: tauri, quantum ad boves; et in utrisque notat
fecunditatem, ponens filios. Et pulli asinorum, quantum ad annonam
iumentorum; migma, hordeum cum palea purgatum, quod prius commixtum
comedebant. Secundo promittit aquarum ubertatem, et erunt. Judaei
dicunt haec ad litteram complenda in fine mundi, multorum,
Romanorum, secundum eos; quod est fabulosum. Vel potest esse
metaphorica locutio: ut per aquam significetur consolatio, quam post
reditum de captivitate et Babylonis destructionem habuerunt. Vel
mystice de doctrina Christi. Infra 41: aperiam in supremis
collibus flumina, et in medio camporum fontes. Tertio caeli
claritatem, et erit lux solis sicut lux septem, idest tantum in uno
quantum modo in septem, quasi septempliciter: vel sicut fuit in primo
septenario dierum. Haec Judaei fabulose ad litteram dicunt tempore
aureae Jerusalem. Sed melius est quod ad futuram sanctorum gloriam
referatur, post mundi innovationem. Vel methaphorice et hyperbolice
ad statum populi referatur. Ps. 146: qui sanat contritos corde,
et alligat contritiones eorum. Nota super illo verbo, et panes
frugum, quod verbum Dei est panis primo arctus propter observandi
difficultatem. Matth. 7: arcta est via quae ducit ad vitam.
Secundo uberrimus propter fructus utilitatem. Infra 55: quomodo
descendit imber de caelo et inebriat terram et germinat et illic ultra
non revertitur sic erit verbum quod egredietur de ore meo. Tertio
pinguis propter delectationis suavitatem. Gen. 49: Aser panis
pinguis. Ecce nomen domini. Hic consolatur eos ex hostium
punitione: et circa hoc tria ponit. Primo judicis punientis
adventum; secundo poenae modum, et auditam faciet; tertio punitionis
locum, praeparata est. Circa primum tria ponit. Primo adventum:
venit, ad universale judicium, de longinquo, longe ante a prophetis
annuntiatum. Vel: venit ad destructionem, Sennacherib; de
longinquo, de alto potentiae suae. Vel ad destruendos Babylonios,
per Medos a longe venientes. Jer. 5: ecce ego adducam super vos
gentem de longinquo. Nomen domini, filius quantum ad primam
expositionem; vel quia redundans est in gloriam ipsius, quantum ad
secundam et tertiam. Secundo ostendit venientis zelum, ponens iram in
corde, per antropospatos, ardens furor. Furor est ira accensa.
Incenditur autem vel quantum ad vehementiam desiderii vindictae; et
quantum ad hoc dicit, ardens: vel quantum ad quantitatem poenae; et
quantum ad hoc dicit, gravis. Infra 65: isti fumus erant in furore
meo, ignis ardens tota die. Ponit etiam iram in ore: labia ejus
repleta sunt indignatione, improperans peccata; devorans, comminando
tormenta. Supra 11: spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Ponit etiam iram in opere: spiritus ejus, idest indignatio, usque ad
medium colli, idest usque ad extinctionem adducet. Supra 8: ibit
per Judam inundans furor. Tertio ponit indignationis effectum in
malis: destructionem gentium. Ad perdendas gentes. Ps. 72:
domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Et
cessationem tyrannorum, et frenum erroris. Job 30: pharetram suam
et cetera. Ponit etiam effectum in bonis in laude oris, canticum erit
solemnitatis: quia in tribus solemnitatibus ibant in Jerusalem cum
laetitia. Levit. 23: infra 33: civitatem solemnitatis nostrae
oculi tui videbunt. Et in jucunditate cordis, in laetitia cordis.
Infra 51: gaudium et laetitia et cetera. Judith ult.: erat autem
populus domini jucundus. Et auditam. Hic describit poenae modum: et
circa hoc tria facit. Primo describit poenae modum quantum ad
punientis actum. Vocis suae, per quam apparebit gloriosus, et
terrorem brachii, per similitudinem irati, qui his modis comminatur.
Job 40: si habes brachium sicut Deus. Et quantum ad
instrumentum, et flamma ignis: quia, ad litteram, Assyrii combusti
fuerunt. Et forte tempestas aliqua fuit. Vel significantur diversae
poenae in die judicii. Eccli. 30: (ignis, grando, etc.).
Ps. 148: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum.
Secundo ponit poenae inflictionem, ostendens ejus horrorem, a voce
enim: et poenae durationem, et erit transitus fundatus, idest
firmatus. Tertio sanctorum exultationem, in citharis; in bellis
praecipuis, quae sola divina virtute geruntur. Ps. 57: laetabitur
justus cum viderit vindictam. Praeparata est. Hic describit poenae
locum: et primo ipsius dispositionem. Thophet, vallis filii Ennom,
Gehenna, quia conservabatur ibi ignis ad sacrificia in lapidibus de
Tophis. Eadem est vallis Gethsemani, in qua destructus est
exercitus Senacherib. Vel significatur per ipsam Infernus. Unde
Judaei conjiciunt ibi esse Infernum, quia ex duabus palmis quae ibi
sunt, semper emittitur fumus. Ab heri, idest ab initio; vel a
secundo die secundum Judaeos, quae habuit tantum heri: unde nudius
tertius. De hac valle habetur Jer. 7 et 19: a rege, Deo.
Supra 5: dilatavit Infernus animam suam. Secundo poenarum
diversitatem, nutrimenta eius. Ligna impii, vel illi de exercitu
Senacherib. Flatus, idest voluntate, metaphorice. Ps. 10:
ignis, sulphur, spiritus procellarum et cetera. Nota super illo
verbo, ecce nomen domini, quod filius Dei est nomen patris: primo
quo manifestatur. Joan. 17: manifestavi nomen tuum hominibus.
Secundo quo honoratur. Matth. 6: pater, sanctificetur nomen
tuum. Tertio quo invocatur. Joan. 16: quodcumque petieritis
patrem in nomine meo, dabit vobis. Item super illo verbo, venit de
longinquo, quod venit de longinquo primo propter diuturnam
expectationem. Hebr. 11: juxta fidem defuncti sunt omnes isti,
non receptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes. Secundo
propter meritorum nostrorum imperfectionem. Ephes. 2: veniens
evangelizavit vobis pacem qui longe fuistis. Tertio propter temporis
dilationem. Num. 24: videbo eum, sed non modo; intuebor illum,
sed non prope. Quarto propter majestatis altitudinem. Ps. 18: a
summo caelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.
Item super illo verbo, lingua ejus quasi ignis, quod caritas dicitur
ignis primo quia illuminat. Eccl. 2: qui timetis Deum diligite
eum, et illuminabuntur corda vestra. Secundo quia exaestuat. Cant.
2: fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
Tertio, quia ad se omnia convertit. Rom. 8: scimus quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Quarto quia expeditum
facit. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit.
Quinto quia sursum trahit. Cant. 3: in lectulo meo quaesivi quem
diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. Nota super illo:
praeparata est quod Infernus est latus primo propter retinendi
aviditatem, supra 5: dilatavit Infernus animam suam; secundo
propter damnatorum multitudinem, Matth. 7: arta est via quae ducit
ad vitam; tertio propter poenarum diversitatem, Ps. (148)
ignis, grando, nix, glacies, etc., vel (Ps. 10): ignis,
sulphur et spiritus etc.; quarto propter poenae aeternitatem,
Matth. 25: ite maledicti in ignem aeternum.
|
|