|
Vae qui descendunt. In parte ista comminatur utrisque simul,
scilicet Aegyptiis et Judaeis: et circa hoc duo facit. Primo ponit
comminationem; secundo consolationem, ibi, quia haec dicit dominus.
Circa primum duo. Ponit primo culpam ex confidentia humani auxilii,
in equis sperantes: Psalm. 32: fallax equus ad salutem; in
abundantia virtutis suae non salvabitur: et ex contemptu divini
auxilii, et non sunt confisi. Contra in Psal. 19: hi in curribus
et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri speravimus. Secundo
comminatur poenam, ipse autem: et primo contra contemptum divini
auxilii ponit Dei sapientiam, et sententiae firmitatem, et verba non
abstulit: idest, non irrita fecit quae per prophetas comminatus est.
Num. 23: non est Deus ut homo ut mentiatur, nec ut filius hominis
ut mutetur. Et subjungit poenam: et consurget. (Secundo) contra
fiduciam humani auxilii ponit eorum debilitatem, Aegyptus homo.
Ezech. 28: cum sis homo, et non Deus. Et subjungit poenam, et
corruet auxilium. Job 4: qui habitant domos luteas, qui terrenum
habent fundamentum. Quia haec dicit dominus. Hic ponit
consolationem, promittens per Deum liberationem ab hostibus, a quibus
per Aegyptios liberari non potuerunt. Et circa hoc tria facit.
Primo ponit Judaeorum defensionem sub similitudine leonis
defendentis, dicens: vos et Aegyptii peribitis, in quibus
confidebatis me contempto: quia haec dicit dominus, qui solus salvat.
Ut praelietur, tamquam defensor contra illos qui impediebant
aedificationem templi post reditum de captivitate. Vel contra
Assyrios Oseae 13: ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via
Assyriorum. Et sub similitudine avis protegentis, sicut aves:
Matth. 23: sicut gallina congregat pullos suos sub alis, et
noluisti, Deut. 32: sicut aquila provocans ad volandum pullos
suos, et super eos volitans. Secundo ponit hostium destructionem,
promittens consilium ad hoc merendum, convertimini ad me, Prov.
18: impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Rom.
6: sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem,
ita nunc exhibete servire munditiae in sanctificationem. Et ponit
complementum, in die illa. Supra 2: in die illa projiciet homo
idola sua. Et ponit fructum, scilicet ipsam destructionem quantum ad
occisorum necem, in gladio. Deuter. 32: gladius meus devorabit
carnes. Et quantum ad residuorum deletionem in fuga, timore et
servitute, quia vectigales, postmodum Babyloniis. Tertio ponit
utriusque confirmationem: dixit dominus cujus ignis, comburens
Assyrios. Supra 10: erit lumen Israel in igne, et sanctus ejus
in flamma. Vel ignis in altari thymiamatis. Caminus, in altari
holocaustorum. Lev. 6: ignis in altari meo semper ardebit. Vel
ignis caritatis in Ecclesia militante imperfecte, sed caminus in
Ecclesia triumphante perfecte. Nota, quod caritas dicitur ignis.
Require in praecedenti collatione ante principium capituli.
|
|