|
Accedite gentes et cetera. In parte ista comminatur his qui fuerunt
Assyriis coadjutores: et primo communiter omnibus; secundo
specialiter Idumaeis, ibi, ecce super Idumaeam et cetera. Circa
primum duo. Primo excitat attentionem, (ponens) attentionis
ordinem, ut accedentes appropinquent, propinqui audiant, et audientes
attendant. Infra 49: audite insulae et cetera. Et ponit
convocatorum universalitatem: audiat terra. Et orbis, quantum ad
mediocres: continens pro contento; plenitudo, quantum ad majores;
germen, quantum ad minores: omnibus se paratum ad annuntiandum, non
quod omnes possint audire ostendit. Psal. 23: domini est terra et
cetera. Secundo ponit comminationem: quia indignatio. Quantum ad
tria. Primo quantum ad destructionem populorum, ponens iudicis,
scilicet Dei, indignationem: indignatio domini etc., supra 14:
haec est manus eius etc., supra 30: ad perdendas gentes et cetera.
Hominum necem, interfecit per auctoritatem, dedit, quasi aliis ad
interficiendum, sicut executoribus. Zach. 11: ego tradam
homines, unumquemque etc.; et cadaverum abjectionem, interfecti
projicientur, sine sepultura, Joel. 2: ascendet foetor ejus et
cetera. Secundo quantum ad tyrannorum cessationem: tabescent montes,
tyranni, a sanguine, idest propter culpam effusi sanguinis. Infra
64: a facie tua montes et cetera. Tertio quantum ad destructionem
idolorum: et circa hoc tria. Et primo ostendit cessaturum idolorum
auxilium in bellis: tabescet. Caelorum, scilicet aereorum, idest
Daemones; vel, ad litteram, spiritus qui praesidebant sideribus
secundum opinionem gentilium. Supra 19: movebuntur simulacra
etc.; et in consiliis inquantum scilicet divinabant in astris, et
complicabuntur et cetera. Idest: sicut in libro plicato non potest
aliquid legi, ita nec in caelo poterunt mala eis futura praevidere.
Apoc. 6: caelum recessit et cetera. Secundo ostendit cessaturum
idolatriae cultum, et omnis militia etc., vel facilitatem impletionis
praedictorum. Apoc. eodem: stellae caeli ceciderunt et cetera.
Tertio ostendit utriusque effectivum: quoniam gladius, idest ultio,
inebriatus in caelo, idest abundanter in Daemonibus ultionem exercui,
qui idolis praesidebant. Deut. 32: inebriabo sagittas et cetera.
Ecce super Idumaeam. Hic comminatur specialiter Idumaeis, qui cum
hostibus contra Jerusalem venerunt, sicut dicitur in Abdia, quando
capiebant alieni exercitum etc., et circa hoc tria facit. Primo
comminatur hominum interfectionem; secundo terrae destructionem, et
convertentur, tertio ponit utriusque confirmationem, ibi, respicite
diligenter et cetera. Circa primum tria. Primo describit poenae
aequitatem, ecce super Idumaeam, ad opprimendam. Interfectionis
meae, dignum a me interfici. Jer. 49: perditionem Esau et
cetera. Secundo describit interfectionem quantum ad mediocres, ponens
interfectorum diversitatem, gladius enim etc., agnorum etc., per
quae omnia intelliguntur diversi gradus interfectorum. Ezech. 21:
hic est gladius occisionis etc.; et necis magnitudinem, victima,
idest quasi sicut in convivio magni regis, multa animalia
interficiuntur. Ezech. 39: ego immolo vobis victimam etc.; et
quantum ad majores, ponens eorum occisionem: et descendent, in
mortem, Unicornes: animal in quantitate catti, atrocissimum, habens
cornu unum: unde significat potentes et monarchas. Supra 5:
descendent fortes ejus etc.; et occisionis magnitudinem, inebriabitur
et cetera. Psalm. 105: interfecta est terra in sanguinibus et
cetera. Tertio ponit poenae rationem: quia dies judicii Sion, ut
scilicet vindicetur Sion de Idumaeis. Infra 63: dies ultionis in
corde etc.; tamen secundum Glossam, Sion, idest contra Sion.
Unde omnia sequentia exponit de destructione Jerusalem facta per
Romanos. Et convertentur. Hic ponit comminationem quantum ad terrae
destructionem: et circa hoc tria facit. Primo praedicit
destructionem; secundo terrae destructae solitudinem, et desolabitur
etc., tertio solitudinis horrorem, et erit cubile et cetera. Circa
primum duo ponit. Primo destructionem, convertentur; idest, ita
tota terra comburetur ab hostibus, ac si aquae essent pix et terra
sulphur. Psalm. 10: ignis, sulphur et spiritus et cetera.
Secundo ponit destructionis durationem, non extinguetur; idest,
effectus illius incendii manebit semper. Fumus, signum et memoria
praecedentis incendii. Apoc. 19: fumus ejus ascendet etc.; et
hoc intelligendum est manente causa comminationis, scilicet peccato:
sic enim conditionaliter exponendae sunt omnes hujusmodi prophetiae
secundum quod ipsemet dominus exponit se. Jer. 18: repente loquar
et cetera. Et desolabitur. Hic ponit solitudinem: et primo
praedicit ipsam solitudinem quantum ad habitatores. Desolabitur.
Thren. 1: posuit me desolatam etc., quantum ad viatores, non erit
transiens. Jerem. 49: non manebit ibi vir etc., quantum ad
bestiarum liberam habitationem: et possidebunt, quasi sine timore,
onocrotalus, idem quod pellicanus; ibis, avis serpentibus inimica.
Est ibex ibicis quadrupes: ibis ibidis avis. Et invidus ibis.
Psalm. 103: herodii domus et cetera. Secundo ponit solitudinis
aequitatem: et primo aequitatis judicium, et extendetur; mensura,
poenae contra mensuram culpae. Perpendiculum, regula caementarii.
Supra 27: in mensura contra mensuram et cetera. Secundo ponit
judicii modum, nobiles ejus, in quibus gloriabantur. Soph. 3:
auferam de medio tui et cetera. Orientur in domibus, quas nimis
curiosas aedificabant. Et paliurus, quaedam herba multarum spinarum,
quae palliis adhaeret, lata habens folia. Oseae 9: desiderabile
argenti etc., ut sic quantum glorificavit se et cetera. Apocal.
18: et erit cubile. Hic ostendit horrorem solitudinis ex monstris
quae ibi habitabant, Daemonia, Daemonum monstra, quae in desertis
plurimum apparent: Onocentaurus, quod est medius asinus, et medius
bos, vel illusio est Daemonis potius quam naturale animal. Pilosus,
simia, vel homo sylvestris, vel Daemon incubus: lamia, habens
cetera membra feminea, pedes equinos: alter ad alterum clamavit.
Supra 13: requiescent ibi bestiae et cetera. Requirite. Hic
confirmat omnia quae dicta sunt ex auctoritate divinae inspirationis.
Requirite, vos qui futuri estis, in libro domini, idest in hoc
libro, quem ego a domino didici, unum ex eis non defuit; idest omnia
monstra quae dixi erunt ibi, alter alterum, idest mas feminam. Ea,
scilicet monstra, marem et feminam. Sortem, distribuens singulis
loca apta ad manendum. Luc. 21: caelum et terra transibunt, vel
si exponatur de Judaea, intelliguntur per haec diversa monstra,
diversi gentilium errores, qui ibi coloni a Romanis positi sunt.
(Collatio in cap. 34). Accedit homo ad Deum: per susceptionem
gratiae, Rom. 5: accessum habemus per ipsum et cetera. Per
contemplationem divinae sapientiae, Ps.: accedite ad eum et cetera.
Per ministerium oboedientiae, Ez. 40: filii Sadoc qui accedunt,
et cetera. Per expectationem firmae fiduciae, Eccli. 7: quasi qui
arat et seminat et cetera. Per spiritum concordiae, Eph. 2:
habetis accessum in uno spiritu etc.
|
|