|
Laetabitur deserta et cetera. In parte ista ponit effectum
prosperitatis consequentis in Judaeis ex destructione hostium: et
dividitur in duas. In prima ponitur promissio consolans; in secunda
exhortatio confortans, confortate manus et cetera. Circa primum
tria. Primo ponit hominum jucunditatem, quam comparat prato
florenti, quod etiam ridens dicitur, quod quidem habet pulchritudinem
in flore: unde dicit: deserta, idest terra Judaeorum quae prius,
vastantibus Assyriis, erat hujusmodi, metonimice, idest ipsi
homines, quasi lilium, quod est pulcherrimus flos, et diu durat.
Eccl. 39: florete flores etc.; habet etiam pulchritudinem in
germine: unde dicit, germinans etc., Prov. 11: justi quasi
virens etc.: sicut enim germen ex flore, ita exterior jucunditas ex
cordis laetitia. Secundo promittit terrae fertilitatem: gloria
Libani etc., idest fertilitas diversarum rerum, quae est gloria
horum locorum, erit in terra promissionis. Oseae ult.: erit quasi
oliva et cetera. Tertio utriusque propinquitatem, ipsimet, idest non
differetur ad tempora filiorum. Supra 33: regem in decore suo et
cetera. Confortate. Hic ponitur exhortatio confortans: et circa hoc
tria. Et primo ponitur officii ad exhortandum injunctio: confortate
manus, in quo debilitas ad operandum: genua trementia, in quo
debilitas ad sustinendum. Hebr. 12: remissas manus et cetera.
Secundo ponitur ipsa confortatio: dicite pusillanimes et cetera.
Luc. 12: nolite timere, pusillus et cetera. Tertio assignatur
confortationis ratio: et primo quantum ad remotionem malorum,
liberando ab hostibus, ecce Deus vester; Deut. 32: sanguinem
servorum etc., et sanando a languoribus, tunc aperientur. Et sunt
metaphoricae locutiones, si referantur ad tempus post destructionem
Assyriorum, ut intelligantur spirituales defectus, ut supra. Vel ad
litteram, si referantur ad Christi adventum in carnem, sicut dicitur
Matth. 11: caeci vident, et cetera. Secundo quantum ad
collationem bonorum quatuor. Primo quantum ad abundantiam aquarum,
quia scissae sunt (metaphorice) aquae pro consolationibus. Vel quia
multum pluet, ut sit magna fertilitas. Psal. 106: posuit
desertum in stagna et cetera. Secundo pulchritudinem camporum, in
cubilibus, idest terra, quae prius erat deserta, ut haec animalia
inhabitarent, erit culta. Viror calami et iunci, quae in locis
virentibus orientur. Job 40: sub umbra dormit et cetera. Tertio
quantum ad restaurationem viarum, ponens viae sanctitatem: et erit
ibi, in terra Juda, semita, ducens ad templum. Pollutus,
gentilis, sicut ante. Vel mystice de Ecclesia militante vel
triumphante. Apoc. 21: non ingredietur in eam etc.; ponit etiam
rectitudinem, et haec erit; stulti, idest quantumcumque simplices,
non errent, propter multitudinem transeuntium. Jerem. 31: adducam
eos per torrentes etc.; ponit etiam viae securitatem, non erit ibi et
cetera. Supra 11: non nocebunt et non occident etc.; et ponit
viarum frequentationem, et redempti, etc., a praecedentibus
periculis. Baruch 4: ecce veniunt filii tui et cetera. Quarto
promittit eis laetitiam cordium, laetitia sempiterna. Supra 25:
auferet lacrymam etc.; ostenditur etiam condicio laetitiae sanctorum
in patria, quia sempiterna, quia plena, obtinebunt, quia pura,
fugiet dolor, Apocal. 21: absterget Deus omnem lacrymam et
cetera. Sancti comparantur liliis: propter stipitis altitudinem, ex
quo constantia in adversis. Can. 2: sicut lilium inter spinas
etc.; propter odoris suavitatem, ex quo bona fama. Eccl. 39:
florete flores quasi lilium etc.; propter humoris virorem, ex quo
virtus mentis. Eccl. 50: quasi lilia in transitu aquae. Propter
connexionem, ex quo sanctorum caritas. Can. 7: venter tuus quasi
et cetera. Haec lilia Christus: vestit quantum ad virtutum dona.
Matth. 6: considerate lilia agri etc.; colligit ad aeterna
praemia. Can. 6: dilectus meus descendit in hortum etc.; in eis
requiescit per complacentiam. Cant. 2: dilectus meus mihi etc.;
et ideo ipse lilium. Cant. 2: ego flos campi etc.
|
|