|
In diebus illis et cetera. In parte ista ponit quaedam ex praedicta
historia occasionata: scilicet infirmitatem Ezechiae, quam incurrit
propter ingratitudinem, quia post tantam victoriam canticum gratiarum
actionis non composuit, sicut moris erat. Et dividitur in duas. In
prima ponit ipsius aegritudinem et sanationem, in secunda ponit
amicorum congratulationem, 39 cap.: in tempore illo, et cetera.
Circa primum tria: primo ponit aegritudinem; secundo liberationem,
et convertit Ezechias etc., tertio liberationis ordinem, et jussit
Isaias et cetera. Circa primum duo. Primo ponit morbum, aegrotavit
et cetera. Eccl. 31: infirmitas gravis etc.; secundo ponit
mortis nuntium, et introivit. Dispone, ordinando quis tibi succedere
debeat, Eccl. 33. In die consummationis et cetera. Sed contra
hoc objicitur, quia postmodum vixit, et non mortuus est: ergo huic
prophetiae, morieris etc., subfuit falsum, nec fuit immobili
veritate annuntians rerum eventus. Ad quod dicendum, quod cum omnium
quae fiunt in toto cursu temporis, rationes ab aeterno in Deo
fuerint, quaedam fuerunt inditae rebus quae explicantur per opus
naturae et voluntatis; quasdam apud se tantum retinuit, ut eas quando
vellet, in actum educeret. Videntes igitur prophetae in speculo
aeternitatis, vident de utrisque quantum eis Deus vult revelare.
Fuerant igitur Isaiae revelatae illae rationes quae rebus inditae
erant, quae (per) causas inferiores fiunt, scilicet naturales et
meritorias, secundum quas infirmitas regis ad mortem ordinata erat.
Unde quantum ad sensum quem in verbis propheta habuit, verum dixit:
quia secundum causas inferiores ita erat. Similiter etiam quantum ad
alium sensum, quem spiritus sanctus intellexit, verum dixit: quia
mortuus fuit illi ingratitudini, dum postmodum Deo debitas gratias
egit; sicut et Ninive subversa est quantum ad statum iniquitatis, ut
dicit Augustinus. Et convertit. Hic ponit liberationem: et circa
hoc tria: primo ponitur Ezechiae oratio; secundo salutis promissio,
et factum est verbum etc., tertio gratiarum actio, Scriptura
Ezechiae et cetera. Circa primum tria ponit. Primo orationis
praeparationem, ad parietem, templi, vel domus suae, ut devotius et
secretius oraret. Ps. 85: in die tribulationis meae et cetera.
Secundo ponit ipsam orationem, et oravit. Memento, ut pro bonis
quae feci vitam mihi concedas. Dicitur enim Deus oblitus, quando non
retribuit. In veritate, cultus tui, corde perfecto, quantum ad
amorem. Sed contra. Prov. 20: quis potest dicere etc., et
dicendum, quod non dixit se habere cor perfectum simpliciter, sed
quoad hoc quod post idola non claudicabat, ut dicitur 3 Reg. 18.
Eccl. 11. In die malorum et cetera. Tertio ponit orantis
compunctionem. Et flevit et cetera. Matth. 5: beati qui lugent
etc., Judith 9: humilium et mansuetorum et cetera. Est verbum et
cetera. Hic ponitur salutis promissio: et primo ponit orationis
exauditionem, factum est, priusquam exiret mediam partem atrii. 4
Reg. 20: audivi orationem et cetera. Supra 30. Ad vocem
clamoris et cetera. Secundo ponit promissionem: ecce ego adjiciam.
Ps. 60: dies super dies regis et cetera. Tertio ponit
confirmationem per signum. Hoc autem erit etc., in sole, idest per
motum solis, decem lineis, quibus secundum motum umbrae computabantur
10 horae. Et reversus, si subito, sic dies ille artificialis
habuit 22 horas, fere duplicatus secundum Glossam. Si autem
successive, sic venerat per 10 et rediit per 10 et iterum per 10
venit; et sic dies ille habuit 32 horas, fere triplicatus, secundum
Dionysium. Hoc autem factum est, vel omnibus aliis caelestibus
corporibus redeuntibus: vel sole breviorem viam aut velociorem motum
habente, ut ad situm suum simul cum aliis perveniret. Eccl. 48:
in diebus eius retro et cetera. Et hoc signum competit signato, unde
Job 11: cum te consumptum et cetera. Scriptura Ezechiae et
cetera. Hic ponitur gratiarum actio pro salute promissa: et primo
ponit titulum, Scriptura, scilicet haec est; secundo ponit
canticum, ego dixi: in quo tria facit. Primo plangit periculum quod
evasit; secundo commemorat beneficium quod percepit, domine si sic
etc., tertio petit complementum quod Deus promisit, domine, salvum
et cetera. Plangit autem tria. Primo mortis horrorem. In dimidio,
idest in juventute mea, ad portas Inferi, idest Limbum, vel
mortem, vel sepulcrum Eccl. ult.: vita mea appropinquans et
cetera. Secundo plangit bonorum amissionem, quantum ad Dei
visionem: quaesivi, a domino, quod suppleret, residuum, mihi
ablatum; vel inquisivi apud me quantum restaret mihi de vita. Dixi,
apud me: non videbo, per speciem modo, adhuc in terra viventium, in
caelesti beatitudine. Ps. 26: credo videre etc.; vel non
videbo, ulterius videndo templum et cultum ejus, in terra viventium,
scilicet Judaeorum. Matth. 22: non est Deus mortuorum et
cetera. Etiam quantum ad hominum societatem, non aspiciam hominem,
in hac vita viventem. Jerem. 49: non habitabit ibi vir etc.; vel
hominem Christum nobis promissum. Etiam quantum ad filiorum
posteritatem, generatio, scilicet filiorum, quia nondum filios
habebat, convoluta, plicata, ne ad posteros extendatur. Supra
24: auferetur quasi tabernaculum et cetera. Etiam quantum ad vitae
brevitatem: praecisa est velut a texente, dum adhuc, texit, tela
imperfecta, ordirer in juventute. Job 7: dies mei velocius et
cetera. Tertio plangit cordis anxietatem: et primo quantum ad mortis
continuam expectationem. De mane, scilicet dicebam, usque ad
vesperam finies me, morte. Et tunc non moriens, sperabam, iterum
usque mane: ut simul cum morte dolor aegritudinis finiretur.
Nihilominus quasi leo sic contrivit, languor vel ipse Deus per
dolorem aegritudinis. Job 7: si dormiero et cetera. Secundo
quantum ad spei dilationem; ubi ponit tria sperantis: compunctionem:
sicut pullus hirundinis, expectat matrem, quia non videt. Ut
columba, cum gemitu scilicet, Nahum 2: gementes ut columbae et
cetera. Ponit etiam spei dilationem, attenuati, quasi fatigati,
suspicientes, per spem. Proverbiorum 13: spes quae differtur
etc., Psalm. 120: levavi oculos meos et cetera. Ponit etiam
quamdam cum Deo disceptationem: domine, vim patior; quasi:
violentia fit mihi, ultra merita affligor. Responde, idest
fideiubeas, pro me. Quid dicam? Quasi in se reversus: quid possem
contra Deum proponere? Aut quid respondebit? Quando debet ad
interrogatoria respondere, cum ipse fecerit, me, vel poenam meam,
Job 9: si voluerit contendere cum eo etc., infra 45: numquid
contradicit factori et cetera. Tertio quantum ad praeteritorum
recordationem, recogitabo annos, in quibus bona passus sum, vel etiam
in quibus tibi peccavi. Job 7: loquar in tribulatione spiritus et
cetera. Domine, si sic. Hic commemorat beneficium quod suscepit.
Et primo correctionem: si sic vivitur; idest, si tam misera est vita
hominum, vel si per tribulationes acquiritur vita. Prover. 6: via
vitae increpatio disciplinae. Et ponit: ecce in pace, quasi populo
(pacem) habente ab Assyriis, amaritudo, mihi imminet. Proverb.
14: risus dolori et cetera. Secundo commemorat liberationem a
poena: tu autem eruisti animam, vitam, et a culpa, projecisti post
tergum tuum, vel, meum, quasi obliviscens, omnia peccata mea.
Sapient. 11: misereris omnium, domine et cetera. Tertio assignat
liberationis rationem: et primo quantum ad mortis inutilitatem: quia
non Infernus, idest damnati, vel sepulti, mors, Diabolus, vel
mortui, veritatem, promissionum, vel filium. Psalm. 6: non est
in morte etc.; secundo quantum ad vivorum laudem, vivens vivens, ad
majorem affirmationem, vel propter duplicem vitam. Psalm. 113:
nos qui vivimus et cetera. Tertio quantum ad divinae laudis
propagationem, pater filiis etc., Psal. 77: mandavit patribus
nostris nota facere et cetera. Domine, salvum. Hic petit expleri
promissum. Salvum me fac, ab Assyriis, et a languore. Psalm.
33: benedicam dominum in omni tempore et cetera. Et jussit et
cetera. Hic ponit sanationis ordinem: et hoc transpositum est, et
debet esse ante signi dationem, ut patet ex 4 Reg. 20. Sed quia
non intendit historiam, sed prophetiam, quae ad prophetiam pertinent
primo posuit: et primo ponit curationis modum. Cataplasmarent,
emplastrum apponerent, vulnus a Deo inflictum, vel ulcus ex humorum
corruptione, caro aperta. Dicunt enim, quod laborabat morbo regio,
qui dicitur lupus, cui nocent ficus et omnia dulcia, ut curatio tota
divinae potentiae attribueretur. Alii dicunt, quod erat apostema,
quod est ex humoribus intus collectis nondum carne scissa; ad cujus
maturationem ficus prosunt, ut ostenderetur non esse spernendam
medicinam. Eccl. 38: faciet pigmenta suavitatis et cetera.
Secundo Ezechias petit signum. Et dixit Ezechias: quod erit signum
etc., I Cor. 1: Judaei signa quaerunt etc. (Collationes cap.
38). In morte confidam domus conscientiae: si pura a peccati
contagione, supra 50: angustus est mihi locus etc., Ez. 8: ut
recedam a sanctuario; si firma in bono opere, Matt. 7: descendit
pluvia etc.; si ampla dilectione, infra 49: angustus est mihi
etc., 54: dilata locum. Oculi excelsi: per cordis elationem,
Ps.: domine non est exaltatum, attenuantur a Deo per depressionem,
supra 2: oculi sublimis etc.; per inquisitionis curiositatem, Iob
15: quasi magna cogitans etc., attenuantur per luminis
oppressionem, Prov. 25: qui scrutator est maiestatis etc. per
contemplationem, infra 40: leva in excelsum etc., attenuantur
propter cognitionis parvitatem, Iob 36: omnes homines vident et
cetera.
|
|