|
Ecce enim dominator. Hic incipit secunda pars, in qua arguit
peccatum eorum quantum ad oppressionem proximorum; et dividitur in
partes duas. In prima ponitur opprimentium confutatio; in secunda
oppressorum consolatio. Cap. 4: et apprehendent. Et quia
violentum dominium non solum est culpa hominis, sed etiam poena Dei
judicantis peccata populi, sicut dicitur Job 34: qui regnare facit
hypocritam propter peccata populi: ideo prima pars dividitur in partes
duas. In prima enim praedicitur secundum quod est poena a Deo
inflicta; in secunda arguitur secundum quod est culpa ab homine
commissa, ibi, populum meum. Prima dividitur in duas. In prima
comminatur regiminis subversionem; in secunda assignat dicti rationem,
ibi, ruit enim. Prima in tres. In prima subtrahuntur ad regiminis
officium idonei; in secunda praeficiuntur indigni, ibi, et dabo
pueros in tertia refutantur vocati, ibi, apprehendet vir. Prima in
duas. In prima subtrahit idoneum ad regiminis officium; in secunda
utilem ad regentis auxilium, ibi, et consiliarium. Prima in tres,
secundum tria quae requiruntur ad idoneitatem praelatorum. Primo enim
aufert idoneum quantum ad potestatem; in secunda quantum ad
sagacitatem, ibi, judicem; in tertia quantum ad auctoritatem, ibi,
senem. Potestas ad regenda bella populi requiritur in duce vel rege,
et ad compescendum insolertias: Eccl. 9: noli quaerere fieri
judex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates: quae in tribus
consistit, secundum quae dividitur prima pars in tres partes; scilicet
in fortitudine corporis, quae consistit in tribus: scilicet
complexionis vigore; et quantum ad hoc dicit: ideo moneo ut
quiescatis; enim, idest quia, ecce, in proximo est, auferet
validum, idest bene valentem in complexionis sanitate. In membrorum
robore; et sic dicit, fortem, quia fortitudo consistit in ossibus et
nervis, ut dicit philosophus. Iterum in cibi multitudine; et sic
dicit, omne robur panis in quo omnis cibus et potus significatur.
Eccl. 29: initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum.
Secundo consistit potestas dicta in constantia cordis; et sic dicit,
fortem, secundum quod venit a fortitudine quae est virtus animae.
Tertio consistit in exercitio bellicae artis, et sic dicit, virum
bellatorem. Sapientia autem requiritur ad exercenda judicia; propter
quod petiit Salomon sapientiam a Deo. 3 Reg. 3: dabis servo tuo
cor docile (...) ut possit discernere inter bonum et malum. Et
hoc habetur tripliciter. Vel humana institutione; et quantum ad hoc
dicit, judicem, quasi juris peritum: vel divina inspiratione; et
quantum ad hoc dicit, prophetam: vel Daemonis revelatione; et
quantum ad hoc dicit, ariolum, quia in aris Daemonum divinabant, et
aliquando vera dicebant. Auctoritas necessaria est ad reverentiam; et
haec consistit in tribus. In officii dignitate; et quantum ad hoc
dicit, principem etc.; et per hos omnes alios principes intelligit,
ut dicit Glossa: in morum honestate; senem, moribus. In vultus
maturitate; honorabilem vultu. Utiles autem sunt aliqui principibus
ad regimen populi, vel ad expediendum dubia negotia; et quantum ad hoc
dicit, consiliarium: vel ad facienda aedificia; sapientem de
architectis, ab archos, quod est princeps, et techne, quod est ars,
et praecipue mechanicarum. Architector dicitur principalis artifex,
qui praecipit artificibus inducere formam, et praeparare materiam,
secundum considerationem finis cujus scientiam habet in usu vel
ratione. Sapientia autem, secundum philosophum, dicitur dupliciter;
scilicet universalis et particularis. Particularem definiens dicit,
quod est virtus per quam homo ponitur in ultimo cujuscumque artis, ut
medicinae: et dicitur sapiens medicus qui est certissimus in his quae
sunt medicinae; et similiter sapiens faber; et sic de aliis. Et hoc
modo sumitur hic. Universalis sapientia est quae est ultimum in
omnibus artibus et scientiis; et ista est per quam homo ponitur in
cognitione nobilissimarum rerum, substantiarum scilicet separatarum,
vel spiritualium. Et haec, secundum philosophum, est metaphysica,
et secundum nos theologia. Tertio aliquis necessarius est ad
instruendum divina: et quantum ad hoc dicit: et prudentem eloquii
mystici, a mystim quod est secretum, idest divinorum verborum quae
secreta sunt. Et de omnibus his habetur 4 Reg. penult., quod
translati sunt a Nabuchodonosor in Babyloniam. Transtulit quoque
Joachim in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et
eunuchos, et judices terrae duxit in captivitatem. Et dabo pueros.
Hic ostenditur subversio regiminis quantum ad hoc quod praeficiuntur
indigni. Et dividitur in duas. In prima ponitur indignorum
praelatio; in secunda consequens populi turbatio, ibi, et corruet
populus, sunt autem indigni quantum ad defectum sapientiae et aetatis;
et sic dicit: dabo pueros: et quantum ad defectum virtutis; et sic
dicit: et effeminati, idest lascivi et imbecilles. Oseae 13: dabo
tibi reges in furore meo. Effectus autem regiminis in perturbatione
populi tangitur triplex. Primo universalis dissensio: unde dicit:
corruet populus, ab unitate pacis, per quam est populus, vir ad
virum, idest contra. Prov. 11: ubi non est gubernator, corruet
populus. Zach. 10: abducti sunt quasi grex: affligentur, quia
non est eis pastor. Secundo amicitiae dissolutio: unusquisque ad
proximum suum, idest contra proximum suum. Jer. 10: omnis frater
supplantans supplantabitur, et omnis amicus fraudulenter incedet.
Tertio ordinis confusio: tumultuabitur puer contra senem. Thren.
4: facies sacerdotum non erubuerunt, nec senum miserti sunt.
Apprehendet. Hic ostendit subversionem regiminis quantum ad hoc quod
invitati recusant (officium), quasi quoddam ruinosum. Et dividitur
in partes duas. In prima ponitur eligentium invitatio; in secunda
electi recusatio, ibi, et respondebit. Circa primum tria ponuntur:
scilicet ipsa electio, electionis occasio, officii iniunctio.
Electio inordinata, quia ab uno tantum; unde dicit: inde erit
tumultus enim: idest quia non communiter eligent; sed apprehendet vir
fratrem suum, conjunctum sanguine, domesticum patris sui,
familiaritate acceptum, quamvis etiam vilem. Mich. 3: qui
aedificat Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Et hoc
est contra formam servatam Numer. 17, in electione principum facta
praecepto domini, auctoritate praelati, et consensu multitudinis.
Sed occasio est vilis, quia propter divitias: unde dicit:
vestimentum tibi est: sperat enim temporalem subventionem; et hoc est
contra formam traditam Exod. 18: provide de omni plebe viros
potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint
avaritiam; et constitue ex eis tribunos et centuriones etc. qui
judicent populum omni tempore. Sed injunctio periculosa: unde dicit:
princeps esto noster; ruina autem haec, idest periculum, sub manu
tua, idest sub custodia tua et defensione tua. 3 Reg. 20:
custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima
ejus. Respondebit. Hic ponitur recusatio electi: et primo
ostenditur rationabilis excusatio; secundo concluditur officii
refutatio, ibi, nolite. In excusatione praetendit tria; scilicet
impotentiam ad repellendum nociva: non sum medicus, scilicet ut possim
mederi miseriis vestris Jer. 8: numquid resina non est in Galaad,
aut medicus non est ibi? Ad supplendum defectum: et in domo mea non
est panis, quo suppleam defectum famis vestrae. Thren. 4: parvuli
petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Ad fovendum vel
conservandum necessarium; neque vestimentum, quo conservatur calor.
Prov. ult.: non timebit domui suae a frigoribus nivis. Omnes enim
domestici ejus vestiti duplicibus. Nolite me constituere principem
populi. Hic concluditur officii refutatio ubi ponitur triplex ratio,
scilicet impedimentum devotae contemplationis, Iud. 9: numquid
possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines? Dulcis
affectionis: infra: numquid possum deserere dulcedinem meam?
Spiritualis exultationis: numquid possum deserere vinum meum, quod
laetificat Deum et homines, et inter cetera ligna promoveri?
Ruit enim Ierusalem. Hic ponit causam dicti scilicet
renuntiationis: et primo ponit causam proximam, scilicet poenam
universalis ruinae: unde dicitur ex persona prophetae: ideo
recusabit, enim, idest, quia, ruit Jerusalem, idest ipsa civitas,
et Judas, idest ipsa provincia, concidit, per poenam a sua
integritate. Infra 23: in captivitatem transduxerunt robustos
ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. Secundo ponit
causam remotam, scilicet culpam. Et dividitur in partes tres. In
prima aggravat culpam: in secunda contra culpam ordinat poenam, ibi,
vae animae eorum, tertio ostendit punientis justitiam, ibi, dicite
justo. Peccatum aggravat ex tribus. Ex peccati specie, quia
blasphemia in Deum: unde dicit: ideo concidit, quia lingua eorum
contra dominum. Infra 57: super quem lusistis, super quem
dilatastis os, et ejecistis linguam? Secundo ex peccati novitate:
unde dicit: adinventiones eorum contra dominum. Oseae 7: nunc
circumdederunt eos adinventiones suae, coram facie mea factae sunt.
Tertio ex peccati publicatione: unde dicit: agnitio vultus eorum; et
hoc quod peccatum suum a vultu agnitum aliis fecerunt. Respondebit
eis, in poenam quantum ad gestus. Et quantum ad peccati
commendationem dicit: et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt,
idest laudaverunt. Jer. 2: frons meretricis facta est tibi et
noluisti erubescere. Aliter exponitur in Glossa: agnitio vultus
eorum, idest cognitio suorum peccatorum, quam in intellectu habebunt,
quia in vultu sunt sensus, respondebit eis, quaerentibus quare
puniuntur. Vel aliter. Agnitio vultus eorum, idest remorsus
conscientiae, respondebit eis, sicut poena. Et mystice hoc refertur
ad peccatum quo Christum videntes cognoscere noluerunt, de quo
conscientia redarguet eos, secundum quod dicit Glo. Et quia justitia
Dei non sinit tam gravia mala inulta, ideo vae animae eorum, non
solum corpori: quoniam reddita sunt eis mala, in Dei praescientia:
vel praeteritum ponitur pro futuro. Et ne putetur poena omnes
involvere, subjungitur Dei justitia in discretione bonorum a malis:
et circa hoc duo facit. Primo ponit remunerationem bonorum, dicens,
dicite justo, cuicumque, quoniam bene erit ei, cum alii damnabuntur,
quoniam fructum, idest mercedem adinventionum suarum comedet, quasi
fructum capiens bonorum excogitatorum. Sicut enim mali sunt soliciti
ad inveniendum modos quibus peccatur, ita et boni sunt soliciti ut
adinveniant qualiter Deo placere possint. 1 Cor. 7: qui sine
uxore est, solicitus est quae domini sunt, quomodo placeat Deo.
Psal. 127: labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et
bene tibi erit. Secundo ponit punitionem malorum, dicens, vae impio
in malum, idest pro malo quod sibi imminet. Retributio manuum suarum
- Psal. 9: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Populum meum. Hic arguitur oppressio populi, secundum quod est
peccatum hominis opprimentis. Et dividitur in partes duas. In prima
ponitur oppressionis vitium; in secunda inducitur poenae judicium,
ibi, stat ad judicandum dominus. Tripliciter autem quidam opprimebant
populum. Opprimebant enim primo principes per violentiam rapiendo: et
quantum ad hoc dicit: populum meum expoliaverunt, bonis suis.
Ezech. 22: populum terrae calumniabantur calumnia, et rapiebant
violenter; egenum et pauperem affligebant. Secundo mulieres,
protrahendo ad concupiscentiam, et etiam ad idolatriam, sicut de
Salomone dicitur 3 Reg. 11; et quantum ad hoc dicit: mulieres
eorum dominatae sunt eis. Eccli. 9: ne des mulieri potestatem
animae tuae, ne ingrediatur in virtute tua. Tertio prophetae
decipiendo per astutiam adulationis; et quantum ad hoc dicit, popule
meus; quasi: per prophetas consueveram vobis loqui; sed quia illi
mendaces sunt, per me vobis loquar, ne videatur non debere credi,
quod propheta contra prophetam. Decipiunt, promittendo securitatem.
Dissipant, praebendo occasionem culpae. Mich. 3: haec dicit
dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui mordent
dentibus suis, et praedicant pacem. Jer. 14: prophetae dicunt
eis: non videbitis gladium, et fames non erit in vobis; pacem veram
dabit vobis in loco isto. Stat ad judicandum. Hic inducitur judicium
ad puniendum oppressores: et dividitur in duas: in prima ponitur
judicium contra oppressores principes; in secunda contra mulieres,
ibi, et dixit dominus. Pseudoprophetae ad spoliandum populum
decipiebant; et ideo habent idem judicium cum principibus. Ezech.
13: violabant me ad populum meum, propter pugillum hordei et fragmen
panis. Circa primum tria facit. Primo inducitur judex: unde dicit,
stat ad judicandum. Mich. 4: judicabit populos multos. Dan. 7:
judicium sedit, et libri aperti sunt. Secundo inducuntur rei: unde
dicit: dominus ad judicium veniet cum senibus, scilicet sacerdotibus,
et principibus, regibus et ducibus. Ezech. 34: ego judicabo inter
pecus et pecus, et inter arietem et hircum. Tertio ponitur causa: et
primo inducitur accusatio actoris, cum dicit, vos depasti estis:
Mich. 3: comederunt carnes populi mei: secundo ponitur increpatio
judicis, cum dicit: quare atteritis, affligendo, facies pauperum
commolitis, fame attenuando? Amos 4: calumniam facitis egenis et
confringetis pauperes. Ipse enim idem Deus erit actor et judex.
Fructus iusti quem reddit: suae operationis, Ioh. 10: eatis et
fructum afferatis, et fructus vester maneat; suae praedicationis,
Hebr. ult.: offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum
labiorum confitentium nomini eius; suae confessionis. Quem percipit:
remissionis culpae, Is. 27: dimittetur iniquitas domui Iacob, et
iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius; participationis
gratiae, Gal. 5: fructus autem spiritus: caritas, gaudium etc.;
contemplationis sapientiae, Prov. 3: melior est acquisitio eius
negotiatione auri et argenti, primi et purissimi fructus eius. Quem
quaerit: in fruitione Dei, Cant. 2: fructus eius dulcis gutturi
meo; in societate caelestis chori, Ez. 36: montes Israel ramos
vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel;
in perceptione divini doni, Cant. 4: emissiones tuae Paradisus
malorum Punicorum cum pomorum fructibus.
Et dixit dominus pro eo. Hic ponitur divinum judicium contra
mulieres: et primo aperitur culpa; secundo praedicitur poena, ibi,
decalvabit. Prima dividitur in duas. In prima arguit eas de
superbia; in secunda de lascivia, ibi, et nutibus. Circa primum duo
facit. In prima arguit superbiam in corde, cum dicit: pro eo quod
elevatae in superbiam. Psal. 130: domine, non est exaltatum cor
meum. Secundo arguit superbiae signum in corpore, ambulaverunt
extento collo, quod signum superbiae est. Job 15: cucurrit
adversus eum erecto collo; et pingui cervice armatus est. Et
nutibus. Hic arguit lasciviam earum in quatuor, quibus homines ad
concupiscentiam provocabant. Primo in ipso visu: unde dicit, et
nutibus. Proverb. 6: non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,
ne capiaris nutibus ejus. Secundo lusu: et plaudebant. Glossa,
ludendo. Eccli. 9: cum saltatrice ne assiduus sis (...) ne
forte pereas in efficacia illius. Tertio incessu, et ambulabant.
Prov. 7: garrula, vaga, quietis impatiens, nec valens in domo
consistere pedes eius. Quarto, lascivo ornatu, composito gradu.
Glos. ornatae de rapina pauperum. Proverb. 7: ecce occurrit illi
mulier ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas. Decalvabit.
Hic comminatur poenam: et primo quantum ad ablationem ornamentorum;
secundo quantum ad solatium virorum, ibi, pulcherrimi quoque viri.
Circa primum duo facit. Primo aufert ab eis ornamenta quae sunt signa
ineptae laetitiae et lasciviae; in secunda recompensat signa tristitiae
et miseriae, ibi, et erit pro suavi. Circa primum duo facit. Primo
aufert ab eis ornatum naturalem capillorum; secundo artificialem,
ibi, in die illa. Dicit ergo primo, decalvabit, quantum ad capillos
veros. Infra 15: in cunctis capitibus ejus erit calvitium.
Nudabit, quantum ad capillos adulteros, qui sunt sicut indumenta.
Deut. 32: de captivitate nudati inimicorum capitis. In die illa.
Hic aufert ab eis ornamenta artificialia; et primo ea quae pertinent
ad ornatum membrorum; secundo ea quae pertinent ad cultum
ornamentorum, ibi. Et acus, et specula. Circa primum duo facit.
Primo aufert ea quae pertinent ad ornatum partium; secundo ea quae
pertinent ad ornatum totius, ibi, et mutatoria. Circa primum duo
facit, primo aufert quae pertinent ad corporis membra; secundo quae
specialiter ad sensus organa, ibi, et olfactoriola. Circa primum duo
facit. Primo aufert ea quae pertinent ad membra inferioris partis
corporis; secundo quae specialiter ad membra capitis, ibi, et
mitras. Dicit ergo primo quantum ad pedes, ornamenta calceamentorum;
quaecumque, et specialiter lunulas, quasdam picturas factas in
calceamentis de corio deaurato. Cant. 7: quam pulchri sunt pedes
tui in calceamentis, filia principis. Secundo quantum ad collum,
torques, quaedam ornamenta colli usque ad pectus pendentia in honorem
victoriae data. Proverb. 1: ut addatur gratia capiti tuo, et
torques collo tuo. Tertio quantum ad pectus dicit, monilia,
quaelibet ornamenta, sed specialiter fibulae, quibus munitur pectus,
ne vestes aperiantur. Cant. 7: junctura femorum tuorum sicut
monilia quae fabricata sunt manu artificis. Quarto quantum ad brachia
dicit, armillas, ornamenta brachiorum ab armo dicta. Exod. 35:
viri cum mulieribus praebuerunt armillas. Et mitras. Hic ponit
ornamenta capitis: et primo quantum ad verticem. Mitras, ornamenta
capitis in modum coronae. Judith 10: imposuit mitram super caput
suum, discriminato crine capitis sui. Secundo quantum ad capillos
dicit: discriminalia, instrumenta quaedam de argento vel auro in modum
acuti fusti facta, quibus mulieres dividunt capillos suos ante
frontem, sicut dictum est Judith eodem: discriminavit crinem capitis
sui. Tertio quantum ad collum tangit duo. Primo periscelides, a
peri, quod est circum, et colon, quod est membrum, quasi ornatus
circa membrum. Haymo dicit, quod fit ex auro ad similitudinem
armillarum, et ponitur circa collum. Glossa dicit, quod super pedes
similes armillis. Alii dicunt, quod sunt quidam ornatus positi circa
extremitates vestium sicut aurifrigia, vel pelles aliquae, vel aliquid
hujusmodi. Et hoc potest stare cum utroque praedictorum; quia sic
sunt et circa collum, et circa pedes. Vestes enim habent talia et in
caputiis et in fimbriis inferioribus, et sic ornant collum mediate.
Numer. 31: ob hanc causam offerimus in donariis domini singulis
quod in praeda auri potuimus invenire, periscelidas, et armillas,
anulos. Secundo ponit ornamenta colli immediata, cum dicit,
murenulas, scilicet quaedam catenae virgulis aureis et argenteis
vermiculatae in modum murenae, quae ponuntur circa collum. Cant.
1: murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Et quia
collum est medium inter caput et corpus, ornatus ejus in utrumque
redundat; et ideo cum utroque ponitur. Et olfactoriola. Hic
ponuntur ea quae pertinent ad organa sensus: et primo quantum ad
olfactum. Olfactoriola, quaedam pixides in quibus ponebant muscum et
hujusmodi, vel etiam quaedam vasa, sicut poma de argento facta,
perforata ad modum thuribuli, in quibus ponitur ignis et aliquid
odoriferum. Cant. 1: curremus in odorem unguentorum tuorum.
Secundo quantum ad auditum, inaures, quidam circuli aurei vel
argentei, qui ponuntur in auribus mulierum ad hoc perforatis. Oseae
2: ornabatur inaure sua et monili suo, et ibat, post amatores suos.
Tertio quantum ad tactum, qui maxime viget in digitis. Anulos.
Num. 31, auctoritate inducta superius: ob hanc causam offerimus
anulos, et cetera. Quarto quantum ad visum, gemmas in fronte
pendentes, quibus ornabantur mulieres Aegyptiae. Exod. 25:
accipietis lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephot ac rationale.
De gustu non facit mentionem, quia instrumentum ejus interius est, et
non ornatur. Et mutatoria. Hic ponit ornamenta pertinentia ad totum
corpus; et primo ad induendum; et sic dicit: mutatoria, idest
diversa vestimentorum paria. Zach. 3: indui te mutatoriis; et
dixit, ponite cidarim. Secundo ad operiendum: et sic dicit;
pallia. Gen. 24: at illa tollens cito pallium, cooperuit se.
Tertio ad jacendum, et sic dicit, linteamina; Joan. 20: venit
Petrus, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita. Et
acus. Hic ponit ea quae pertinent ad cultum ornamentorum; et primo ad
componendum. Acus. Matth. 19: facilius est camelum intrare per
foramen acus, quam divitem intrare in regnum Dei. Secundo ad
discernendum, et specula, quibus mulieres discernunt utrum sint bene
ornatae. Exod. 38: fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis
mulierum, quae excubabant ante ostium tabernaculi et atrium. Tertio
ad ornamenta operiendum; et primo ad operiendum humerorum ornamenta,
et sindones, subtilia velamina quibus operiuntur humeri, sicut fit in
Campania a mulieribus. Proverb. ultim.: sindonem fecit et
vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Secundo ad operiendum
ornamenta capitis, vittas, idest pepla. Vel melius dicendum, quod
dicuntur quaedam ligamenta, quibus mulieres ligant capillos suos, ad
modum retis facta; et sic accipitur Exod. 28: ligabisque eam vitta
hyacinthina, scilicet laminam de auro purissimo, ubi scriptum erat
nomen sanctum domini. Tertio ad operiendum ornamenta totius corporis
dicit, theristra. Glossa: vestis muliebris tenuissima, et visu
pervia, aestati idonea, et inde nominatur. Theria enim aestas
dicitur. Et praecipue consueverunt hujusmodi portare mulieres super
serica vestimenta. Gen. 38: depositis viduitatis vestibus,
assumpsit theristrum. De pluribus horum dicitur Ezech. 16:
vestivi te discoloribus, calceavi te hyacintho, et cinxi te bysso, et
indui te subtilibus (...) et dedi armillas in manibus tuis, et
torquem circa collum tuum, et dedi inaures super os tuum, et circulos
in auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. Et erit. Hic
sublatis ornamentis lasciviae, commutat in cultum miseriae. Et primo
quantum ad id quod est extra, dicit: erit pro suavi odore: odor enim
ab extra est. Joel 2: ascendet foetor ejus, et ascendet putredo,
quia superbe egit. Secundo quantum ad id quod est circa, dicit, pro
zona funiculus, Job 12: balteum regum dissolvit, et praecingit
fune renes eorum. Tertio quantum ad id quod est supra, dicit, pro
crispanti crine. Quarto quantum ad id quod est intra: pro fascia
pectorali, Glossa: qua castigantur ubera, idest comprimuntur, ne ex
magnitudine sua turpitudinem ingerant. Pulcherrimi quoque viri. Hic
aufert eis virorum solatium quantum ad quatuor. Delectantur autem
mulieres in virorum pulchritudine; et quantum ad hoc dicit:
pulcherrimi quoque viri gladio. Thren. 4: candidiores Nazaraei
ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphyro
pulchriores. Secundo in fortitudine; et quantum ad hoc dicit, et
fortes. Infra 23: in captivitatem. Tertio delectantur in
dignitate; et quantum ad hoc dicit: et moerebunt, interius, et
lugebunt, exterius, portae ejus, idest judices sedentes in portis.
Thren. 2: destructae sunt in terra portae ejus; et perdidit et
contrivit vectes ejus, regem ejus. Quarto delectantur in virorum
jucunditate; et quantum ad hoc dicit: et desolata in terra sedebit.
Thren. 1: posuit me desolatam, tota die moerore confectam.
Quaeritur primo circa hoc capitulum de hoc quod dicit, ariolum.
Videtur enim secundum hoc quod inquirere futura ab ariolis sit
licitum: auferre enim illicitum non est poena, sed magis beneficium.
Praeterea idem videtur ex Glossa, quod aliquando vera dicunt; sed a
quibuslibet est accipienda veritas: ergo et ab ipsis. Praeterea cum
Daemones sint specula clarissima secundum intellectum, ut dicit
Dionysius, videtur quod in his quae pertinent ad cognitionem, ad
minus non sit malum ab eis accipere; et ita divinationibus intendere
erit licitum; et praecipue cum nulla cognitio sit malum, et divinatio
dicat cognitionem. Ad quod dicendum est, quod divinatio suo nomine
dicit usurpationem actus divini, et hoc praecipue in cognitione
futurorum quae naturaliter cognosci non possunt. Sunt enim quaedam
futura quae habent causas determinatas in natura, ex quibus necessario
proveniunt, sicut eclypsis solis; et de his non est divinatio.
Quaedam etiam habent causas determinatas ex quibus proveniunt ut in
pluribus, sicut siccitas in aestate sub cane: unde de his non est
divinatio. Tales enim sunt praenosticationes medicorum de sanitate vel
morte, et nautarum de tempestate futura; nisi forte praenuntientur
(quasi) immobili veritate futura, quia hoc solius Dei est. Sunt
etiam quaedam futura quae non habent causas determinatas in natura, et
precipue quae fiunt ex libero arbitrio; et harum praecognitionem nullus
habet nisi Deus, cui omnia sunt praesentia, propter stabilitatem suae
aeternitatis, vel aliquis accipiens a Deo. Et si quidem inspiratione
divina talia praedicuntur, erit prophetia, et non divinatio: si autem
per propriam adinventionem deceptorie propter lucrum aliquod, sicut
faciunt vetulae, dicitur divinatio, et peccatum (est) tum propter
mendacium, quia asserunt incerta pro veris, tum propter deceptionem,
tum propter usurpationem deitatis. Similiter dicitur divinatio si fiat
consilio Daemonum qualitercumque; qui quidem possunt aliqua futura
praedicere, vel quorum ipsi sunt causa, vel quae ipsi sciunt per
revelationem bonorum Angelorum, vel quae ipsi sciunt naturali
cognitione in his quae habent causas determinatas in natura; latentes
nobis, et notas eis, tum propter perspicacitatem intelligentiae, tum
propter experimentum longi temporis. Et tamen semper est peccatum
inquirere ab eis, et apostasia a fide, ut dicit Augustinus. Et hoc
propter tres rationes: primo, quia quamvis vera dicant, tamen semper
intentio eorum est ad fallendum; secundo, quia certitudinalem
cognitionem habere non possunt, nisi de his quae per revelationem
sciunt; tertio quia non possumus simul esse participes donorum Dei et
Diaboli. Et haec inter omnes praecipua est. Et quamvis simpliciter
sit beneficium auferre talia; tamen poena est illis qui talia
sequuntur, quia est contrarium voluntati eorum. Deinde quaeritur de
ludis chorealibus, utrum sine peccato exerceri possint, propter illud
quod dicit, et plaudebant: arguit enim tamquam peccatum. Ad quod
quidem dicendum, quod ludus secundum se non est malus; aliter enim in
ludis non esset virtus quae dicitur eutrapelia: sed secundum quod
ordinatur diverso fine, et vestitur diversis circumstantiis, potest
esse actus virtutis et vitii. Quia enim impossibile est semper agere
in vita activa et contemplativa; ideo oportet interdum gaudia curis
interponere, ne animus nimia severitate frangatur, et ut postmodum
homo promptius vacet ad virtutum opera. Et si tali fine fiat de ludis
cum aliis circumstantiis, erit actus virtutis, et poterit esse
meritorius, si gratia informetur. Istae autem circumstantiae videtur
in ludo choreali observandae praecipue: ut non sit persona indecens,
sicut clericus, vel religiosus: ut sit tempore laetitiae, ut
liberationis gratia, vel in nuptiis, et hujusmodi: ut fiat cum
honestis personis, et cum honesto cantu; et quod gestus non sint nimis
lascivi, et si qua hujusmodi sunt. Si autem fiat ad provocandum
lasciviam, et secundum alias circumstantias indebitas, constat quod
actus vitiosus erit. Deinde quaeritur de ornatu mulierum, utrum sit
licitum mulieribus ornare se. Et videtur quod non, propter hoc quod
hic dicitur, et 1 ad Timoth. 2: non in tortis crinibus, aut auro
et argento, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed quod decet
mulieres et cetera. Et dicendum, quod ornatus mensurandus est
praecipue ad modum et mensuram personae et ad intentionem. Si enim
mulieres portent ornamenta decentia statum et dignitatem suam, ut
moderate se habeant in factis suis secundum consuetudinem patriae: erit
actus virtutis modestiae, quae ponit modum in incessu, habitu et
omnibus motibus exterioribus: et poterit esse meritorius, si sit cum
gratia. Similiter si faciat ad hoc ut placeat decenter viro suo, quem
habet, vel quem accipere debet, et ut ab aliis mulieribus retrahatur.
Si autem portent ornamenta pretiosiora quam deceat ipsas; erit
arrogantia, vel etiam quid deformatum vitio luxuriae, si faciant ad
provocandum ad concupiscentiam sui.
|
|