Caput 39

In tempore illo et cetera. Hic ponit amicorum congratulationem, ostensam in missione nuntiorum et munerum: et circa hoc tria facit. Primo ponit nuntiorum missionem: rex Babylonis qui tunc suberat Assyriis. Libros, epistolas. Audierat, sed maxime propter signum quod in solis reversione viderant. Ps. 71: vivet, et dabitur ei et cetera. Secundo ponit ipsius Ezechiae elationem inde conceptam, ponens elationis laetitiam, laetatus; contra hoc quod Job 31: si laetatus sum etc., et elationis in opere manifestationem, in ostentatione divitiarum suarum: et ostendit cellam aromatum, quae dicuntur species odoriferae. Vel locum ubi sepeliebantur reges, vel inferiorem partem domus saltus, quae erat ex alabastro, ubi optime hujusmodi conservantur. Apothecas, cellaria: verbum, res digna verbo, in omni potestate sua, quantum ad ea quae erant in templo, quod quidem erat in potestate regis usurpata. Eccl. 11: non omnem hominem inducas et cetera. Tertio ponit elationis reprehensionem, introivit: et primo ponit culpae inquisitionem et manifestationem, non fuit res et cetera. Prov. 20: sicut aqua profunda etc.; secundo comminatur poenam, et dixit Isaias. Quantum ad amissionem rerum: omnia quae in domo et cetera. Jer. 27: haec dicit dominus ad vasa: et quantum ad filiorum servitutem, et de filiis; quod dicunt impletum in Daniele et sociis eius, non quia corpore, sed mente et officio tales fuerunt. Deut. 28: filii tui et filiae tuae et cetera. Tertio ponit poenae acceptationem: et dixit Ezechias. Bonum, iustum, pax, ab Assyriis, veritas, religionis, supra 26: domine, dabis pacem et cetera.