|
Taceant ad me et cetera. Hic incipit eos confortare ad firmam
expectationem ex Dei promittentis dilectione. Et dividitur in tres.
In prima ostendit divinam dilectionem ex beneficiis quae patribus
exhibuit; in secunda ex filio quem eis promisit, 42 cap.: ecce
servus meus etc. in tertia per consolationes quas inter diversas
angustias praedicit, 43 capit.: et nunc haec dicit dominus et
cetera. Intendit autem per beneficia prius praestita, confortationem
Judaeorum et idolorum confutationem, quae talia suis cultoribus non
exhibuerunt; et ideo dividitur prima pars in duas. In prima disceptat
contra idolorum cultores; in secunda contra ipsa idola, ibi, prope
facite etc.; primum in duo: primo enim per beneficia Judaeis
praestita convincit adversarios; secundo per eadem confortat Judaeos,
et tu Israel serve meus et cetera. Circa primum tria. Primo
convocat gentes ad judicium, prosequens judicii ordinem, ut tacentes
audiant, et sic respondeant. Mutent fortitudinem, idest confortent
se quasi renovati in fortitudine ad disceptandum mecum. Mich. 6:
audiant montes judicium et cetera. Secundo narrat exhibitum
beneficium, quis vocavit, ubi narrat multitudinem beneficiorum quantum
ad divinam electionem, ab oriente, scilicet Chaldaea, justum,
Abraham. Genes. 12, Job 23: vestigia ejus secutus est etc.,
Jer. 13: sicut adhaeret lumbare etc., Os. 9: quasi prima poma
ficulneae etc.; quantum ad concessam potestatem, dabit in conspectu,
scilicet quando liberavit Lot, pugnans contra quatuor reges: Gen.
14. Ps. 1: non sic impii, non sic etc.; quantum ad exequendi
facilitatem, transibit in pace, idest sine labore; semita etc.,
sicut qui leviter incedit, quasi vestigium viae non derelinquit: vel
quia in pedibus labor: signum viae non derelictus est. Supra 40:
current, et non laborabunt etc.; quaerit auctorem: quis haec
operatus, et quis, vocans, aeterna praescientia, infra 49:
dominus ab utero etc.; et ponit responsionem. Ego dominus etc.,
Apocal. 1: ego sum alpha et cetera. Aliter ad litteram exponitur
de Cyro, mystice de Christo. Tertio ponit quasi gentilium
responsum, in quo per idola se defendere credebant. Et primo tangit
eorum ad allegata vel mirabilia visa stuporem, viderunt insulae etc.,
Psalm. 76: viderunt te aquae, Deus etc., accesserunt, ad
resistendum. Secundo ponit mutuam confortationem, unusquisque etc.,
Job 40: una uni adhaerebit et cetera. Tertio ponit idolorum
fabricationem: confortabit percutiens, ferrum malleo, cudebat,
formabat figuram idoli; dicens de glutino: bonum est, ad
consolidandum idolum: Sap. 13: in pariete ponens illum et cetera.
Et tu Israel et cetera. In parte ista confortat Judaeos ex eisdem
beneficiis: et primo ponitur praeteriti beneficii repetitio in
electione patrum Jacob et Abraham, quibus ab aliis universaliter
distincti sunt: Jacob quem etc., Psal. 104: semen Abraham
servi etc., Rom. 11: secundum electionem autem et cetera.
Secundo ponitur futurorum promissio: et primo quantum ad immunitatem
malorum, excludens timorem: tum propter Dei praesentiam, ne timeas
quia etc., Jerem. 1: ne timeas a facie etc., tum propter patrum
justitiam, suscepit te, quasi semen repromissum, justi mei,
Abraham. Vel suscepit, ad defendendum, justi, Cyri. Ps. 90:
in manibus portabunt etc.; ponens etiam hostium amotionem quantum ad
eorum confusionem, ecce confundentur. Jer. 17: confundantur qui
me persequuntur etc., quantum ad destructionem, erunt quasi non
sint. Supra 30: ad perdendas gentes in nihilum etc., et
reparationis impossibilitatem, quaeres eos etc., Psalm. 36: vidi
impium super etc.; ostendens etiam destructionis rationem, quia ego
dominus etc., Ps. 143: emitte manum tuam et cetera. Secundo
quantum ad abundantiam bonorum: et primo contra servitutem, ponens
ipsum servitutis jugum: noli timere vermis; quasi qui vilis haberis et
calcaris sicut vermis, et pro mortuo computaris. Psalm. 21: ego
sum vermis etc.; ponens etiam divinum auxilium. Infra 41: ego
auxiliatus etc.; ponens etiam exaltationis beneficium, quantum ad
hostium subjugationem, ego posui te etc., supra 25: et
triturabitur Moab etc., quod forte tempore Machabaeorum. Et
quantum ad eorum exultationem, et tu exultabis etc., Cant. 1:
laetabimur et exultabimus et cetera. Secundo contra paupertatem,
ponens primo paupertatis incommodum, egeni et pauperes etc., supra
5: nobiles eius interierunt etc.; secundo divinum propositum: ego
dominus etc., Ps.: invocabit me et ego etc.; tertio ponit
beneficium quantum ad abundantiam aquarum in locis montuosis: aperiam
in supremis etc., supra 30: erunt super montem etc., et in locis
desertis, ponam desertum idest terram vestram primus desertam.
Psalm. 106: posuit desertum in stagna etc., et quantum ad
pulcritudinem arborum, dabo in solitudine etc., Ez. 30:
multiplicata sunt arbusta etc.; quarto ponit beneficii fructum, ut
videant etc., Eccli. 36: cognoscant quoniam non est Deus et
cetera. Prope facite et cetera. Hic ponit disputationem contra ipsa
idola: et primo ponit disputationem; secundo sententiae
determinationem, et vidi et non erat et cetera. Circa primum duo.
Primo disputat contra idola rationibus universalibus; secundo per
rationem a quodam particulari facto sumptam, suscitavi et cetera.
Circa primum tria. Primo convocat ad judicium, prope, idest
appropinquate ad me, ut simul judicemur: vos idola, vel idolatrae,
afferte, idest allegate, si quid habetis, ut probetis vos deos, si
habes quid loquaris etc., Psal. 81: Deus stetit in synagoga et
cetera. Secundo proponit argumentum duplex. Unum sumptum ex divina
scientia, quae plene omnia novit, praeterita et futura, quam idola
non habent: priora quae fuerunt et cetera. Eccl. 23: domino Deo
antequam crearentur etc.; aliud est sumptum ex divina potentia, quae
potest punire et bene facere: bene quoque etc., Baruch ult.: neque
si quid mali patiuntur et cetera. Tertio concludit eorum defectum
quantum ad causam materialem, ecce vos, idola, ex nihilo, ex materia
creata; quantum ad formalem, opus, idest artificialis forma, quae
figurat in vobis divinitatem, quae non est; et quantum ad
efficientem, abominatio, idest abominabilis, vel vos, artifices,
opus vestrum, scilicet idola, qui elegit, cultores. 1 Cor. 8:
scimus quia idolum etc., Jer. 10: confusus omnis artifex et
cetera. Suscitavi. Hic sumit quoddam speciale factum ad arguendum
contra idola, et primo praedicit quoddam futurum: ab Aquilone,
Chaldaeum; ab oriente, Persam, qui subjugaverunt sibi diversas
terras et principes. Plastes, figulus, plasma, factura. Mystice:
per eum qui ab Aquilone, gentilem, per eum qui ab oriente,
Christum. Ps. 17: ut lutum platearum et cetera. Secundo ex hoc
sub quaestione proponit argumentum, quod qui hoc potest praedicere,
est juste dicendus Deus; et qui non, non. Quis annuntiavit? Infra
48: congregamini et audite et cetera. Tertio excludit ab idolis
divinitatis indicium: non est annuntians, aliquis ex vobis diis,
neque, aliquis cultorum, audiens etc., Ps. 113: oculos
habent, et non videbunt et cetera. Quarto ostendit in vero Deo
divinitatis signum. Primus, idest singularis Deus noster. Ecce
adsum, in auxilium, Evangelistas, annuntiantes futura. Daniel 2:
vere Deus vester Deus etc.; vel primus, propheta domini, ex
persona Dei, vel primus: primogenitus Dei filius. Eph. 4: et
dedit quosdam quidem et cetera. Et vidi. Hic ex supra posita
disputatione concludit sententiae determinationem: et per se patet.
Ier. 10 et 11: vana sunt et opus risu dignum etc. (Collationes
cap. 41). Christus transivit in pace carnis ad spiritum quam
habuit, Iob 5: scies quod pacem habeat etc., hominis ad proximum
quam docuit, infra 52: quam pulcri super montes etc., mundi ad
Deum quam fecit, Eph. 2: fecit pacem et cetera. Movet ad
praedicandum instinctus fidei, Ps.: credidi propter etc., II
Cor. 4 Apoc. ult., stimulus zeli, Ier. 20: et factum in
corde meo etc., magnitudo praemii, Matth. 5: qui fecerit et
docuerit et cetera. Suscepit nos Christus quasi victor captivum ad
liberandum, Gen. ult.: ad praedam fili etc., Ps.: educ de
custodia quasi medicus infirmum ad sanandum, Ps.: qui propitiatur
omnibus etc., quasi advocatus reum ad excusandum, I Ioh. 1:
advocatum habemus etc., quasi fortis debilem ad defendendum, infra
63: ego qui loquor iustitiam etc., Exod.: dominus pugnabit
etc., quasi sponsus sponsam ad congaudendum, Osee 2: sponsabo te
mihi et cetera. Aqua effusae lacrimae, Ier. 9: quis dabit capiti
meo etc., baptismalis munditiae, Ioh. 3: nisi quis renatus
etc., spiritualis gratiae, Ioh. 7: qui in me credit flumina
etc., divinae sapientiae, Eccli. 24: ego sapientia effudi
etc., internae laetitiae, Prov. 5: bibe aquam et cetera.
|
|