|
Ecce servus meus et cetera. Hic ostendit divinam dilectionem ex filio
quem promisit. Joan. 3: sic Deus dilexit mundum et cetera. Et
primo ex tanto beneficio ostendit Dei dilectionem; secundo Judaeorum
perversitatem, haec verba feci eis et cetera. Circa primum tria.
Primo praedicit filii Dei adventum; secundo malorum casum, dominus
sicut fortis et cetera. Tertio resurrectionem bonorum, et educam
caecos etc., Luc. 2: ecce hic positus est et cetera. Circa
primum tria. Primo describit mittendi conditionem; secundo praedicit
missionem, haec dicit dominus etc., tertio invitat ad gratiarum
actionem, cantate domino et cetera. Circa primum tria. Primo
ostendit gratiae plenitudinem quantum ad gratiam unionis, suscipiam
eum. Servus, secundum humanam naturam. Luc. 1: suscepit Israel
etc.; quantum ad gratiam capitis, electus, ut sit caput Ecclesiae.
Ex millibus: Cant. 5. Ps. 64: beatus quem elegisti et
assumpsisti etc., complacuit. Matth. 3: hic est filius meus
etc.; quantum ad gratiam habitualem, quae fuit in ipso singularis,
dedi spiritum meum. Supra 11: requiescet super eum spiritus domini
et cetera. Secundo ostendit judicii aequitatem, quantum ad tria:
scilicet judicandi auctoritatem, judicium gentibus etc., Ps. 71:
Deus, judicium tuum etc., Joan. 5: omne judicium dedit etc.,
cui adjungit mansuetudinem, non clamabit. Eccl. 9: verba sapientis
audiuntur etc.; ostendit secundo judicis aequalitatem: neque accipiet
personam. Act. 10: non est personarum acceptor Deus. Cui
adjungit pietatem in subveniendo: nec audietur foris, Judaeam, vox
praedicationis ejus, ut prius subveniret illis ad quos missus erat.
Non sum missus et cetera. Matth. 15, Ps. 94: hodie si vocem
ejus etc., et in dissimulando, calamum, scilicet regnum Judaeorum,
linum, sacerdotium. Ezech. 34: quod confractum fuerat etc.;
ostendit etiam tertio judicii veritatem, in veritate etc., Ps.
95: judicabit orbem terrae etc., cui adjungit jucunditatem: non
erit tristis, in corde; turbulentus, in facie: semper hilaris
jucundusque fuit, aequalitatem mentis servans, etsi quantum ad partem
sensibilem fuerit propassio tristitiae, non quidem necessitatis, sed
voluntatis. Unde Matth. 26: tristis anima mea etc., Eccl.
30: jucunditas cordis et cetera. Tertio ostendit dominii
potestatem: donec ponat judicium ultimum, vel praeceptum suum,
praedicantibus apostolis; legem, Evangelium. Genes. 49: ipse
erit expectatio etc., infra 60: me enim insulae expectant et
cetera. Alii exponunt hoc de Dario rege Persarum, qui mansuetus,
justus et quietus fuit, quem dominus elegit ad liberandum Judaeos.
Haec dicit dominus Deus et cetera. Hic praedicit missionem: et
primo ostendit mittentis potestatem quantum ad creationem caelestium,
creans caelos; quantum ad dispositionem terrestrium, firmans terram;
quantum ad animationem viventium, dans flatum, naturalis vitae,
spiritum, gratuite. Zach. 12: dominus extendens caelum et
cetera. Secundo praedicit missionem, ponens missi exaltationem: ego
dominus vocavi te, filium meum ab aeterno, praedestinando ad unitatem
divinae personae, in justitia, idest ut justus sim, implens
promissa. Rom. 1: qui praedestinatus est et cetera. Apprehendi
manum, quantum ad operationem: Joan. 14: pater in me manens
etc., et servavi, ne morte detinereris. Ps. 15: non dabis
sanctum tuum etc., infra 49: vocavi eum et adduxi etc.; ponit
etiam officii iniunctionem: dedi te in foedus, quasi mediatorem.
Gen. 9: arcum meum ponam et cetera. In lucem etc., quasi
illuminatorem. Supra 9: habitantibus in regione etc., Joan. 1:
erat lux vera etc.; ostendit etiam officii utilitatem contra
infidelitatem, ut aperires etc., Joan. 9: in judicium veni
etc., contra peccati servitutem. Ut educeres etc., Zach. 9: tu
autem in sanguine testamenti et cetera. Tertio ex missione concludit
divinae majestatis singularitatem, quantum ad potentiam, ego dominus
etc., Ps. 67: iter facite illi etc., Exod. 6: nomen meum
Adonai etc., gloriam, qua dominus dicor. Luc. 2: gloria in
excelsis etc., et quantum ad scientiam, quae prima fuerunt etc.,
infra 49: dixi tibi ex tunc et cetera. Hoc etiam referunt ad
Darium. Cantate domino et cetera. Hic invitat ad gratiarum
actionem: et primo indicit laudem et praecipue agrestibus, vel propter
distantiam habitationis: ab extremis, supra 24: a finibus terrae
laudes etc., vel propter inclusionem maris, qui descenditis;
scilicet nautae, plenitudo ejus, scilicet maris, idest omne illud quo
impletur laudet Deum. Ps. 106: qui descendunt in mare etc.,
vel propter conversationem in desertis. Levet, vocem suam in laudem
Dei, desertum, idest habitatores ejus, maxime quantum ad
Ismaelitas, in domibus, more aliarum nationum, qui prius erant vagi
per desertum. Cedar, filius Ismaelis. Supra 35: laetabitur
deserta etc.; vel propter habitationem in montanis: laudate
habitatores petrae, illius civitatis in Palaestina, quae in petris
posita est. Vel cujuslibet montis. Infra 55: montes et colles
cantabunt etc., et invitat hos de quibus minus videtur quod ad
laudandum Deum conversantur. Secundo praedicit divinae laudis
divulgationem: ponent domino gloriam, in aliis, non solum in
seipsis. Infra ult.: mittam ex eis qui salvati et cetera. Mystice
totum hoc de conversione gentium ad fidem. Dominus sicut fortis. Hic
praedicit per Christi adventum futurum casum: et circa hoc quatuor
ponit. Primo potentiam: dominus sicut fortis, ad impugnandum
Judaeos per Romanos. Exod. 15: dominus quasi vir pugnator
etc., zelum, ultionis. Prover. 6: zelus et furor viri et
cetera. Secundo ponit iram, vociferabitur, per tribulationes quas
eis immittet; contra id quo supra dictum est. Non clamabit, primo
enim ostendit mansuetudinem veniens. Sed contemnentibus indignationem
ostendit. Job 37: tonabit in voce sua et cetera. Tertio ponit
justitiam: quia justum est ut cum diu expectaverit impoenitentes,
omnes simul absorbeat: tacui, semper etc., Job 3: nonne
dissimulavi etc., patiens fui. Supra 30: propterea expectat
dominus etc., sicut pariens, proferam dissimulatum dolorem, sicut
mulier conceptum infantem. Vel quia sicut parturiens dolebo de tam
gravi poena. Quarto ponit poenam quantum ad homines: desertos faciam
montes, majores; colles, mediocres; germen, populares. Ezech.
35: montem Seir desertum etc., et quantum ad subtractionem omnis
doctrinae vel consolationis, ponam flumina etc., Psalm. 106:
posuit flumina in desertum et cetera. Potest etiam hoc referri ad
destructionem hostium Judaeorum per Darium. Et educam. Hic ponit
(resurrectionem) bonorum quantum ad tria. Primo quantum ad
reparationem actus: educam caecos, scilicet gentiles, in viam,
Christum, vel legis praeceptum: vel etiam Judaeos, secundum aliam
expositionem. Prov. 4: ducam te per semitas etc.; secundo quantum
ad illuminationem intellectus: ponam tenebras etc., Luc. 1:
illuminare his qui in tenebris etc.; tertio quantum ad directionem
affectus. Prava, scilicet corda, supra 40: erunt prava in directa
et cetera. Haec verba feci eis et cetera. Hic ostendit Judaeorum
perversitatem: et primo ostendit eos ingratos ad beneficia; secundo
duros ad praecepta, surdi audite, tertio obstinatos inter flagella,
quis est in vobis et cetera. Circa primum duo. Primo ostendit
ingratitudinem, haec verba, scilicet praedicta beneficia. Conversi
sunt retrorsum, a me, Jer. 5: tu dereliquisti me et cetera.
Secundo imprecatur eis confusionem, confundantur etc., Psal.
118: confundantur omnes et cetera. Surdi audite. Hic ostendit
eos duros vel inoboedientes ad praecepta. Et primo ostendit eorum
duritiam, vocans eos surdos, et caecos unite. (Excaecavit enim eos
malitia eorum: Sap. 2), quamvis habeant oculos, et aures
corporis, quod probat quia videntes custodiunt et habentes aures cordis
apertas oboediunt. Venundatus, in servum peccati, pro delectatione
temporalis boni, 3 Reg. 21: venundatus es ut faceres et cetera.
Qui apertas etc., Ier. 5: audi popule stulte etc., supra 6:
excaeca cor populi huius et cetera. Secundo ostendit durorum
stultitiam, per hoc quod in praeceptis, eorum utilitatem dominus
intendebat. Unde ponit domini intentionem: et dominus voluit eum,
populum; et ipse populus magnificaret legem Dei, in corde suo
custodiendo ipsam; et ut dominus extolleret, id est exaltaret,
populum. 1 Thess. 4: haec est, voluntas Dei etc.; et ostendit
etiam eorum contradictionem, quia in seipsis peccabant: ipse autem
direptus, a Daemonibus per diversa peccata, et ideo vastatus, ab
hostibus supra 18: a populo divulso etc.; aliis etiam occasionem
peccandi praestabant, laqueus, idest occasio ad peccandum, juvenum,
insipientum. Oseae 5: laqueus facti estis etc., et quia peccata
occultabant, in domibus carcerum, idest in secreto cordis. In corde
et corde et cetera. Tertio ponit poenam: facti sunt in rapinam et
cetera. Nec est qui eruat, bellorum potentia, nec est qui dicat,
orationis instantia. Eccli. ult.: circumdederunt me undique etc.;
vel ibi incipit poena, in domibus carcerum, ut exponatur ad litteram.
Quis est in vobis. Hic ostendit eos incorrigibiles per flagella,
quia etiam causam flagellorum non recognoscunt: et circa hoc tria
facit. Primo inquirit recte sentientem, innuens paucitatem.
Futura, quae praenuntio de vestris suppliciis. Oseae ult.: quis
sapiens et cetera. Secundo determinat veritatem quantum ad poenae
auctorem: quis dedit etc., 1 regum 2: dominus mortificat etc.;
quantum ad culpam: ipse est cui etc., Baruch 4. Justitias ipsius
nescierunt etc.; et quantum ad poenam, et effudit etc., Ps.
68: effunde super eos iram tuam etc., effusio abundantiam
significat. Tertio excludit veritatis cognitionem: et combussit eum,
scilicet materiali igne per hostium vastationem; non cognovit, se a
Deo pro peccatis suis punitum. Psalm. 81: nescierunt neque
intellexerunt etc. (Collationes cap. 42). Clamor devotae
orationis, Hebr. 5: cum clamore valido etc., attentae
praedicationis, Ioh. 7: ultimo festivitatis etc., rixae et
contentionis, supra 5: expectavit ut faceret et cetera. Datur
Christus in foedus conservandae salutis, Gen. 9: arcum meum
etc., explendae promissionis, II Cor. 1: quotquot promissiones
etc., divinae dilectionis Ioh. 3: sic Deus dilexit etc.,
cessaturae legis, Ps.: holocausta pro peccato et cetera.
|
|