|
Et nunc haec dicit dominus et cetera. Hic ostendit eis divinam
dilectionem per remedia quae eis inter angustias concessit. Et
dividitur in partes tres. In prima promittit futura remedia, ad
ostendendam dilectionem; in secunda commemorat praeterita beneficia,
ad confirmandam promissionem; haec dicit dominus: qui dedit etc., in
tertia excludit merita, ad tollendam praesumptionem, non me invocasti
et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit ad eos divinae
dilectionis privilegium; secundo ex promissis remediis excludit divinae
potestatis consortium, omnes gentes congregatae sunt etc., in tertia
ponit dilectionis signum, haec dicit dominus redemptor etc., circa
primum promittit eis tria remedia. Primo in poenis sustentationem,
excludens timorem ex divina praesentia: creans te, quantum ad
substantiae principia: Deut. 32: ipse est pater tuus etc.,
formans, quantum ad formam quam dedit. Gen. 1: formavit dominus
etc., redimens a malis. Oseae 13: de manu mortis etc., et
vocavi, ad gratiam. Oseae 1: vocabo non plebem meam etc.; ponit
promissionem: cum transieris per aquas, Aegyptios, flumina
Chaldaei; igne, Graeci; flamma Romani. Non enim ex toto sunt
consumpti. Ps. 65: transivimus per ignem etc.; et assignat hujus
rationem: quia ego dominus etc., supra 12: nam et ipse Deus
salvator et cetera. Secundo promittit poenarum commutationem ut
scilicet alios loco ipsius puniat. Et ponit commutationem. Dedi
propitiationem, idest ut propitier tibi, quasi poenis eorum qui te ad
peccandum sui auxilii spe provocabant. Saba, civitas Aethiopiae.
Prov. 11: justus de angustia etc.; et assignat rationem,
scilicet ipsam Dei dilectionem: ex quo honorabilis, idest feci et
reputavi te honorabilem. Pro te, pro liberatione tua. Jer. 31:
si filius honorabilis mihi et cetera. Tertio promittit eis a
tribulationibus omnimodam liberationem: et circa hoc tria. Primo
promittit liberationis beneficium, noli timere ab oriente: quia
undique dispersi erant. Supra 11: congregabit profugos etc.,
Ier. 31: ecce ego adducam eos et cetera. Secundo ponit
liberationis meritum: et omnem qui invocat adducam, in gloriam meam,
ut glorificet me, et in ipso gloriosus appaream. Joel 2: omnis
quicumque invocaverit et cetera. Tertio promulgat liberationis
praeceptum. Educ, o Cyre, foras, extra terram captivitatis,
populum, scilicet Judaeorum. Jer. 5: audi popule stulte et
cetera. Omnes gentes. Hic excludit divinitatis consortium. Et
primo ostendit aliorum deorum falsitatem per modum judicii, ponens
gentium ad idola consensum: congregatae sunt, in unum errorem. Ps.
13: omnes declinaverunt etc., petens divinitatis signum. Quis ex
vobis; idest, quis deorum vestrorum? Vel loquitur ad idola, et
petit testimonium. Dent testes, et justificentur: id est juste
dicantur dii; et testes audiant, ab eis futura, et dicant, pro vobis
testimonium. Supra 41: non est annuntians neque praedicens et
cetera. Secundo ostendit suae divinitatis veritatem: et primo quantum
ad scientiam; secundo quantum ad potentiam, vos testes et cetera.
Circa primum duo. Primo dat testimonium: assignans homines in
testimonium: vere vos testes etc.; servus, populus Jacob, vel
Christus. Act. 1: eritis mihi testes etc.; ponens cognoscendi
modum, ut sciatis, quantum ad ea quae per naturales rationes de Deo
sciri possunt, et credatis, quantum ad ea quae supra rationem sunt et
sic, intelligatis: quia nisi credideritis, non intelligetis, Sup.
8, secundum aliam litteram. Ponens etiam testium dictum, quod ipse
sit solus Deus: quia ego solus, sum, Deus. Formator, vel
(formatus), scilicet idolum, Deut. 32: videte quod ego sim
solus etc., et quod sit solus dominus, ego sum, singulariter, ego
sum, excellenter, etc., Act. 4: salus non est in aliquo alio et
cetera. Secundo dat divinitatis signum. Ego annuntiavi etc., non
fuit, a quo scire possetis. Ps. 80: Israel, si me audieris et
cetera. Vos testes et cetera. Hic ostendit veritatem divinitatis
quantum ad potentiam: et primo dat testimonium, vos testes etc.,
Joan. 8: ego principium et cetera. Secundo dat potentiae signum in
puniendo: et non est qui de manu, ut Deut. 32, Iob 10; et in
operando operabor etc., supra 14: dominus exercituum decrevit
etc.; haec dicit dominus et cetera. Hic ponit dilectionis signum:
quia pro eis Babylonios in navibus gloriantes, propter multitudinem
aquarum, destruxit. Emisi, scilicet iram, Ier. 51: cogitavit
dominus et fecit et cetera. Haec dicit dominus qui dedit et cetera.
Hic commemorat praeterita beneficia, ad confirmandam spem de futuris.
Et circa hoc duo facit. Primo commemorat praeterita beneficia quando
egressi sunt de Aegypto, in eorum gubernatione. In mari, rubro,
Exod. 14: in aquis torrentibus, in Arnon, Numer. 21: in
Jordane, Josue 3. Et quantum ad hostium destructionem, qui eduxit
quadrigam, currus Pharaonis etc., Exod. 15: electi principes
ejus etc.; quasi linum, in momento succisum. Secundo promittit
futura multo majora: et circa hoc tria facit. Primo ostendit
futurorum beneficiorum magnitudinem ex priorum comparatione: ne
memineris; quasi: non sunt digna ut in memoria habeantur comparatione
futurorum Phil. 3: ea quidem quae retro sunt obliviscens etc., ex
eorum novitate: ecce facio nova, inaudita. Apoc. 21: ecce nova
facio omnia. Et ex eorum determinatione: ponam in deserto, idest in
terra Judaeorum, quae prius deserta, viam, euntium ad festivitates:
flumina, consolationis. Psalm. 106: posuit desertum in stagna et
cetera. Et si exponantur haec ad litteram de liberatione de
captivitate Babilonis, dicuntur majora quam liberatio de Aegypto;
non propter majora miracula; sed quia reges de quorum potestate
liberavit, potentiores Pharaone fuerunt; vel quia de loco magis
distanti venerunt. Si autem referantur ad liberationem factam per
Christum, constat quod nihil ita admirabile praecesserat in saeculis
praeteritis. Secundo ostendit beneficiorum utilitatem in gentibus: et
glorificabit bestia agri, idest gentilis bestialiter vivens conversi ad
Christum, vel videntes quomodo Judaeos libero. Psal. 148:
bestiae et universa pecora etc.; et in Judaeis, ut darem potum,
doctrinae et consolationis, Deut. 7: te elegit dominus et cetera.
Tertio assignat rationem, populum istum mihi, in laudem meam.
Proverb. 16: universa propter seipsum et cetera. Non me
invocasti. Hic excludit merita Judaeorum ad consequenda tanta
beneficia: et circa hoc tria. Primo excludit meritum; secundo dat
responsioni locum, reduc me etc., tertio removet quemdam respondendi
modum, pater tuus et cetera. Circa primum tria. Primo excludit
meritum, non me invocasti, et haec omnia dicuntur quia non toto corde
haec Deo offerebant, sed partim Deo, partim idolis; vel quia Deo
nihil conferebant; vel quia spe temporalis retributionis faciebant,
vel quia post adventum Christi accepta non fuerunt. Malach. 3:
quis est in vobis qui claudat ostia etc., Psal. 49: numquid
manducabo et cetera. Secundo ostendit ipsorum reatum, verumtamen
servire; quasi: servilem me ostendistis, dum me offendentes non
puniebam. Supra 1: facta sunt mihi molesta etc.; loquitur more
humano. Tertio ostendit datum gratis beneficium, ego sum etc.,
Psalm. 24: propter nomen tuum propitiaberis etc., Ez. 36:
non propter vos ego faciam et cetera. Reduc me et cetera. Hic dat
responsioni locum. Reduc; quasi: recogita quae tibi fecerim; narra
si quid habes, ad te excusandum, vel me accusandum, ut justificeris,
idest ut iudiceris justus. Iob 33: si habes quid loquaris et
cetera. Pater tuus. Hic removet quamdam viam respondendi. Possent
enim allegare patrum innocentiam; sed contra haec dicit. Pater,
Adam, Gen. 3, Abraham petens signum de promissione Dei, quasi
dubitans, Genes. 15: interpretes, Moyses et Aaron ad aquas
contradictionis, Num. 21: contaminavi, idest contaminari
permisi, ad internecionem: quia omnes in deserto mortui sunt, excepto
Caleb et Josue. Psal. 105: peccavimus cum patribus nostris
etc. (Collationes cap. 43). Dominus liberat sanctos ab igne:
carnalis temptationis, Iob 31: ignis est usque ad consumptionem
etc., temporalis tribulationis, Ps.: igne me examinasti, aeternae
damnationis, Matth. 25: ite maledicti, divinae indignationis,
Deut. 32: ignis succensus est et cetera. In quo uruntur:
lascivientes, 1 Cor. 7: melius est nubere etc., impatientes,
supra 13: facies combustae etc., impaenitentes, Ps.: flamma
combussit peccatores, superbientes, ibid.: montium fundamenta
etc., liberat etiam ab aquis: voluptatis, Prov. 9: aquae
furtivae etc., in quibus suffocantur per luxuriam; cupiditatis,
Exod. 15: submersi sunt quasi plumbum etc., in quibus per
avaritiam; adversitatis, Ps.: intraverunt aquae usque ad animam
etc., in quibus per impatientiam; mundanae potestatis, Apoc.
17: aquae super quas sedet etc., in quibus per superbiam. Reduc
Deum in memoria quantum ad: mirabilia quae fecit ad venerandum,
Ps.: mementote mirabilium eius etc., beneficia quae dedit ad
regratiandum, Eccli. ult.: memoratus sum misericordiae etc.,
tormenta quae sustinuit ad compatiendum, Thren. 3: recordare
paupertatis etc., praecepta quae dedit ad observandum, Ps.: ut
memores sint et cetera.
|
|