|
Et nunc audi Iacob et cetera. Hic tertio confortat eos ex idolorum
vilitate, ne forte crederent per ea posse divinas promissiones
impediri. Et dividitur in duo. In prima excludit timorem; in
secunda ostendit idolorum vilitatem, ibi, haec dicit dominus rex et
cetera. Circa primum tria. Primo excitat attentionem: audi Jacob
quem elegi, reprobato Esau. Mal. 1: Jacob dilexi et cetera.
Secundo excludit timorem: haec dicit dominus etc., formans te.
Infra 49: haec dicit dominus, formans me etc., rectissime, quod
sonat hoc nomen Israel, quantum ad veram significationem; sed quasi
per etimologiam dicitur vir videns Deum. Is vir, rac videns, hel
Deum. Tertio ponit promissionem, ibi effundam enim et cetera. Et
primo promittit divinum beneficium quantum ad temporalia: effundam
aquas, idest consolationes. Ezech. 36: effundam super vos aquam
etc.; quantum ad spiritualia, effundam spiritum etc.,
benedictionem, quantum ad donorum multiplicationem. Joel. 2:
effundam de spiritu meo et cetera. Secundo ponit beneficii fructum
quantum ad bona temporalia, et germinabunt, scilicet multiplicabuntur
ex abundantia prosperitatis, sicut arbor ad multitudinem aquae. Supra
35: germinans germinabit etc., Ps. 1: erit tamquam lignum et
cetera. Ponit etiam effectum donorum spiritualium. Iste dicet, quia
quilibet se Deo subjectum confitebitur: scribet, cantica, domino,
idest ad honorem domini. Vel domini scilicet, ego sum portans
Scripturam, quod pertineat ad cultum Dei. Assimilabitur,
alienigena in colendo Deum; vel erit strenuus sicut Jacob. Jer.
3: patrem vocabis et cetera. Haec dicit dominus et cetera. Hic
ostendit idolorum vilitatem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit
idolorum defectum; secundo ex hoc revocat eos ad suum cultum, memento
horum etc.; tertio promittit colentibus se liberationis beneficium,
haec dicit dominus redemptor et cetera. Circa primum duo. Primo
arguit contra idola ex divina operatione; secundo ex idolorum
formatione, ibi, quis formavit et cetera. Circa primum duo. Primo
proponit suae divinitatis singularitatem, ego primus etc., Apoc.
1: ego sum alpha et cetera. Secundo adhibet probationem, quis
similis et cetera. Et circa hoc tria facit. Primo proponit divinum
actum in annuntiando futura, et ordinem praeteritorum: vocet,
praedestinando et cetera. Eccl. 23: domino Deo antequam
crearentur et cetera. Secundo assignat suae divinitatis signum
testibus confirmatum, nolite timere; quasi: ne solicitemini pro me,
quasi deficiam in probatione meae divinitatis, infra 48: audita feci
tibi nova et cetera. Tertio concludit idolorum defectum, numquid est
etc., et primo proponit quaestionem, absque me, Deuter. 32:
videte quod ego sum solus etc.; secundo ostendit testium
inidoneitatem: plastae idoli, idest factores eorum, nihil sunt,
nullius potentiae supra 40: omnes gentes quasi non sint etc., vel
quia intentionem suam non consequuntur, volentes suis manibus Deum
fingere; sicut etiam idolum nihil est. 1 Cor. 8, Iob 18:
habitent in tabernaculo etc., amantissima, idola, quae sunt vel
magis veneranda, vel ex pretiosiori materia. Tertio ostendit
testimonii falsitatem: ipsi testes, qui non vident, scilicet
idolorum, dicentes ea esse deos. Prov. 19: testis falsus et
cetera. Quis formavit et cetera. Hic ostendit quod non sunt dii ex
eorum formatione: et circa hoc duo facit. Primo proponit formationem
ad excludendam divinitatem; secundo formationis modum ad ostendendum
vilitatem, faber ferrarius et cetera. Circa primum duo. Primo
proponit formationem, intendens hanc rationem. Quod factum est ab
homine, non est Deus, et cetera. Quis? Quasi dicat, nullus; ad
nihil, aliud, utile. Baruch ult.: ipsi qui ea faciunt et cetera.
Secundo praedicit operantium confusionem: ecce omnes participes
idolorum cultus, cum venient ad judicium, stabunt, quasi judicandi.
Ex hominibus, idest de numero hominum. Psal. 96: confundantur
omnes qui adorant et cetera. Faber ferrarius et cetera. Hic ostendit
eorum vilitatem, ut non solum non sint dii, sed quaedam vilia: et
primo proponit modum quantum ad idola quae fiebant de metallis, in
brachio fortitudinis, idest fortes ictus percutiens. Esuriet et
deficiet; quasi diceret: Deus quem facit non potest sibi succurrere,
qui tamen factori suo maxime tenetur. Supra 41: confortavit faber
et cetera. Secundo quantum ad ea quae fiebant de lignis. Artifex
lignarius. Et primo ostendit idoli vilitatem, ponens causam
efficientem cum instrumentis suis: normam, regulam ad rectificanda
ligna, runcina, instrumentum recurvum ex latere ad cavandum ligna in
angularibus, idest in figura quadrangula: vel est instrumentum ad
hujusmodi figuras faciendas: circino, idest torno. Quantum ad causam
formalem, et fecit imaginem etc.; quantum ad materialem, succidit
cedros etc., qua etiam ad viles usus utitur. Jerem. 10: lignum
de saltu praecidit et cetera. Secundo ostendit artificis caecitatem,
nescierunt. Pars ejus, ligni de quo factum est idolum, iam est
cinis, quia combustum. Forte forsitan in dextera mea, idest in
operatione. Sap. 13: non erubescit loqui et cetera. Memento
horum et cetera. Hic revocat eos ad suum cultum: et primo assignat
rationem, proponens servitutis debitum: memento horum, idest recogita
vilitatem idolorum, servus etc., Jer. 51: non sicut haec, pars
Jacob etc.; et quantum ad praestitum beneficium, vel promissum:
delevi, vel (delebo), ut nubem, idest facile. Sap. 2: transiet
vita nostra et cetera. Secundo ponit revocationem, revertere etc.,
Jer. 3: revertere ad me et cetera. Tertio pro reversione invitat
totam creaturam ad gratiarum actionem: jubilate extrema etc., Psal.
68: laudent illum caeli et terra, mare et cetera. Haec dicit
dominus. Hic revertentibus ad se, promittit liberationis beneficium:
et circa hoc duo facit. Primo ostendit liberantis potestatem per
beneficia quae eis contulit: redemptor, a malis, et formator, in
bonis. Infra 49: haec dicit dominus formans me etc.; quantum ad
creaturas, quas fecit, ego sum dominus etc., Jerem. 10: facit
terram in fortitudine etc.; quantum ad sapientes, quos infatuavit;
quorum quidam profitebantur se scire divina, irrita faciens. Jer.
50: gladius ad divinos etc., quidam de rebus mundanis, convertens
sapientes etc., 1 Cor. 1: nonne stultam fecit Deus etc.; etiam
quantum ad promissorum impletionem. Suscitans, implens: servi,
prophetae vel Moysi vel Christi. Eccli. 36: suscita
praedicatores et cetera. Secundo promittit liberationem, primo
quantum ad urbium reaedificationem: qui dico Jerusalem, etc.,
Psal. 68: aedificabuntur civitates etc.; secundo quantum ad
hostium destructionem: qui dico profundo, idest mari, scilicet
Babyloni. Unde supra 21: onus deserti maris. Supra 19:
arescet aqua de mari et cetera. Tertio quantum ad liberantis
exaltationem: qui dico Cyro: pastor, pascens oves meas. Ezech.
34: et pascet eas et erit eis etc.; quarto quantum ad templi
reintegrationem: qui dico Jerusalem etc., fundaberis: quia ejus
tempore sola fundamenta jacta sunt. Ier. 30: aedificabitur iterum
Jerusalem etc. (Collationes cap. 44). Datur spiritus:
incipientibus in principium vivificationis, Ez. 37: ingressus est
in ea etc., in lavacrum renovationis, Tit. 3: per lavacrum
renovationis etc., in privilegium adoptionis, Rom. 8: accepistis
spiritum etc., proficientibus ad instruendum intellectum, Ioh.
14: Paraclitus spiritus sanctus etc., ad reficiendum affectum,
Eccli. 24: spiritus meus super mel etc., ad adiuvandum actum,
Rom. 8: spiritus adiuvat infirmitatem etc., perfectis quasi
beneficium libertatis, II Cor. 3: ubi spiritus domini etc.,
quasi vinculum unitatis, Eph. 4: solliciti servare etc., quasi
pignus haereditatis, Eph. 1: signati estis et cetera. Sancti
sunt: electi per praedestinationem, Eph. 1: elegit nos etc.,
formati per gratiae infusionem, Gen. 1: formavit dominus etc.,
recti per dilectionem, Cant. 1: recti diligunt etc., servi per
debitum operationis, Luc. 16: servi inutiles et cetera.
|
|