|
Confractus est Bel et cetera. Hic praedicit destructionem hostium
eos captivantium, scilicet Babyloniorum, quantum ad duo in quibus
gloriabantur. Primo quantum ad idolorum destructionem; secundo
quantum ad regni cessationem, infra 47: descende, sede in pulvere.
Prima in duas. In prima praedicit idolorum Babylonis destructionem
quantum ad confractionem statuarum confractus est. Ezech. 6:
demoliar aras vestras, et quantum ad asportationem metallorum: quia
Persae frusta auri et argenti secum detulerunt. Ponens ex parte
asportantium, lassitudinis incommodum, bestiis et jumentis, scilicet
equis et camelis, in quibus metalla gravia deferebant. Ier. 10:
portata tollentur, vel cultoribus vestris, qui sunt bestiae, imagines
bestiarum adorantes. Jer. 16: servietis ibi diis alienis etc.;
ponens subventionis defectum ex parte idolorum, contabuerunt, idest
defecerunt, scilicet idola. Portantem, scilicet bestiam, vel
colentem hominem se. Sap. 14: quod factum est cum illo etc.;
ponens etiam captivitatis opprobrium, nomina eorum, scilicet
idolorum, metaphorice, idest numen eorum; vel gentilium, quia idola
sicut animam suam amabant. Oseae 10: siquidem et ipse in Assur et
cetera. Secundo revocat Judaeos ad suam venerationem, relictis
idolis, audite me: et primo revocat eos ad suum cultum; secundo
revertentibus promittit liberationis beneficium, annuntians ab exordio
et cetera. Circa primum tria. Primo ostendit eis suam dilectionem ex
affectuosa supportatione. A meo utero; idest, ita supportavi vos in
mea misericordia affectuose, in deserto, et in aliis locis in quibus
contra me peccastis, sicut mater filium. Prov. 31: quid dilecte
mi etc., Job 38: de cujus utero etc., Hebr. 1: portans omnia
verbo etc.; ex supportationis continuitate, usque ad senectam,
vestram, idest usque in finem mundi. Psal. 70: usque ad senectam
et senium etc.; ex supportationis ratione, ego feci etc., dignum
est ut qui fecit conservet. Deut. 32: expandit alas suas et
cetera. Secundo ostendit idolorum vilitatem, ostendens operantium
idola fatuitatem; et quantum ad intentionem, quia volunt aliquid
aequale Deo facere, cui assimilastis, supra 40: idem; et quantum
ad operationem, quia conducebant artifices ad faciendum Deum ex auro;
quod sicut avari in sacculis reposuerant, qui confertis etc.,
Jerem. 10: opus manus artificis etc.; ostendens etiam operum,
scilicet idolorum ipsorum, imbecillitatem, quia per se nec moveri nec
stare possunt: portant illum et cetera. Baruch ult.: videbitis in
Babylonia deos etc.; ostendens etiam eorum inutilitatem: sed et cum
clamaverint etc., Sapien. 13: pro vita quidem mortuum deprecatur
et cetera. Tertio concludit revocationem: mementote istud praedictum
de dilectione mea et vilitate idolorum, prioris saeculi, in quo multa
vobis beneficia contuli. Psalm. 76: cogitavi dies antiquos et
cetera. Annuntians ab exordio et cetera. Hic promittit conversis ad
ipsum liberationem a captivitate. Et circa hoc duo facit. Primo
promittit liberationem, ponens praenuntiandi potestatem, annuntians
novissimum, quodcumque futurum in novissimis temporibus. Eccl.
42: annuntians quae praeterierunt etc.; ponit etiam
praenuntiationis firmitatem, dicens, stabit, implebitur, voluntas,
beneplaciti. Eccl. 21: consilium ejus sicut fons vitae etc.,
Psal. 113: omnia quaecumque voluit etc.; et ponit liberationis
ordinem. Vocans ab oriente, avem, Cyrum, propter velocitatem
victoriae, vel Christum. Supra 41: quis suscitavit ab oriente et
cetera. Secundo ibi, audite me, promittit liberationis
propinquitatem, ponens primo eorum indignitatem, ne suis meritis
ascribant: duri corde, ad bene operandum, longe, per multitudinem
peccatorum. Eccl. 3: cor durum male etc.; secundo praedicit
propinquitatem: prope feci, faciam (praeteritum pro futuro)
justitiam, de Babyloniis pro vobis per Cyrum, vel justitiam
Christi. Infra 56: juxta est salus mea etc.; tertio ponit loci
determinationem: dabo in Sion etc., gloriam, beneficia, unde
gloriosus apparebo: vel Christum, qui est gloria patris. Aggaei
2: magna erit gloria hujus domus etc. (Collationes cap. 46.)
Peccatum fatigat: propter sollicitudinem in excogitando, Prov. 4:
non enim dormiunt etc., propter laborem in exequendo, Sap. 5:
lassati sumus in via etc., propter confusionem in recogitando, Rom.
5: quem ergo fructum etc., propter frustrationem in expectando,
Prov. 11: expectatio iustorum et cetera. Redite ad cor: quasi ad
iudicii solium, ut te discutias, Ps.: meditatus sum nocte etc.,
quasi ad vitae principium, ut custodias, Prov. 4: omni custodia
etc., quasi ad divinae locutionis auditorium, ut diligenter
attendas, Os. 2: ducam eam in solitudinem etc., quasi ad
divinorum eloquiorum thesaurum, Ps.: in corde meo abscondi etc.,
quasi ad divinae pacis et refectionis cenaculum, Ps.: loquetur pacem
in plebem et cetera.
|
|