|
Descende sede et cetera. Hic praedicit regni Babylonis deiectionem:
et circa hoc tria facit. Primo comminatur dejectionis poenam; secundo
ostendit culpam, iratus sum etc.; tertio aufert evasionis fiduciam,
sta cum incantatoribus et cetera. Circa primum tria. Primo praedicit
eorum dejectionem quantum ad gloriam, quam amiserunt: descende, de
altitudine tuae potentiae, sede, sicut vilis et abjecta, virgo, quia
non ante vastata; vel propter teneritudinem deliciarum. Solium,
dignitas regia, mollis etc., sicut reginae solent esse. Esther
ult.: prae teneritudine corpus suum etc., quasi: non eris ulterius
regina. Luc. 1: deposuit potentes etc., supra 23: dominus
cogitavit ut detraheret et cetera. Secundo quantum ad ignominiam,
quam incurrit: tolle molam, quod erat opus ancillarum, quasi:
ancilla eris, vel significat coitum, sicut Iud. 16 de Samson:
denuda turpitudinem, idest membra turpia, vel ad libidinem hostium,
vel transiens pedibus tuis flumina. Oseae 4: gloriam eorum in
ignominiam etc.; et ostendit hujus ignominiae auctorem, ultionem
capiam, quamvis sis potens. Redemptor, vox populi de ejus servitute
liberati. Supra 35: dominus ultionem adducet et cetera. Tertio
quantum ad confusionis verecundiam, sede, sicut ille qui erubescit non
audet loqui, nec coram hominibus apparere. 1 Reg. 2: impii in
tenebris conticescent et cetera. Iratus sum et cetera. Hic ponit
eorum culpam, quae est causa talis poenae: et ponit tres culpas.
Primo dominii crudelitatem circa Judaeos, ponens concessam
potestatem: iratus sum, propter peccata eorum, valens eos punire:
contaminavi, a te contaminari permisi, hereditatem, populum Israel.
Supra 19: hereditas mea Israel. Jerem. 12: reliqui domum meam
etc.; et ponit potestatis abusionem: non posuisti et cetera. Super
senem, qui etiam hostibus miserendus. Thren. 4: facies senum et
cetera. Secundo cordis elationes: et dixisti, ponens superbam
cogitationem: in sempiternum, Apoc. 18: in corde suo dicit:
sedeo regina etc.; ponens etiam superborum fatuitatem, quia non
recogitabant futura: non posuisti haec, quae tibi supervenient.
Eccl. 11: in die bonorum etc., 7: in omnibus operibus tuis
etc.; et ponit spei frustrationem. Et nunc audi. Vidua, per
privationem regis; sterilitatem, id est amissionem populi, qui in me
natus est subito, ex insperato. Supra 30: subito dum non speratur
etc., Oseae 9: da eis domine et cetera. Tertio maleficiorum
multitudinem, universa. Et ponit tria. Primo maleficia quibus
intendit, maleficiorum: quia hujusmodi artes ibi abundabant. Deut.
18: non sit in te qui divinos consulat et cetera. Secundo errorem
quem ex his incurrit, scilicet poenae immunitatem ab his qui negabant
divinam providentiam, et fiduciam, ut secure peccares. Non est,
Deus, qui videat me, peccantem ut puniat. Job 24: oculus
adulteri etc.; et potentiae aeternitatem a divinis, qui hoc
promittebant. Sapientia tua, quantum ad eos qui de divinis se
intromittebant; scientia tua, quantum ad illos qui de humanis.
Jerem. 10: stultus factus est omnis homo et cetera. Tertio ponit
poenam quam ex hoc promeruit: veniet super te cuius ortum: loquitur
more astrologorum, qui docent considerare ortus regnorum secundum ortus
planetarum. 1 Thessal. 5: cum enim dixerint, pax et securitas et
cetera. Sta cum incantatoribus et cetera. Hic excludit evasionis
fiduciam; et circa hoc duo. Primo excludit spem de sapientibus,
excludens eorum auxilium, quantum ad maleficos: sta cum
incantatoribus, ab adolescentia, a quo condita fuit, artibus magicis
plena fuit. Supra 8: cum dixerunt ad vos: quaerite et cetera. Et
quantum ad astrologos, stent, contra hostes, si possint: his enim
artibus etiam abundabat. Jerem. 10: a signis caeli nolite etc.;
et comminatur etiam sapientibus incendium: ecce facti sunt, illos
sapientes vobiscum. Non sunt prunae, quibus calefiant; sed quibus
tota civitas comburatur; vel quia tempore frigoris combusta fuit
civitas, ut simul frigore et igne punirentur. Vel non sunt in te
prunae divinae sapientiae. Eccli. 21: stupa collecta et cetera.
Secundo excludit spem de negotiatoribus, negotiatores, quibus etiam
abundabat; vel magi, qui sibi mendacia pro veritate vendebant. Supra
13: unusquisque ad populum suum et cetera.
|
|