|
Audite hoc domus Iacob et cetera. Hic promittit populi
liberationem. Et dividitur in duas. In prima promittit
liberationem; in secunda exequitur liberationis ordinem, infra 49:
audite insulae et cetera. Prima in duas. In prima excitat
attentionem, commemorans tria in quibus gloriabantur; scilicet
dignitatem generis, quia ex sanctis patribus: de aquis, idest
semine. Contra quod Matth. 3: ne velitis dicere etc.;
privilegium divinae cognitionis: qui juratis, invocantes nomen ejus,
recordamini, quantum ad cognitionem ipsius, in veritate, cordis,
neque in justitia, operis. Supra 29: populus hic labiis me etc.;
cultum sacrae religionis: de civitate, scilicet Jerusalem, in qua
cultus sacrificiorum, vocati, Ierosolymitae, 2 Machab. 5: non
propter locum gentem et cetera. Secundo promittit liberationem:
priora ex tunc, et circa hoc tria facit. Primo ostendit Dei
promittentis maiestatem; secundo Ciri exequentis prosperitatem:
congregamini omnes vos etc.; tertio promittit liberationem: accedite
ad me et cetera. Circa primum duo. Primo ostendit Dei maiestatem ex
praenuntiatione futurorum; secundo ex creatione rerum: audi me Iacob
et cetera. Circa primum tria. Primo assignat praenuntiationis
quorumdam futurorum rationem, ponens ipsam praenuntiationem: priora,
quae scilicet jam praeterierunt, ex tunc, quando adhuc erant futura,
repente, quantum ad alios quibus non sunt praenuntiata. Eccli.
42: annuntians quae praeterierunt etc.; ponens etiam hujus rationem
quae sumitur ex eorum conditione: quam primo ponit, scivi enim, ab
aeterno. Durus ad resipiscendum a malis; cervix, idest cervicositas
proprii sensus; nervus ferreus, qui non potest flecti, frons tua,
propter inverecundiam. Act. 5: dura cervice etc., Deuter.
31: ego scio contentionem etc., Jerem. 3: frons meretricis
etc.; et deinde ex hoc elicit rationem, praedixi etc., quasi: quia
pronus eras ad idolatriam, praedixi tibi, ne beneficia mea idolis
ascriberes. Oseae 2: vadam post amatores etc.; ponens etiam
praenuntiatorum manifestationem, quae audisti, a me praedicta tibi,
vide, impleta. Psalm. 47: sicut audivimus sic vidimus et cetera.
Secundo assignat rationem absconsionis quorumdam futurorum, ponens
primo ipsam absconsionem. Sicut dictum est, quaedam futura tibi
praedixi; sed quaedam futura conservata sunt, in mea praescientia,
quae nescis, quia non tibi revelavi. Nunc, idest in tempore, creata
sunt, idest in effectu producta, et non ex tunc, quando praescivi
ea; et ante diem, impletionis ipsorum, et non audisti, nec a me,
nec ab idolis. 4 Reg. 4: dominus celavit a me et cetera.
Assignat etiam hujus rationem, ne forte; quasi: ideo non revelavi ut
sentires defectum tuum, et deorum tuorum, in hoc quod de futuris non
potes praescire, nisi quae tibi revelo. Cognovi, propria industria,
neque audisti, ab idolis, aperta a me. Psal. 63: accedet homo ad
cor altum et cetera. Ponit etiam eorum conditionem, ex qua dicta
ratio elicitur, scio enim. Ex ventre, idest a tempore quando
portabam te per desertum sicut in ventre. Exod. 32: cerno quod
populus iste etc., supra 24: praevaricatione transgressorum et
cetera. Tertio excludit quamdam objectionem, propter nomen meum.
Posset enim aliquis quaerere: ex quo tam duri sunt, quare ergo eis
bona promittis, et fecisti? Et hujus objectionis primo ponit
responsionem, commemorans tria beneficia eis exhibita: propter nomen,
non propter meritum tuum, longe faciam, vel feci, liberando a
poenis. Ezech. 36: non propter vos faciam etc., et laude, idest
obligavi te ad caeremonias et laudes meas, ne sacrificia idolis
offerens interires. Psalm. 31: in camo et freno et cetera. Ego
excoxi, volens purgare per tribulationes, sed non quasi argentum,
quod purgatur. Tu autem non correptus es. Jerem. 6: frustra
conflavit et cetera. Elegi, purgans scilicet te per paupertatem,
puniens te spoliatione rerum. Gregorius: quos infirmitas morum
vulnerat, medicina paupertatis sanat. Et hoc paterne corrigendo.
Secundo ponit responsionis expositionem: propter me ut non
blasphemer, quasi impotens salvare populum quem mihi elegi; et
gloriam, ut scilicet idola me fortiora judicentur. Supra 42:
gloriam meam et cetera. Audi me. Hic ostendit divinam majestatem ex
creatione rerum. Vocabo, imponens unicuique proprium opus: stabunt,
parati ad obediendum. Supra 40: quis appendit tribus digitis et
cetera. Congregamini et cetera. Hic praedicit ipsius Ciri
prosperitatem; et primo ostendit hujus facti aliis absconsionem, quis
de eis? Scilicet idolis; quasi: nullus. Supra 41: quis
annuntiavit ab exordio et cetera. Secundo ipse praedicit ipsius
prosperitatem: dominus dilexit eum, scilicet Cyrum, promovens ipsum
in regnum, in Babylone, capiens ipsam, brachium, idest per virtutem
suam interficiens eos. 1 Reg. 27: et quidem faciens et cetera.
Tertio assignat prosperitatis rationem ex divino auxilio: ego ego
etc.; directa, non simpliciter, sed ad hoc quod Babylonem
destrueret; alias non posset exponi de Cyro, sed tantum de Christo,
ut dicit Hieronymus, quia ille idolatra fuit. Psalm. 106:
deduxit eos in viam et cetera. Accedite ad me et cetera. Hic
promittit liberationem: et circa hoc tria facit. Primo excitat
attentionem, ponens divinam auctoritatem: in abscondito, sed cunctus
populus videbat voces: Exod. 20. A principio, legis datae. Ex
tempore, praeterito, antequam fierent, quae praedico, ibi eram,
praesens illis futuris, per idem nunc aeternitatis manens in tota
successione temporis. Vel in persona filii, ibi eram, scilicet in
patre secundum divinitatem, Prov. 8: quando appendebat fundamenta
etc.; ponens prophetae veritatem; qui a Deo missus, et nunc me.
Isaiam, vel me Christum hominem factum, Deus, pater, unde tres
personae designantur. Infra 61: spiritus domini super me et
cetera. Secundo, ibi, haec dicit dominus, ponit captivitatis
rationem, ostendens ex parte Dei paratum auxilium. Docens, contra
ignorantiam, et gubernans in via, operum, contra infirmitatem
operandi. Psal. 31: intellectum dabo tibi, et instruam etc.;
ostendens etiam ex culpa Judaeorum damnum. Utinam attendisses,
servans ea, sicut flumen abundans, sicut gurgites. Idem, Psal.
80: si populus meus audisset et cetera. Tertio ibi, egredimini,
praedicit liberationem: et circa hoc tria facit. Primo indicit eis a
captivitate exitum, ita certus de liberatione ac si esset praesens.
Egredimini etc., Apoc. 18: exite de illa etc.; et indicit quod
annuntient Dei beneficium. Annuntiate etc., Jer. 50: vox
fugientium, et eorum qui evaserunt et cetera. Secundo designat
liberatis consolationis praestitum beneficium, non sitierunt: idest,
ita in omnibus dominus eis providebit sicut quando egressi sunt de
Aegypto. Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt etc., Num.
21. Tertio aufert impiis pacis solatium, non est pax, infra 57,
4 Reg. 9: quid tibi et paci etc. (Collationes cap. 48)
paupertas confert: peccatorum recognitionem: si fuerint vincti etc.,
virtutum conservationem, Eccli. 10: pauper gloriatur etc.,
cordis quietem, Tob. 5: sufficiebat nobis etc., desiderii
impletionem, Ps.: desiderium pauperum etc., divinae dulcedinis
participationem, Ps.: parasti in dulcedine etc., exaltationem, 1
Reg. 2: suscitans de pulvere etc., caelestem haereditatem,
Matth. 5: beati pauperes et cetera. Verba Dei utilia: ad
intellectus illustrationem, Prov. 6: mandatum lucerna etc., ad
affectus delectationem, Ps.: quam dulcia faucibus etc., ad amoris
accensionem, Ier. 20: factum est in corde etc., Ps.: eloquium
domini, ad operis rectitudinem, Ps.: dirige me in veritate etc.,
ad gloriae adeptionem, Prov. 3: custodi legem, ad aliorum
instructionem, 2 Tim. 3: omnis doctrina divinitus et cetera.
|
|