|
Et apprehendent septem mulieres. Postquam arguit calumniam
opprimentium in cap. 2 et 3, in hoc capitulo propheta ponit
consolationem oppressorum; et dividitur in partes duas. In prima
consolatur eos contra oppressionem mulierum; in secunda contra
oppressionem tyrannorum, ibi, in die illa. Solent autem mulieres in
tribus molestae esse viris; scilicet in contemptu virorum; et quantum
ad hoc dicit: et apprehendent septem mulieres: quod ad litteram
exponit Glossa, quia potuit esse quod post captivitatem interfectis
viris multis, mulieres remanserunt plures, ita quod septem quaererent
habere unum virum. Infra 13: pretiosior erit vir auro, et homo
mundo obrizo. Secundo consueverunt esse molestae in superfluo victu et
vestitu; et quantum ad hoc dicit: panem nostrum comedemus; quasi
dicat: non oportebit quod det eis expensas. Proverb. ult.: facta
est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Quaesivit
lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Tertio sunt
molestae in superbiae fastu; et quantum ad hoc dicit: tantummodo
invocetur nomen tuum super nos, ut dicamur tuae uxores: aufer
opprobrium, scilicet sterilitatis. Deuteron. 7: non erit apud te
sterilis utriusque sexus, tam in hominibus, quam in gregibus tuis.
Sed ex hoc videtur quod sit licitum habere plures uxores, quia Deus
nunquam consolatur per illicitum. Praeterea. Omne peccatum est
innaturale; sed habere unum virum plures uxores est naturale, quia
unus potest fecundare plures. Ad quod dicendum, quod, sicut dicit
philosophus, coniunctio maris et feminae in hominibus non est tantum
propter generationem, sicut in brutis, sed etiam ad commodum vitae:
unde et maris et feminae sunt diversae operationes, in quibus
auxiliantur sibi invicem. Secundum ergo quod aliquid diversimode
ordinatur ad hos fines, secundum hoc diversimode dicitur naturale vel
innaturale. Id enim quod nullo modo potest stare cum fine dicto, est
omnino innaturale, et nunquam potest esse bonum, sicut vitium
sodomiticum: et sicut hoc, quod una mulier habeat plures viros, quia
una non fecundatur a pluribus: et quantum ad vitam civilem, quia una
non regitur a pluribus; sed e contrario. Aliquid potest se habere ad
dictum finem indifferenter quantum in se est; et hoc potest determinari
diversis temporibus diversimode, secundum diversos casus, per
legislatorem; et erit justum positivum, sicut de gradibus
consanguinitatis. Aliquid autem est per quod aliquis potest consequi
finem, tamen est impeditivum finis, ut in pluribus. Et hoc quantum
de se est est innaturale; sed potest esse licitum secundum
dispensationem legislatoris attendentis speciales casus; et hujusmodi
est quod unus habeat plures (uxores): potest enim unus plures regere
secundum vitam civilem, et unus plures fecundare. Sed tamen aliquod
impedimentum praestat generationi, cum oporteat semen viri esse
digestum; et hoc non potest fieri in frequenter coeuntibus: propter
quod frequenter tales steriles sunt. Et adhuc magis impedit communem
vitam; quia perfecta amicitia, qualis est inter virum et mulierem
uxorem, propter quam etiam homo patrem et matrem derelinquit (Genes.
2), non potest esse ad multas.
In die illa. Hic promittit exaltationem contra tyrannorum
oppressionem: et primo quantum ad prosperitatem in temporalibus;
secundo quantum ad sanctitatem in spiritualibus, ibi, et erit omnis;
tertio quantum ad securitatem ab hostibus, ibi, et creavit dominus.
Promittit autem prosperitatem in tribus. Primo quantum ad honorem
hominum, cum dicit, in die illa, scilicet post reditum de
captivitate, erit germen domini, idest filii Juda, de quibus infra
5: viri Juda germen; in magnificentia, quantum ad magna quae
facient, et praecipue tempore Machabeorum, et gloria, quantum ad
honorem quem recipient. 1 Machabaeorum 15: vidit gloriam
Simonis, et claritatem in auro et argento, et apparatum copiosum, et
obstupuit. Secundo quantum ad abundantiam fructuum: et fructus terrae
sublimis, idest terrae nascentia in abundantia. Amos ult.:
comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen, et
stillabunt montes dulcedinem. Psal. 84: terra nostra dabit fructum
suum. Tertio quantum ad laetitiam cordium, et exultatio his qui
salvati fuerint, redeuntes de captivitate. Infra 51: gaudium et
laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et erit
omnis. Hic promittit sanctitatem in spiritualibus: et circa hoc tria
facit. Primo promittit sanctitatis divulgatum nomen quod magis
alliciebat cupidos gloriae: unde dicit, et erit, hoc quod sequitur,
temporibus illis, omnis qui relictus fuerit in Sion, in vita, et
residuus, victorum voce sanctus vocabitur. Infra 61: vos
sacerdotes domini vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur vobis.
Infra 6: semen sanctorum erit id quod steterit in ea. Secundo ponit
sanctificatorum signum: omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem;
idest, omnis cujus vitae et generationis processio a parentibus scripta
est in annalibus, secundum quod in Esdrae 1 cap. 2, legitur de
quibusdam qui usurpabant sibi officium sacerdotum, et non est numerata
genealogia eorum. Tertio sanctificationis modum: si abluerit
dominus, idest, si tamen ante abluerit sordes, vitiorum, et
sanguinem, prophetarum effusum, de medio ejus, non in angulo, in quo
notatur publicitas peccati, spiritu judicii, quantum ad aequitatem
poenae, et ardoris, idest tribulationis quantum ad acerbitatem.
Spiritu, idest vento metaphorice, quo purgatur area. Jer. 4:
ventus urens in viis quae sunt in deserto: viae filiae populi mei ad
ventilandum, et ad purgandum, supple (non). Et creavit dominus.
Hic ostendit securitatem ab hostibus, et servat metaphoram: quia enim
tribulationem ardori comparaverat, securitatem comparat nubi et
tabernaculo, quibus ab ardore defenditur. Et dividitur in duas
partes. Primo promittit divinam protectionem sub similitudine nubis;
in secunda sub similitudine tabernaculi, ibi, et tabernaculum erit et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit protectionis rationem,
et creavit dominus. Jam in sua praescientia vel propter certitudinem
prophetiae, utitur praeterito pro futuro; et dicit creavit, quia ex
vilissimo statu eos in tantam gloriam promovit, sicut quod creatur ex
nihilo fit: super omnem locum montis Sion, idest Jerusalem, quae
subjacet arci Sion, et templo, ubi invocatus est. Ecce ratio
protectionis: Jer. 14: tu autem in nobis es, domine, et nomen
sanctum tuum invocatum est super nos. Secundo ponitur ipsa protectio,
nubem. Et ponitur secundum comparationem ad beneficium exhibitum in
exitu filiorum Israel de Aegypto: de quo dicitur Exod. 13:
nunquam defuit eis columna nubis per diem; nec columna ignis per noctem
coram populo. Et ideo ponit hic nubem per diem, quantum ad primum,
et fumum, quantum ad secundum, propter duplex ignis beneficium;
scilicet caloris contra frigus; et quantum ad hoc dicit, fumum, in
quo notatur flamma, quae est fumus accensus, vel quia est effectus
caloris; et splendoris contra tenebras; et quantum ad hoc dicit, et
splendorem. Infra 10: et erit lumen Israel in igne et sanctus ejus
in flamma. Tertio ponit protectionis magnitudinem, super omnem: quia
protectio qua proteget vos Deus, erit super omnem gloriam prius vobis
praestitam quasi excedens eam. Aggaei 2: magna erit gloria domus
istius novissimae plusquam primae. Et tabernaculum. Hic describit
idem beneficium per metaphoram tabernaculi. Unde ponit ea ad quae
tabernaculum est utile: protegit enim contra solis aestum per umbram;
et quantum ad hoc dicit, in umbraculum diei ab aestu, idest in die;
secundo protegit contra tempestatis impetum praebens securitatem; et
quantum ad hoc dicit, et in securitatem a turbine: turbo enim est ex
colluctatione quadam ventorum: tertio protegit contra pluviarum
stillicidium per absconsionem; et quantum ad hoc dicit, et in
absconsionem a pluvia. Et secundum haec tria designatur persecutio,
secundum diversum sui gradum. Infra 32: erit vir sicut qui
absconditur a vento, et celat se a tempestate. Glossae autem tangunt
duplex mysterium. Quidam exponunt septem mulieres pro Ecclesiis; et
secundum hoc dividitur hoc capitulum in tres partes. Primo ponitur
desponsatio; secundo sponsi exaltatio, ibi, in die illa; tertio
sponsae gubernatio, ibi, et erit omnis. Desponsatio autem est per
fidem. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Unde tria ponit. Primo
fidei communicationem, apprehendent per fidem, septem mulieres,
septem Ecclesiae, de quibus Apoc. 1: Joannes septem Ecclesiis
etc., in quo omnes Ecclesiae secundum regulam Ticonii quintam.
Virum unum, idest Christum. Cant. ult.: apprehendam te, et
ducam in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. Secundo
propalationem spei, quae est de sacramento sumendo: panem nostrum
comedemus, corpus Christi nobis datum. Joan. 6: panis quem ego
dabo, caro mea est pro mundi vita; et quae est de dono virtutis
percipiendo: vestimentis nostris operiemur, idest virtutibus.
Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho
(...) et indui te subtilibus, et ornavi te ornamento. Tertio
desiderium sive petitionem caritatis, quae est de consecutione
Christiani nominis. Invocetur tantummodo nomen, ut a Christo
dicamur Christiani. Act. 4: non est nomen aliud sub caelo in quo
oporteat nos salvos fieri. Et de ablatione criminis: aufer opprobrium
quod patimur a Judaeis, qui dicunt nos sine lege. Josue 5: hodie
abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Panis dat culpae veniam.
Matth. 6: panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, et
dimitte nobis debita nostra. Dat gratiae vitam. Joan. 6: panis
quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Confirmat ad pugnam.
Psal. 103: panis cor hominis confirmat. Confortat ad viam. 3
Reg. 19: ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et
quadraginta noctibus. Facit praegustare ipsam gloriam. Sap. 16:
paratum de caelo panem praestitisti illis sine labore, omne
delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Secundum
alias Glossas dividitur sic. In prima notatur gratiae plenitudo; in
secunda gloriae exaltatio; in die illa; in tertia ponitur subditorum
benigna gubernatio, et erit. Circa primum tria facit. Primo ponitur
donorum abundantia, septem mulieres, idest septem dona spiritus
sancti, quae dicuntur mulieres, quia per ea in Deo aliquis generatur
et nutritur. Virum unum, Christum singulariter, qui solus sine
peccato. Joan. 1: vidimus eum quasi unigenitum, plenum gratiae et
veritatis. Secundo donorum sufficientia in perfecta fruitione: panem
nostrum comedemus, scilicet patriae, quo fruitur perfecte spiritus
sanctus, cujus sunt dona, sicut et filius. Joan. 4: meus cibus
est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. In Scripturae
attestatione: et vestimentis nostris operiemur, idest sermone Dei,
quo dona ornantur quia eis (---). Tertio donorum perfectio per
Christum quantum ad collationem salutis: nomen tuum, idest res tui
nominis, salus, invocetur super nos, idest in illis qui nobis repleti
sunt, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia:
Joan. 1. Ante Christum enim dona non perducebant ad regnum.
Quantum ad amotionem erroris: aufer opprobrium nostrum, quod patimur
a falsis virtutibus, quae nostrum nomen subripiunt. Rom. 13: nox
praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera
tenebrarum, et induamur arma lucis. Cant. 2: capite nobis vulpes
parvulas quae demoliuntur vineas. Vel opprobrium quod patimur in
repulsione hominum, qui nos peccando repellunt. Sap. 1: spiritus
sanctus disciplinae effugiet fictum, et subditur corripietur a
superveniente iniquitate. In die illa. Hic ponitur exaltatio: et
primo quantum ad miraculorum operationem, in magnificentia. Exod.
15: magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et
faciens mirabilia. Secundo quantum ad gloriosam resurrectionem, et
gloria, infra 52: consurge, consurge, induere fortitudine tua,
Sion. Tertio quantum ad ascensionem: fructus terrae, idest filius
virginis, sublimis. Infra 52: ecce servus meus intelliget,
exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde; quantum ad totius
mundi venerationem, de quo Phil. 2: ut in nomine Jesu omne genu
flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum. Exultatio, infra
9: laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe, sicut exultant
victores capta praeda. Et erit omnis. Hic ponitur gubernatio: et
primo quantum ad sanctificationem; secundo quantum ad sanctificationis
ordinem, ibi, si abluerit. Tertio ponit sanctificatorum
protectionem, et creavit. Ad sanctitatem alicuius tria requiruntur.
Primo distinctio cum fide; et quantum ad hoc dicit: qui relictus, a
non credentibus abiectus, quasi distinctus, in Sion, quae specula,
quia fides videt per speculum et in aenigmate: 1 Cor. 13. Et
infra 10: in veritate reliquiae convertentur, reliquiae, inquam,
Jacob ad Deum fortem. Si fuerit populus tuus, Israel quasi arena
maris, reliquiae convertentur. Secundo tranquillitas ad pacem:
residuus, quasi residens, in Jerusalem, quae visio pacis. Infra
52: Jerusalem civitas sancta. Tertio praedestinatio ad gloriam:
omnis qui scriptus. Luc. 10: gaudete, quia nomina vestra scripta
sunt in caelis. Apoc. 3: non delebo nomen ejus de libro vitae. Si
abluerit. Hic ponitur ordo sanctificationis: et primo per Baptismi
ablutionem: sordes, vitiorum actualium, sanguinem, peccati
originalis; vel sordes, venialium, sanguinem, mortalium. Ezech.
16: lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum a te. Per
poenitentiae discretionem. Spiritu judicii. 1 Cor. 11: si
nosmetipsos judicaremus, non utique a domino judicaremur; per
caritativam passionem. Spiritu ardoris, idest caritatis suae, qua
nulla major fuit. Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet,
ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Matth. 26: hic est
sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem
peccatorum. Et creavit. Hic ponitur protectio. Et ponit
universalitatem protectionis quantum ad protectos: unde, super omnem;
diversitatem quantum ad protegentia, nubem; et auctoritatem quantum ad
affligentia: unde, in diem. Sed protectis sunt tria; scilicet
eminentia contemplationis in corde, montem Sion. Psal. 124: qui
confidunt in domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum
qui habitat in Jerusalem. Laudes confessionis in ore, invocatus
est. Rom. 10: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus
erit. Honestas conversationis in opere, gloriam. 2 ad Corinth.
1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Proteget
autem per quatuor. Per spiritum obumbrantem, nubem. Luc. 1:
virtus altissimi obumbrabit tibi. Per compunctionem humiliantem,
fumum. Joel. 2: dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et
ignem et vaporem fumi. Per veritatem illuminantem, splendorem.
Luc. 2: lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae,
Israel. Per Ecclesiam viventem, tabernaculum. Apoc. 21: ecce
tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Adversantia
sunt tria. Prosperitas elevans, diem. Adversitas constantiam
frangens, nocte. Psal. 120: per diem sol non uret te, neque
luna per noctem, persecutio affligens, aestu, per afflictionem.
Apoc. 16: et quartus Angelus effudit phialam suam in solem. Et
sequitur: et datum est illi aestu affligere homines, et igni.
Turbine, per impetum. Infra 21: sicut turbines ab Africo
veniunt, de deserto venit de terra horribili. A pluvia, propter
multitudinem. Matth. 7: descendit pluvia, venerunt flumina, et
flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et cecidit.
|
|