|
Audite me qui sequimini. Hic excludit secundum impedimentum
liberationis quod posset credi ex ipsa oppressione et humiliatione
Judaeorum. Et dividitur in tres. In prima excluditur impedimentum
dejectionis ex eorum paucitate; in secunda ex opprimentium potestate,
audite me; in tertia ex poenarum gravitate, ego sum. Circa primum
tria. Primo excitat attentionem, ponens eorum idoneitatem: qui
sequimini, bonis operibus, et quaeritis, recta intentione. Psalm.
33: divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem dominum non
minuentur omni bono. Secundo excludit paucitatis timorem. Tertio
ponit promissionis firmitatem, levate in caelum. Circa secundum
tria. Primo ponit exemplum: attendite ad petram, scilicet Abraham,
propter ejus senectutem, excisi, quasi violenter, non secundum cursum
naturae; cavernam, scilicet Saram, cui desierant fieri muliebria.
Gen. 18, Rom. 4: non consideravit corpus suum, cum esset iam
emortuum. In quo ostenditur quod Deus potens est fecundare. Quia
unum vocavi. Gen. 12. Ez. 33: unus erat et cetera. Et
concludit divinae consolationis beneficium, consolabitur, quantum ad
reaedificationem civitatum, omnes ruinas. Ezech. 14: consolamini
super malo quod induxi in Jerusalem in omnibus. Quantum ad culturam
agrorum, et ponet desertum, idest terram vestram, quae prius erat
deserta. Ier. 31: erit anima eorum; et quantum ad laetitiam
hominum, gaudium. Supra 30: canticum erit vobis. Tertio
(ponit) executionis modum. Attendite ad me. Et primo ponit divinam
intentionem, lex, praeceptum Cyri de liberatione populi, judicium,
ex justitia domini promulgatum, in lucem, consolationem. Supra 9:
habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Secundo ponit
judicii propinquitatem: prope est justus, scilicet Cyrus, vel
Christus. Egressus, jam in praescientia mea. Supra 46: prope
feci justitiam. Tertio ponit judicii utilitatem: brachia, potentes,
mea, virtute, Cyrus et Darius. Insulae, diversae gentes in me
sperabunt, videntes populi liberationem. Supra 42: ponet in terra
judicium. Levate in caelum. Hic ostendit divinae promissionis
firmitatem per comparationem ad creaturarum mutationem. Unde primo
ponit creaturae mutabilitatem, liquescent, quantum ad figuram, et
quantum ad substantiam. 1 Cor. 7. Et similiter dicendum de
aliis. Psal. 101: initio tu, domine, terram fundasti, et opera
manuum tuarum sunt caeli. Secundo divinae promissionis firmitatem:
salus, quam promitto, vel quia hoc ex me numquam deerit, quin sim
paratus salvare, et justitiam facere. Luc. 21: caelum et terra
transibunt, verba autem mea non transient. Audite me. Hic excludit
impedimentum quod timeri poterat ex oppressione, quantum pertinet ad
potestatem opprimentium: et circa hoc duo facit. Primo ponitur domini
confortatio; secundo prophetae disceptatio, consurge. Circa primum
quatuor. Primo excitat attentionem: qui scitis justum, idest
justitiam, quam in judiciis meis vobis revelavi. Psal. 147: non
fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. In
corde, in cognitione. Prov. 4: ne recedant ab oculis tuis,
custodi ea in medio cordis tui. Secundo excludit timorem: nolite
timere; hominum, qui vos contemptui habent, de sua potentia
gloriantes. Prov. 21: ego sum vermis, et non homo; opprobrium
hominum, et abjectio plebis. Tertio ostendit eorum fragilitatem:
sicut enim vestimentum, Job 13: qui quasi vestimentum quod
comeditur a tinea. Quarto divini auxilii firmitatem: salus autem,
supra 45: Israel salvabitur in domino. Nota super illo verbo,
ponet desertum ejus quasi delicias, quod sancti habent duplices
delicias. Primas gloriae, quae consistunt primo in plena Dei
visione. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues.
Secundo in perfecta dilectione. Tertio in copiosa refectione.
Quarto in eminenti auctoritate. Secundas gratiae, quae consistunt
primo in perceptione divini luminis. Psal. 138: nox illuminatio
mea in deliciis meis. Secundo in proposito vel solicitudine boni
operis. Eccl. 5: non recordabor dierum. Tertio in ornatu
virtutum. Cant. 7: quam pulchra es, et quam decora in deliciis.
Quarto in quiete cordis. Infra 58: vocaberis sabbatum delicatum.
Consurge. Hic proponitur prophetae ad Deum disceptatio, quasi: non
contenderim quod hostes populi aliter quam divina fortitudine
confundantur vel consumantur. Unde primo ponitur prophetae petitio;
secundo domini responsio, ego ego. Circa primum duo. Primo ponit
suam petitionem, in qua invocat divinae potentiae brachium: et
brachium domini, idest virtus Dei, consurge, quasi a somno. Psal.
43: exurge, quare obdormis, domine; induere, sicut miles arma
bellica, ad hostes nostros impugnandum. Psal. 92: induit dominus
fortitudinem, et praecinxit se virtute. Job 40: si habes brachium
sicut Deus. Allegat etiam divinae fortitudinis signum in occisione
Pharaonis: numquid non tu percussisti superbum, draconem,
Pharaonem, de quo Ez.: 29 draco magne etc.; et in divisione
maris: numquid etc., Iob 26: in fortitudine eius et cetera.
Secundo annuntiat populo suae petitionis exauditionem; nunc, sicut
fuit in exitu de Aegypto, qui redempti, de captivitate Babylonis:
Bar. 4: quia reducit eos dominus et cetera. Ego ego. Hic ponitur
domini responsio ad populum colloquentis: et primo promittit
consolationem, consolabor. 2 Cor. 1: benedictus Deus, et pater
domini nostri et infra et Deus totius consolationis, qui consolatur
nos in omni tribulatione nostra. Secundo excludit hostium timorem,
ponens eorum fragilitatem. Quis es tu? Quasi fenum. Supra 40:
omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Et Dei
protegentis potestatem: et oblitus, Deut. 32: Deum qui te genuit
dereliquisti, et oblitus es domini creatoris tui? Et hostis
insultationem, ubi est; tribulantis, Nabuchodonosor vel
Senacherib. Job 20: si ascenderit in caelum superbia tua,
(Abd.) inde detraham te. Tertio ostendit consolationis ordinem:
cito veniet, scilicet Cyrus, ad aperiendum, carcerem captivis, non
interficiet vos, sicut alii reges Chaldaeorum, nec deficiet, vobis,
panis, sustentationis ipsius. Supra 33: panis ei datus est.
Supra 42: dedi te in foedus populi mei. Ego autem. Hic excludit
impedimentum quod posset putari ex eorum dejectione quantum pertinet ad
poenarum magnitudinem: et primo ponit Dei confortantis potestatem:
ego sum qui conturbavi mare, contra peccatores diversas tribulationes
immittens. Psal. 10: sciant quoniam justus dominus, et justitias
dilexit. Secundo prophetae concessam auctoritatem: posui verba, o
Isaias. Caelos, idest plantandos praedicas majores de populo,
terram, minores; vel plantes, tuis doctrinis. Tertio promittit a
poenis liberationem, elevare: et circa hoc duo facit. Primo ostendit
praeteritam afflictionem; secundo promittit liberationem. (Idcirco)
circa primum tria. Primo ostendit poenae cumulum: usque ad fundum,
quasi ad ultimum poenarum perpessa: soporis, idest mortis. Psal.
74: calix in manu domini vini meri plenus mixto. Secundo excludit
omne humanum remedium: scilicet defensionis: non est qui sustentet;
liberationis, non est qui apprehendat; compassionis, duo: in rebus
vastitas, cujus effectus est fames; in personis contritio, cujus
ultimum est gladius occidens. Jer. 15: qui ad gladium, ad
gladium. Et consolationis, quis consolabitur? Thren. 1: non est
qui consoletur eum ex omnibus caris ejus. Eccl. 4: vidi calumnias
et cetera. Tertio ostendit hujus rationem: filii tui projecti, a
terra sua, in captivitatem; viarum, quiescentes in via, quando
ducebantur in captivitate: sicut orix, orix oricis animal immundum,
mus aquaticus, vel animal multum dormiens, scilicet lira, vel quaedam
avis quae in Africa; vel orix origis, animal mundum simile capreo,
de quo Deut. 14. Secundum Septuaginta: beta, quae est quaedam
herba cito solis ardore deficiens, vel genus olerum vilissimum. Nah.
3: parvuli eius allisi et cetera. Idcirco. Hic promittit
liberationem: et circa hoc duo facit. Primo eorum liberationem,
ebriamini, et non a vino, sed amaritudine poenarum. Thren. 3:
replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Qui pugnavit,
in exitu de Aegypto, Exod. 14: dominus enim pugnabit pro vobis.
Secundo hostium punitionem, et ponam illum. Dixerunt animae tuae,
incurvare, sub potestate nostra, adeo te viliter tractantes, sicut
lutum quod conculcatur. Psalm. 93: populum tuum, domine,
humiliaverunt, et hereditatem tuam vexaverunt. Ier. 49: ecce
quibus non erat iudicium et cetera.
|
|