|
Consurge, consurge. Hic excludit tertium impedimentum liberationis,
quod poterat dubitari, ex inopia rerum, promittens eis gratuitam
liberationem. Et dividitur in duas partes: primo enim praedicit
liberationem Judaeorum a Babyloniis; secundo liberationem gentium a
peccatis, ecce intelliget. Circa primum duo. Primo praedicit
liberationem; secundo liberationis ordinem, parabit dominus: circa
primum tria. Primo promittit liberationem gratuitam; secundo assignat
liberationis causam, quia haec dicit dominus Deus; tertio indicit
liberatis laetitiam, quam pulchri. Promittitur autem eis liberatio
tribus modis. Primo ab oppressione hostium quantum ad bona quae
recuperaverunt. Consurge, a debilitate, qua hostibus resistere non
poteras; et ideo dicit: induere fortitudine, sicut armis
militaribus, Sion, in qua erat arx ad defensionem civitatis.
Consurge, a miseria quam incurristi, spoliantibus hostibus; et ideo
dicit: induere vestimentis gloriae tuae. Gloria civitatis est
frequentia civium, pulchritudo viarum, opulentia rerum. Baruch 5:
exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te
decorem et honorem ejus quae a Deo est tibi, in sempiternam gloriam.
Et quantum ad hostes quos evaserunt: quia non adjiciet ut
pertranseat, quasi vastans vel dominans, incircumcisus, quantum ad
hostes gentiles; immundus, quantum ad proditores ex eodem populo supra
35: via sancta vocabitur et cetera. Apoc. 21: non intrabit in
eam aliquid coinquinatum. Secundo promittit liberationem a vilitate
inhabitantium, quia derelicti sunt de pauperibus terrae, sicut dicitur
4 Reg. ult., et Jer. ult. excutere de pulvere, vilitatis,
consurge, resistens adversariis tuis, et tunc deinde sede, quieta.
1 Reg. 2: suscitans de pulvere egenum. Tertio promittit
liberationem a detentione captivorum, praedicens liberationis
beneficium. Solve vincula, idest exi de captivitate. Levit. 26:
confregi catenas tuas. Et ostendit liberationis modum: quia haec
dicit dominus, gratis venumdati estis: quasi dicat: nulla beneficia
vobis praestiterant qui vos captivaverunt. Redimemini, a captivitate
Babylonis per Cyrum. Supra 45: captivitatem meam dimittet etc.,
Psal. 43: vendidisti populum tuum sine pretio. Quia haec dicit.
Hic assignat liberationis duas causas: scilicet calumniam populi, et
blasphemiam Dei. Et primo allegat calumniam: in Aegyptum (...)
in principio, in patribus: Gen. 46 et 47: ut colonus, et ita
aliquod jus habebant opprimendi eos ex beneficiis impensis. Et
Assur, sub quibus etiam Chaldaei includuntur, absque ulla causa,
nulla beneficia eis praestans. Si ergo liberationem abegit, quid mihi
est? Idest, quid impedit quod modo non liberem Jerusalem? Secundo
sententiam pronuntiat: quia ablatus est, de terra sua. Dominatores,
qui sibi dominium usurpaverunt, scilicet Chaldaei. Et quoniam
jugiter, blasphematur, quasi non possim populum meum liberare.
Ezech. 36: sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter
gentes. Propter hoc in die illa, liberationis, qui loquebar,
promittens, adsum, ad explendum. Baruch 3: post haec in terris
visus est, et cum hominibus conversatus est. Heb. 1: multifarie
multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime
diebus istis locutus est nobis in filio: si exponatur mystice de
adventu Christi. Quam pulchri. Hic indicit liberatis laetitiam: et
primo describit laetitiam, quantum ad receptionem nuntiorum, qui
venientes de Chaldaea eam nuntiaverunt. Pulchri, quia pulchrum et
delectabile erat populo talia annuntiantes audire, super montem, ut
multi audiant, praedicantis, publice, pacem, a Cyro restitutam,
bonum, subsidii promissi, salutem, a captivitate. Regnabit, quasi
ultra tantum Deus in te regnabit, quia ipsum coles in templo
reparato. Nah. 2: ecce super montes et cetera. Secundo describit
laetitiam quantum ad inspectionem speculatorum, qui inde redeuntes
videbant, ponens exultationis vocem, vox, laetitiae resonabit.
Act. 4: unanimiter elevaverunt vocem ad Deum. Et laetitiae
rationem: quia oculo, quasi, oculis suis videbunt captivos
venientes. Supra 33: oculi tui videbunt, Jerusalem. Tertio
quantum ad perventionem captivorum, gaudete. Supra 35. Laetabitur
deserta, et exultabit solitudo. Nota super illo verbo, induere
vestimentis, quod sancti habent vestimenta virtutum de quibus
gloriantur: et ista primo sunt ad protegendum. Infra 61: induit me
dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me.
Secundo ad calefaciendum. Prov. ultim.: non timebit domui suae a
frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus.
Tertio ad ornandum. Apoc. 3: vestimentis albis. Haec vestimenta
primo debent esse candida in honestate operis. Eccle. 9: omni
tempore vestimenta tua sint candida. Secundo munda in rectitudine
intentionis. Supra 9: vestimentum mixtum sanguine erit in
combustione; tertio odorifera per famae divulgationem. Cant. 4:
odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Item super illo verbo,
solve vincula, nota quod sunt vincula a quibus solvit Deus, primo
mundanae solicitudinis. Job 39: quis dimisit onagrum liberum, et
vincula ejus quis solvit? Secundo carnalis amoris. Eccle. 7:
inveni amariorem morte mulierem, tertio perversae actionis. Psalm.
106. Eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum
disrupit. Quarto pravae consuetudinis. Supra 5: vae qui trahitis
iniquitatem ad iniquitatem, et quasi vinculum plaustri peccatum. Item
sunt vincula a quibus Deus non solvit: primo caritatis. Oseae 11:
in funiculis caritatis traxi eos. Secundo divinae legis. Jerem.
2: a saeculo confregisti jugum. Tertio divinae instructionis.
Eccli. 6: subjice humerum tuum, et porta illam, et ne accidieris
vinculis ejus. Parabit dominus. Hic exequitur liberationis ordinem:
et primo ponit manifestum Dei auxilium. Brachium, scilicet virtutem
suam, quam omnes in hoc facto advertere potuerunt. Psalm. 97:
viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Secundo indicit
captivis egressum, recedite, scilicet de Babylonia, pollutum,
nolite inter eos pollutos conversari. Apoc. 18: exite de illa
populus meus. Tertio docet egrediendi modum, quantum ad puritatem,
mundamini, sacerdotes; quantum ad securitatem, (non) in tumultu
exibitis, scilicet belli, sicut de Aegypto; Ps. 104: eduxit
populum suum; quantum ad ductorem, praecedit, quasi dux, et
congregabit, quasi pastor. Ezech. 36: tollam quippe vos de
gentibus, et congregabo vos de universis terris, et reducam vos in
terram vestram. Ecce intelliget. Hic praedicit liberationem gentium
a servitute peccati, per filium Dei factam: et primo describit
liberatorem quantum ad gratiae eminentiam: intelliget, quantum ad
sapientiae plenitudinem; servus, secundum naturam assumptam,
Christus. Philip. 2: formam servi accipiens. Prov. 14:
acceptus est etc., et 1: intelligens gubernacula et cetera.
Exaltabitur, quantum ad virtutum operationem. Psalm. 20:
exaltare, domine, in virtute tua. Elevabitur, quantum ad
ascensionem. Psal. 8: quoniam elevata est magnificentia tua super
caelos. Ephes. 4: qui descendit, ipse est et qui ascendit. Et
sublimis, sedens ad dexteram patris. Supra 4: erit germen domini in
magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis. Et quantum ad
passionis ignominiam: sicut enim obstupuerunt, exemplis, miraculis et
doctrinis: Matth. 12: stupebant omnes turbae super doctrina ejus,
et miraculis quae faciebat. Inglorius, in passione, et forma,
species sive decor. Psalm. 21: ego sum vermis, et non homo;
opprobrium hominum, et abjectio plebis. Secundo praedicit
liberationem, quantum ad peccatorum remissionem, iste asperget,
aspersione sanguinis, 1 Petri 1 et aqua Baptismi. Hebr. 10:
aspersi corda, etc.; quantum ad ipsius venerationem, super ipsum,
tacentes, ad auscultandum, non praesumentes ad secreta ipsius
tractandum. Job 29: principes cessabant loqui. Et quantum ad
veritatis cognitionem: quia quibus, scilicet gentibus, non erat, per
prophetas, videbunt, corde, audierunt ipsum personaliter
praedicantem. Infra 65. Ecce ego ad gentes quae nesciebant me et
quae non invocabant nomen meum.
|
|