|
Quis credidit? Hic incipit ponere remedia, contra dicta
impedimenta: et primo contra peccatum promittit Christi passionem;
secundo contra depressionem promittit exaltationem, cap. 54: lauda
sterilis; tertio contra paupertatem promittit gratuitam rerum
fruitionem, (cap. 55), omnes sitientes. Circa primum duo.
Primo ostendit altitudinem mysterii, quia nec auditui facile
creditur. Auditui, de his quae de Christo a te audivimus.
(Abd.): auditum audivimus, etc., Habacuc 3: domine, audivi
auditionem tuam, et timui. Nec facile videtur, et brachium, id est
filius Dei, Dei virtus. Job 40: si habes brachium sicut Deus.
Secundo prosequitur ordinem facti: et primo proponens similitudinem,
quantum ad ipsius exaltationem: et ascendet, ex ventre matris
nascendo, ex morte resurgendo, de mundo in caelum ascendendo, et in
fidem gentium, sicut virgultum, quod in altum crescit, et in latum
multiplicatur. Supra 11: egredietur virga de radice Jesse, et
flos de radice ejus ascendet. Et quantum ad ipsius humanitatem: et
sicut radix de terra sitienti, idest de terra sine humore, quae prae
siccitate indecora videtur; sic etiam ipse ortus est de matre absque
virili humore. Apoc. ult.: ego sum radix David. Secundo ponit
similitudinis expositionem, non est. Et primo quantum ad
humiliationem; secundo quantum ad exaltationem, de angustia. Circa
primum duo. Primo describit Christi humilitatem; secundo humiliati
mansuetudinem, oblatus est. Circa primum tria. Primo describit
humilitatis officium; secundo humiliati contemptum, et quasi
absconditus; tertio humiliationis fructum, ipse autem vulneratus.
Circa primum duo. Primo ostenditur ejus humilitas quantum ad
absconsionem majestatis: non est ei species, quantum ad affluentiam
interiorum bonorum, neque decor, quantum ad affluentiam exteriorum:
species enim proprie respicit pulchritudinem quantum ad commensurationem
membrorum; sed decor quantum ad convenientiam coloris, et aliorum
circumadjacentium. Habebat siquidem speciem, quia speciosus forma
prae filiis hominum, (Psalm. 44); sed latebat propter
infirmitatem assumptam. Habebat decorem, quia fortitudo et decor
indumentum ejus, Prov. ult.; sed latebat propter paupertatem
servatam. Unde Cant. 2: sonet vox tua in auribus meis. Et ideo
nos qui tunc increduli, et postea conversi, in quorum persona
loquitur, vidimus eum, corporaliter, et non erat aspectus,
magnificus, secundum quod dicitur, quod species Priami digna est
imperio. Secundo ostenditur ejus humilitas quantum ad ostensionem
infirmitatis: et desideravimus eum, cum desiderio expectantes quasi
magnum redemptorem. Aggaei 2: ecce veniet desideratus cunctis
gentibus. Et in dignitate, contra quod vidimus eum despectum,
inglorium, novissimum virorum, propter turpissimum genus mortis.
Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Prov. 30:
stultissimus sum virorum. Magnum etiam in prosperitate; contra quod
invenimus eum virum dolorum, quasi miserum, doloribus plenum.
Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte
si est dolor sicut dolor meus. Magnum etiam in potestate; contra quod
invenimus eum scientem infirmitatem, per experimentum. 2 Cor.
ult.: nam si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit virtute Dei.
Et quasi absconditus. Hic ostendit humiliati contemptum: et primo
quantum ad majestatem absconsam in subtractione honoris, quasi
absconditus, latens majestas sub infirmitate carnis. Unde nec
reputavimus debitum honorem non impendendo. Supra 45: vere tu es
Deus absconditus. Secundo quantum ad infirmitatem ostensam, ponens
infirmitatis signum: vere, sicut verus homo, languores,
infirmitates, sicut famem, sitim, tulit, sustinuit, dolores,
sensibiles in passione, et tristitiam, vel languores, peccata,
abstulit a nobis, vel loco nostri, poenas sustinuit. 1 Petr. 2:
peccata nostra pertulit super lignum. Ponens etiam contemptum: et nos
reputavimus quasi leprosum, immundum et peccatorem, et ideo percussum
a Deo, pro peccatis suis quantum ad poenas, et humiliatum, quantum
ad ignominias. Job 22: propter malitiam tuam plurimam, et
infinitas iniquitates tuas. Et 39: abominantur et cetera. Nota
super illo verbo. Et brachium domini cui revelatum est? Quod
Christus est brachium primo ad flagellandum Daemones. Psal. 88:
in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. Secundo ad
supportandum debiles. Supra 40: in brachio suo levabit agnos.
Tertio ad defendendum fideles. Sap. 5: dextera sua reget eos.
Item super illo, virgultum, quod Christus est virga primo ad
percutiendum. Num. 24: orietur stella ex Jacob, et consurget
virga de Israel; secundo ad sustentandum. Psalm. 22: virga tua
et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Tertio ad dirigendum.
Psal. 44: virga directionis tuae. Item super illo radix de
terra, quod Christus est radix primo propter absconsionem. Eccli.
1: radix sapientiae cui revelata est? Secundo propter nutrimenti
ministrationem. Jerem. 17: erit tamquam lignum quod ad humorem
mittit radices. Tertio propter totius arboris sustentationem. Rom.
11: non tu radicem portas. Ipse autem vulneratus. Hic ponit
humiliationis sive passionis fructum: et primo assignat rationem
moventem: ipse autem, non sicut putavimus, sed vulneratus spinis,
clavis, lancea, propter iniquitates nostras, tollendas. Attritus,
flagellis et alapis. Vel vulneratus, quantum ad id quod dicit
percussum; attritus, quantum ad id quod dicit humiliatum. Thren.
4: spiritus oris nostri Christus dominus. Secundo ostendit
utilitatem consequentem in reconciliatione pacis, disciplina pacis;
idest, ipse pro nobis disciplinam correptionis sustinuit: per quam
pacem habemus accessum ad Deum. Rom. 5: si enim cum inimici
essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus, et in
restitutione perditae sanitatis, livore, quem ex virgis habuit. 1
Petr. 2: cujus livore sanati estis. Psalm. 102: qui
propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates
tuas. Tertio ostendit necessitatem imminentem ex parte nostra, quia
omnes infirmi: unde omnes medico indigent, et nullus alius sufficiens
remedium praebere poterat. Rom. 3: non enim est distinctio Iudaei
et Graeci: omnes enim peccaverunt, et egent paenitentia. Omnes nos
quasi oves, 1 Petri 2: eratis aliquando sicut oves non habentes
pastorem. Oblatus est. Hic ostendit patientis mansuetudinem; et
primo proponit ipsam mansuetudinem, et primo quantum ad voluntariam sui
oblationem: oblatus est, Deo patri pro nobis hostia, Psal. 53:
voluntarie sacrificabo tibi. Secundo quantum ad patientem passionem:
et non aperuit os suum, quasi contradicens et contendens: etiam coram
Herode nihil respondit, Luc. 23. Thren. 4: ex ore altissimi
et cetera. Secundo ponit similitudinem: sicut ovis ad occisionem,
quia sine resistentia occisus, et quasi agnus, sine contradictione
injuriam passus. Jerem. 11: ego quasi agnus qui portatur ad
victimam. Nota super illo verbo, novissimum, quod Christus fuit
novissimus, primo propter doloris acerbitatem. Thren. 1: o vos
omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut
dolor meus. Secundo propter mortis turpitudinem. Sapien. 2: morte
turpissima condemnemus eum. Tertio propter impositi criminis
magnitudinem. Proverb. 30: stultissimus sum virorum, et sapientia
hominum non est mecum. Item super illo virum dolorum, quod Christus
fuit plenus doloribus primo propter morbi necessitatem. Supra 1: a
planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Secundo propter
gratiarum effusionem. Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus
gratiam; tertio propter nostram obligationem. 2 Corinth. 5: in
hoc Christus mortuus est, et cetera. De angustia. Posita
humilitate passionis, hic incipit ponere exaltationis gloriam, quae
est passionis praemium, sicut dicitur Phil. 2: propter quod Deus
exaltavit illum. Et primo quantum ad evasionem periculorum; secundo
quantum ad ultionem hostium, et dabit impios; tertio quantum ad
justificationem hominum, si posuerit, quarto quantum ad victoriam
rebellium, ideo dispertiam. Circa primum duo. Primo ponit
praemium: de angustia, passionis, de judicio, injusto, quo ab aliis
judicatus est, sublatus est, in resurrectione. Proverb. 11:
justus de angustia liberatus est. Secundo ponit meritum, ponens
patientis dignitatem, ut ex conditione personae meritum passionis
pensetur: generationem, aeternam qua de patre sine matre, vel
temporalem qua de matre sine patre, quis? Quasi nullus naturali
ratione, etsi aliqualiter inspiratione divina. Eccl. 43: quis
vidit eum et enarrabit? Ponens etiam illatam passionem: quia abscisus
est, per mortem a Judaeis, de terra viventium, de hac vita.
Jerem. 12: venite, mittamus lignum in pane ejus, et eradamus eum
de terra viventium. Ponens etiam ex parte Dei patris passionis
acceptationem: propter scelus percussi, percuti permisi. 1 Petri
3: Christus semel pro peccatis nostris, et cetera. Et dabit
impios. Hic ponit secundum, scilicet vindictam persequentium: et
primo ponit praemium: et dabit impios. Judaeos in manus Romanorum,
pro sepultura, quia ipsum in sepulcro custodiri fecerunt. Prov.
21: pro iusto dabitur, et cetera. Secundo ponit meritum quantum ad
vitae innocentiam: eo quod iniquitatem non fecit, quantum ad peccatum
operis, in ore, quantum ad peccatum oris. 1 Pet. 2: qui peccatum
non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et quantum ad mortis
obedientiam: et dominus, pater voluit. Et ipse obediens fuit patri
usque ad mortem. Phil. 2: factus obediens usque ad mortem. 1
Cor. 1: quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Si
posuerit. Hic ponit tertium, scilicet quod per ipsum completa est
hominum justificatio: et primo ponit praemium contra mortis dolorem,
si posuerit, propria voluntate: Joan. 10: ego pono animam meam:
videbit semen longaevum: usque ad finem mundi filios sibi regenerari ex
virtute mortis ejus. Joan. 12: nisi granum frumenti cadens in
terra mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit,
multum fructum affert. Et voluntas dirigetur, implebitur, in manu,
in opere ejus. 1 Thessal. 4: haec est voluntas Dei,
sanctificatio vestra. Et contra doctrinae laborem: pro eo quod
laboravit, praedicando et discurrendo, videbit, gentes ad se
conversas, et saturabitur, quasi habens quod intendit. Joan. 4:
cibum habeo manducare quem vos nescitis. Secundo ponit meritum quantum
ad exercitium praedicationis, in scientia, idest doctrina. Roman.
5: justificati gratis ex fide. Joan. 6: domine, ad quem ibimus?
Verba vitae aeternae habes. Et quantum ad tormentum mortis,
iniquitates, idest poenas pro iniquitatibus. Supra 46: ego feci,
ego feram. Ideo dispertiam. Hic ponit quartum, scilicet victoriam
de hostibus: et primo ponit hostium subjectionem: ideo dispertiam,
quasi partem suam ei dabo, plurimos, qui credent in ipsum, et spolia
fortium, idest captivatos a Daemonibus, dividet, discipulis suis,
diversos diversis gentibus praeponens. Oseae 13: ipse diripiet
thesaurum omnis vasis desiderabilis. Ps. 67: rex virtutum,
dilecti dilecti, et speciei domus dividere spolia. Secundo ponit
subjectionis rationem quantum ad mortem: pro eo quod tradidit: et
quantum ad genus mortis, et cum sceleratis. Luc. 23: et crucifixi
sunt cum eo duo nequam. Psalm. 87: aestimatus sum cum
descendentibus in lacum. Tertio subjectorum salvationem. Non enim
quasi tyrannus sibi subdidit ad vexandum, sed ad salvandum. Et ipse
peccatum multorum, efficienter, quamvis omnium sufficienter, tulit,
abstulit, et pro transgressoribus oravit. Luc. 23: pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
|
|