|
Lauda sterilis. Hic contra rerum dejectionem promittit exaltationis
remedium: et primo promittit multitudinem contra paucitatem; secundo
honoris restitutionem contra confusionem, noli timere; tertio
prosperitatem contra pristinam adversitatem, paupercula. Circa primum
tria. Primo praedicit filiorum multitudinem, indicens gratiarum
actionis laudem: o sterilis, Jerusalem, quae non paris, quia
derelicta, deserta, lauda, Deum, pro concessis beneficiis.
Laudantium jucunditatem: decanta laudem: est enim canticum, mentis
exultatio in vocem prorupta; et jucunditatis magnitudinem: hinni, in
modum equi prae magnitudine vocem ad exprimendum formare non potens.
Jer. 31: exulta in laetitia, Jacob. Ps. 146: Deo nostro
sit jucunda decoraque laudatio. Et promittens filiorum multitudinem,
quoniam multi; quasi, magis multiplicabuntur filii tui, quamvis sis
deserta, quam illarum civitatum quae viros habent ad generandum. 1
Reg. 2: donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat
filios infirmata est. Secundo exhortatur ad loci ampliationem sub
metaphora tentorii: dilata locum, quantum ad solum quo extenditur;
pelles, quibus tegitur; funiculos, quibus paxilli ligantur; clavos,
quibus tabulae conjunguntur, vel ipsos paxillos. Et haec leguntur
fuisse in tabernaculo foederis: Exod. 26, et 36. Hac pro
multitudine hominum oportet majorem habitationem quaerere, quam sit
terra promissionis. Supra 49: adhuc dicunt filii sterilitatis, et
cetera. Tertio praedicit exhortationis impletionem: ad dexteram
enim, quasi, undique te dilatabis: quod impletum fuit tempore
Machabaeorum, quando appositae fuerunt quaedam civitates de regione
Samariae et de aliis regno Judaeorum. Gen. 24: possideat semen
tuum portas inimicorum tuorum. Noli timere. Hic promittit pristini
honoris restitutionem, contra confusionem quam prius sustinuerant.
Secundo promissionis firmitatem: sicut in diebus Noe. Circa primum
duo facit. Primo promittit pristinae confusionis oblivionem: non
confunderis, interius, non erubesces, exterius. Pudebit, ex
consideratione tuae turpitudinis; oblivisceris, prae abundantia
gloriae; adolescentiae quando peccasti in deserto, viduitatis, quando
fuisti a Deo separata in captivitate Babylonis. Supra 45: non
confundemini, neque erubescetis. Sopho. 3: in die illa non
confunderis super cunctis adinventionibus tuis. Secundo promittit
pristini honoris restitutionem: et primo ponit restitutionem quantum ad
dominium, quia dominabitur; supra 26: domine possederunt nos; et
quantum ad conjugium, mulierem derelictam. Jerem. 3: si dimiserit
vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum; numquid
revertetur ad eum ultra? Secundo promittit honoris ampliationem
quantum ad honorum multitudinem: dixit dominus, in modico, pauca
passa es respectu eorum quae tibi miserando tribuam. 2 Corinth. 4:
id enim quod in praesenti est, momentaneum est. Et quantum ad
durationem, in momento; quasi dicat: brevi tempore iram meam sensisti
respectu ejus in quo tui miserebor. Supra 26: abscondere modicum.
Haec autem omnia quae dicta sunt, mystice exponuntur de vocatione
gentium: quia gentilitas prius sterilis, postmodum multos filios
congregavit, secundum Glossam. Sicut in diebus. Hic ostendit
promissionis firmitatem. Et primo ex prioris promissionis
similitudine: iuravi, firmiter statui, si tamen in praeceptis meis
permanseris. Gen. 9: statuam pactum meum vobiscum, et cum semine
vestro post vos. Eccli. 44: testamenta saeculi. Secundo ex
creaturarum stabilium operatione: montes enim, quasi dicat: facilius
est montes et colles immutari, quam verba mea cassari. Vel per montes
et colles, mundi potentes. Ps. 45: non timebimus dum turbabitur
terra. Nota super illo verbo, lauda sterilis, quod est sterilitas
primo perversae actionis. Job 15: congregatio hypocritae sterilis.
Secundo sacrae contemplationis. Genes. 29: Rachel erat
sterilis. Tertio temporalis tribulationis. Supra 49: adhuc dicent
in auribus tuis filii sterilitatis. Item nota super illo dilata
tentorium, quod dilatandum est cor primo propter hospitis
magnitudinem. Jerem. 23: numquid non caelum et terram ego impleo,
dicit dominus. Secundo propter munerum multitudinem. Infra 60:
videbis, et afflues, et dilatabitur cor tuum. Tertio propter viae
expletionem. Psalm. 118: viam mandatorum tuorum cucurri. Item
super illo in miserationibus magnis, quod misericordiae futurae magnae
sunt, primo quia intrinsecae. Rom. 8: existimo quod non sunt
condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur
in nobis. Secundo quia aeternae. 2 Cor. 4: quae enim videntur,
temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Tertio quia
perfectae. Luc. 1: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes
generationes. Quarto quia in plures extensae. Luc. 14: homo
quidam fecit caenam magnam, et vocavit multos. Quinto quia integrae.
Apoc. 21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum.
Paupercula. Hic promittit prosperitatem contra adversitatem: et
primo commemorat adversitatem pristinam: paupercula, Jerusalem
spoliata bonis, tempestate, adversitate. Supra 18: ad gentem
convulsam et dilaceratam mittam te. Secundo promittit prosperitatem
futuram, et quantum ad affluentiam bonorum, proponens metaphoram:
ecce ego sternam, quasi in pavimento, per lapides, pretiosos,
significans homines virtutibus eminentes, per ordinem, unumquemque in
ordine suo: Tob. 13: portae Ierusalem; et explanans ipsam
quantum ad scientiae divinae doctrinam, universos, Jer. 31. Dabo
legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.
Quantum ad pacis abundantiam, multitudinem. Psalm. 118: pax
multa diligentibus legem tuam. Et quantum ad operum justitiam, et in
justitia. Supra 1: Sion in judicio redimetur; et reducent eam in
justitiam. Secundo quantum ad carentiam malorum, promittens primo
periculorum evasionem, recede, idest recedes, quia calumniam non
patieris. Ps. 71. Humiliabit calumniatores. Secundo extraneorum
adhaesionem. Ecce accola, quia multi adhaeserunt de gentibus
exeuntibus de captivitate. Infra 56: non dicat filius advenae, qui
adhaeret domino, dicens: separatione dividet me dominus a populo suo.
Tertio promittens hostium destructionem, ecce ego. Et primo ostendit
promittentis potestatem, proponens similitudinem, fabrum,
persecutorem qui sufflat in igne tribulationis vasa contrarios secundum
voluntatem suam: Job 41: halitus ejus prunas; et exponens ipsam,
ego creavi. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat. Secundo
ponit promissionem, omne vas, idest omne fictum dissipabit, quantum
ad impugnantes factis, et omnem linguam, quantum ad impugnantes
verbis. Supra 41: et erunt quasi non sint.
|
|