|
Haec est hereditas. Hic adhibet tertium remedium, promittens rerum
abundantiam contra pristinam penuriam. Et dividitur in duas partes:
in prima ponit promissionem; in secunda ostendit promissionis
firmitatem, et quomodo descendit. Circa primum tria facit. Primo
ostendit eorum quibus promittitur, conditionem: haec est hereditas;
idest, haec quae sequuntur, debentur servis domini, qui ei filii
sunt, quasi hereditario jure, et justitia, quasi justa merces. Ps.
15: hereditas mea. Secundo proponit promissionem, promittens
futuram copiam in necessariis: omnes sitientes, idest vos ex
Judaeis, qui prius prae inopia sitientes eratis, emite, sine
pretio, comedite, panem, et alia necessaria. Joan. 7: si quis
sitit, veniat ad me, et bibat (...) et de ventre ejus fluent
aquae vivae. Et in deliciis: venite, emite, quasi, ac si emeretis
accipite, vel absque argento, idest minus quam justo pretio, Can.
5: bibi vinum meum cum lacte meo. Et commemorans pristinam inopiam.
Quare appenditis? Quasi dicat: quare hactenus argentum dabatis, et
panem inde emere non poteratis? Aggaei 1: seminastis multum, et
intulistis parum. Haec autem mystice exponuntur de aqua divinae
sapientiae, quae gratis sitientibus datur, secundum Glossam. Tertio
indicit praeparationem ad consequendum dictum promissionem: audite
audientes: et primo excitat attentionem: secundo ponit exhortationem,
quaerite dominum. Excitat autem attentionem triplici promissione.
Primo promittens attendentibus bonorum copiosam fruitionem: comedite,
idest reficiam vos diversis bonis, si me audiatis, in crassitudine,
quantum ad copiam. Supra 1: si volueritis et audieritis me, bona
terrae comedetis. Ier. 31: animam sacerdotum. Secundo promittens
mortis evasionem, inclinate. Psal. 118: vivet anima mea, iterum
Ps. 118: in aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in
ipsis vivificasti me. Tertio promittens potestatem. Et primo ponit
similitudinem: et feriam: id est sicut David veras promissiones
feci, ut in sempiternum semen suum permaneret: sic et vobiscum
faciam. Secundo explicat ipsam, ostendens quid David fecerit: ecce
testem, Psalm. 17: populus quem non cognovi, servivit mihi; in
auditu auris obedivit mihi. Et quid eis facturus sit, ecce gentes
vocabis, ad praeceptum tuum implendum, non tuis viribus, sed propter
dominum. Supra 49: adorabunt propter dominum Deum tuum qui elegit
te. Quaerite dominum. Hic indicit eis praeparationem ad consequendam
dictam promissionem: et primo dat quaerendi divinum consilium:
quaerite dominum dum inveniri potest, antequam adversitas vel mors
veniat. Ps. 104: quaerite dominum, etc., Prov. 1: mane
consurgent, et cetera. Secundo docet quaerendi modum: derelinquat
impius, peccans in Deum, iniquus, peccans in proximum. Supra 1:
auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Tertio ponit
reversionis fructum, scilicet misericordiam: et revertatur, quoniam
multus, idest multiplicis misericordiae, ad ignoscendum. Joel. 2:
convertimini ad dominum Deum vestrum. Quarto excludit misericordiae
impedimentum: non enim cogitationes, quasi: vos impii, ego pius;
vos ultionem cogitatis, ego misericordiam. Ezech. 18: numquid
viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae
pravae sunt? Et quomodo. Hic ostendit promissionis firmitatem: et
primo ostendit divini verbi efficaciam, ad me vacuum, idest sine
fructu. Sap. 1: sermo obscurus, Oseae 6: veniet quasi imber
temporaneus et serotinus. Secundo ponit continentiam quantum ad laetam
remissionem de Babylone, quia in laetitia. Ps. 104: eduxit
populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia. Quantum ad
aliorum congratulationem, montes et colles, potentes et populares,
laudantes in vobis dominum. Vel est hyperbole. Terra vestra,
vestrae reversioni congratulans. Quantum ad bonorum multiplicatam
restitutionem: pro saliuncula, idest, priora pauca erant respectu
futurorum. Aggaei 2: erit gloria domus hujus novissimae, plus quam
primae. Supra 41: dabo in solitudine. Saliunca, a saliendo
dicta, quae cardus leporinus dicitur. Tertio ponit consequentem Dei
gloriam, et erit dominus nominatus, undique et semper gloriosus pro
liberatione vestra, in signum aeternum, ad quem confugient sicut ad
signum salutis. Supra 49: ecce ego levabo ad gentes signum meum.
Nota super illo verbo, omnes sitientes venite ad aquas, quod divina
doctrina primo dicitur aqua; et hoc primo quia infirmos sanat. Eccl.
15: aqua sapientiae salutaris potavit eum. Secundo quia inquinatos
mundificat. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam, et
mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Tertio quia sitientes
satiat. Joan. 4: si quis biberit ex aqua quam ego dabo ei, non
sitiet in aeternum. Secundo dicitur vinum; et hoc quia primo pungit
arguendo. Supra 1: vinum tuum mixtum est aqua. Secundo quia
incendit exhortando. Psal. 104: eloquium domini inflammavit eum.
Tertio quia inebriat consolando. Infra ult.: inebriamini ab
uberibus consolationis vestrae. Tertio dicitur lac; et hoc primo
propter pulchritudinem. Gen. 49: Nephtalim cervus emissus dans
eloquia pulchritudinis. Secundo propter dulcedinem. Can. 2: sonet
vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis. Tertio propter sumendi
facilitatem. 1 Petri 2: quasi modo geniti infantes lac
concupiscite.
|
|