Caput 5

Cantabo dilecto. Hic arguit tertio peccatum duarum tribuum, quod committebant in abusu rerum sub quadam metaphora; et dividitur in duas partes. In prima ponitur metaphora; in secunda exponitur: vinea enim. Circa primum duo facit. Primo ponit titulum, dicens, cantabo, idest, alte et aperte pronuntiabo: infra 40: exalta in fortitudine vocem tuam: dilecto meo, idest populo Judaeorum, canticum patruelis mei, idest filii patrui, vineae suae, idest quod fecit de vinea sua. Aliquando enim prophetae ex ipsis rebus gestis assumunt similitudines ad suas prophetias, sicut patet Jer. 32, de venditione agri. Ecce Hananael filius Sellum patruelis tuus venit ad te dicens: eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit et cetera. Ita potuit contingere etiam quod ad litteram aliquis patruelis suus composuerit simile carmen de vinea sua. Vel aliter. Cantabo canticum dilecto, scilicet Deo, idest in persona ipsius ad vineam suam. Vel aliter, dilecto, scilicet Deo, canticum patruelis, idest de patruele meo, scilicet populo Judaeorum, quia ex eisdem parentibus descendimus, vineae suae, idest qui patruelis est vinea dilecti Dei. Vel mystice, patruelis, Christi, qui ex eadem gente est mecum, vineae suae, idest qui conqueritur de vinea sua synagoga; quae sibi amaros fructus in passione attulit. Et nota, quod canticum proprie exultationis est. Unde hic improprie canticum dicitur canticum, cum sit moeroris. Tale canticum cantavit David de morte Saulis. 2 Reg. 1: inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt. Quomodo ceciderunt fortes Israel? (...). Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniat. Ezech. 32: cane carmen lugubre. Secundo ibi, vinea facta est, ponit ipsum canticum, quod continet metaphoram: in quo tria ponuntur. Primo causae recitatio; secundo judicii interrogatio, nunc ergo habitatores; tertio sententiae prolatio, nunc ostendam. Circa primum duo ponit. Primo ex parte conquerentis diligentiam cultus; secundo ex parte vineae malitiam fructus, et expectavi ut faceret uvas. Diligentia autem cultus ostenditur ex tribus. In loci praeparatione, in palmitum electione, et in sumptuosa aedificatione. Praeparatio loci primo describitur tripliciter. Primo quantum ad loci pinguedinem: unde dicit: vinea, de qua Ps. 79: vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam: facta est dilecto meo, idest Deo acquisitive, vel a Deo, in cornu, idest in loco eminenti, in quo notatur montuositas terrae ad constitutionem bonae vineae, propter hoc quod respicitur a sole, filio olei, idest adeo pingui quod sufficeret ad multitudinem olei. Proprietas enim Hebraici sermonis est ut quilibet illius rei dicatur esse filius in quo abundat, sicut dicitur 1 Reg. 26: vivit dominus, quod filii mortis estis. Et in hoc designatur bonitas terrae, quae fuit Judaeis data; de qua Ezech. 20: levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras. Secundo ponitur praeparationis diligentia quantum ad loci munitionem: unde dicit, sepivit eam. Oseae 2: sepiam viam tuam spinis: in quo significatur custodia Angelorum, et bonorum virorum. Tertio quantum ad purgationem: lapides elegit, idest diligenter collegit, ex ea. Psalm. 79: ejecisti gentes, et plantasti eam. Quantum ad electionem palmitum dicitur: et plantavit eam electam, idest ex electis palmitibus: unde alia translatio habet, vinea Soreth, quod est nobilissimum genus vitis, in quo significatur bonitas patrum. Jer. 2: ego te plantavi vineam electam, omne semen verum. Quantum ad sumptum aedificii, quod pertinet ad defensionem, dicit: aedificavit in medio ejus turrim; in quo ostenditur regia dignitas. Ezech. 16: decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. Can. 4: turris David aedificata est cum propugnaculis. Vel templum, secundum alios. Usus turris ad conservationem fructus, et prospiciendum ad custodiam. Quantum ad fructus collectionem dicit: torcular. Proverb. 3: implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia redundabunt; in quo notatur altare holocaustorum propter effusionem sanguinis. Et expectavi ut faceret. Hic ponitur malitia fructus: unde dicit: et expectavi, secundum ordinem beneficiorum, ut faceret uvas, fructum bonorum operum, et fecit labruscas, idest uvas sylvestres, ab hoc dictae, quia in labris viarum nascuntur, scilicet sepibus: in quo amaritudo vitiorum notatur. Jer. 2: quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena? Mich. 7: qui optimus est in eis, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe. Nunc ergo habitatores. Hic ponitur interrogatio judicii: et circa hoc duo facit. Primo interpellat judices, dicens: ergo quia feci quod debui, nunc, audita ratione mea, judicate inter me et vineam meam. Oseae 2: judicate matrem vestram, judicate: quoniam non ipsa uxor mea, et ego non vir ejus. Simile judicium quaerebatur a David de se quasi de alio 2 Reg. 12, super peccato commisso ab eo, circa scilicet adulterium et homicidium Uriae Cethei. Secundo quaerit judicium; et duo quaerit. Primo utrum peccaverit ex negligentia; unde dicit: quid ultra, supra dicta, facere debui? Michaeae 6: popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Secundo utrum peccaverit in cultura vineae ex superflua cura: unde dicit: aut forte videor fecisse ultra debitum quod expectavi, bene colendo, ut faceret uvas, et fecit labruscas? Quasi dicat: in hoc videor potius superfluus quod vineae meae tantam culturam adhibui. Infra 26: domine, indulsisti genti, indulsisti genti. Numquid glorificatus es? Et 48: transgressorem ex ventre vocavi te propter nomen meum. Jer. 11: ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fructeta ejus. Vinea carnalis concupiscentiae, Deut. 32: de vinea Sodomorum etc., vinum irae, Deut. 32: fel draconum venenum insanabile, luxuriae, Apoc. 18: de vino fornicationis eius etc., ineptae laetitiae, 3 Esdr. 3: omnem mentem vertit in securitatem; fidelis animae, Cant. 2: vinea nostra floruit, vinum paenitentiae, Luc. 10: infundens oleum et vinum, corporalis munditiae, Zach. 9: et vinum germinans virgines, spiritualis laetitiae, Ps.: vinum laetificat cor hominis; militantis Ecclesiae, Cant. ult.: quae habet populos, vinum sacrae ablutionis, Num. 15: et vinum ad liba, fructuosae praedicationis, Ps.: a fructu frumenti, devotae confessionis, Cant. 7: guttur tuum; caelestis patriae, 3 Reg. 21 de Naboth, vinum divinae fruitionis, Cant. 8: comedi favum cum melle, interioris repletionis, Esther 1: vinum quoque ut magnificentia regia, sanctorum congratulationis, Cant. ult.: dabo tibi poculum ex vino condito. Et nunc ostendam vobis. Hic profertur sententia: et primo excitat attentionem vel audientiam, dicens: nunc, ex quo non vultis sententiam proferre, ego ostendam vobis quid ego faciam vineae meae. Infra 48: praedixi tibi ex tunc, antequam venirent, indicavi tibi; ne forte diceres: idola mea fecerunt hoc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista quae audisti. Secundo profert justam sententiam, ut ingratis auferat beneficium exhibitum, cum dicit, auferam sepem ejus. Et primo aufert beneficium quod pertinet ad custodiam, quae est duplex. Angelorum: et quantum ad hoc dicit, auferam sepem ejus, idest auxilia Angelorum, quibus contra hostes protegebatur, et erit in direptionem, gentibus. Eccl. 36: ubi non est sepes, diripietur possessio. Est etiam custodia praelatorum; et quantum ad hoc dicit, diruam maceriam ejus, idest praesidia regni, de quibus supra 2: et incurvabitur omnis sublimitas hominum: et erit in conculcationem, idest vilis facta. Psal. 79: destruxisti maceriam ejus. Secundo aufert beneficium, quod pertinet ad cultus diligentiam: unde dicit: et ponam eam desertam; idest, relinquam eam incultam sicut desertum. Non putabitur, admonitione aut correptionis verbere, quando peccat, et non fodietur, ut auferantur ab eis occasiones mali, sicut malae herbae; et ascendent super eam vepres et spinae, idest majora et minora peccata: vel vepres peccatorum, spinae tribulationum. Infra 7: vepres enim et spinae erunt in universa terra. Tertio aufert beneficium fertilitatis, contra quod ponit defectum pluviae: unde dicit: et nubibus mandabo ne pluant: ad litteram, vel nubes praedicatores. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Jer. 3: quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Vinea enim domini exercituum. Hic exponit metaphoram: et primo quantum ad vineam; secundo quantum ad vineae causam, ibi, expectavi ut faceret judicium. Circa primum exponit vineam dicens, vinea enim, primo, domus Israel est; vel tota, vel quantum ad decem tribus, quae dictae sunt Israel post separationem regni propter multitudinem. Secundo quantum ad germen vel palmites, viri Juda, idest duae tribus in quibus adhuc observabatur cultus Dei. Oseae 4: si fornicaris Israel, non derelinquas saltem Juda. Vel quia ex ipsa principes. 1 Paral. 5: porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt. Expectavi ut faceret judicium. Hic exponit vineae causam, quae consistit in culpa, et poena quae consequitur culpam: unde dividitur in partes tres. In prima ponitur culpa in generali; in secunda culpa et poena simul in speciali, ibi, vae qui conjungitis domum: in tertia, poena in generali, ibi, in omnibus his. Culpam in generali arguit quantum ad praelatos, quorum est facere judicium, in hoc quod dicit: expectavi, secundum ordinem beneficiorum, ut faceret judicium, juste judicando; et ecce iniquitas, quasi inaequalitas judicii. Eccl. 3: vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco judicii iniquitatem. Secundo quantum ad subditos, quorum est tenere justitiam sibi praefixam a praelatis: et justitiam, quae est per comparationem ad praecepta legis; et ecce clamor, tumultus rixantium, vel conquestionis pauperum. Infra 22: quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu in tecta clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans. Vae qui conjungitis domum domui. Hic ponit culpam eorum in abusu rerum in speciali, exequendo eam per partes. Et dividitur in duas partes. In prima arguit eos quantum ad ipsam culpam; in secunda quantum ad peccandi pertinaciam, ibi, vae qui trahitis. Circa primum duo facit. Primo arguit eos quantum ad abusum possessionum, qui fit per avaritiam; in secunda quantum ad abusum ciborum, qui fit per gulam, ibi, vae qui consurgitis. Circa primum tria ponuntur. Primo arguitur superflua possessionum multiplicatio: unde dicit: vae qui conjungitis domum domui, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci; sicut usque ad viam publicam. Oseae 5: facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum super eos. Jerem. 22: vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio. Amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei. Qui dicit: aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa. Mich. 2: et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt, et calumniabantur virum et domum ejus, virum et hereditatem ejus. Secundo ponitur judicis interpellatio, numquid habitabitis in medio terrae? Quae lata est et spatiosa, et data multis in possessionem. Gen. 1: crescite, et multiplicamini, et replete terram. Tertio ponitur poenae comminatio: et circa hoc duo ponuntur. Primo punientis auctoritas vel potestas: unde dicit: in auribus meis sunt haec verba, domini exercituum, qui potest punire: quae dicam vobis, adhuc sunt sonantia in auribus meis, interioribus; in quo notatur verborum certitudo. Infra 50: mane erigit mihi aurem, et audiam quasi magistrum. Dominus Deus aperuit mihi aurem: ego autem non contradico. Secundo ponitur poenae severitas, ibi, nisi domus. Et primo quantum ad solitudinem domorum dicit nisi domus fuerint desertae, quantum ad custodiam, et absque habitatore, quantum ad solitudinem domorum; quasi dicat: non quiescet ira mea. Et est aposiopesis, quod est defectus orationis. Et ponit ea in quibus consistunt divitiae domorum: scilicet in multitudine: et quantum ad hoc dicit, multae: in pulchritudine: et quantum ad hoc dicit, pulchrae: in magnitudine, grandes. Sophoniae 1: et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum. Secundo quantum ad sterilitatem vinearum dicit: decem jugera vinearum (juger habet in longitudine 120 pedes) facient lagunculam unam. Alia littera habet. Batum, quod est ejusdem capacitatis in liquidis, sicut ephi in aridis. Tertio quantum ad amissionem seminum: et triginta modii facient tres, quia minus colligetis quam seminastis. Aggaei 2: cum accederetis ad acervum modiorum viginti, et fierent decem. Alii habent corum, vel ephi, quod est decima pars cori. Ezech. 45: ephi et batus erunt aequalia, et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi.

Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem. Hic arguit eorum culpam quantum ad abusum ciborum: et primo arguit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, propterea captivus. Circa primum duo facit. Primo arguit gulam quantum ad suas species, secundo quantum ad effectum, ibi, et opus domini non respicitis. Species autem gulae sunt quinque quae hoc versu continentur: praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose. Dicit ergo primo: vae qui consurgitis mane, quantum ad praepropere. Eccle. 10: vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. Prov. 23: quando evigilabo; et rursus vina reperiam? Quantum ad ardenter dicit, sectandam. Quantum ad nimis dicit, usque ad vesperam. Proverb. 23: cui vae, cui patris vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui suffossio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Ut vino aestuetis, luxuria, et ad omnia vitia. Quantum ad studiose, dicit, cithara et vinum, studiose quaesitum quia cum magno studio praeparant sibi delectationem in cibis. Quantum ad laute dicit, in conviviis, in quibus fiunt magni apparatus et electa cibaria. Amos 6: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; qui canitis ad vocem Psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti. Effectus autem est inconsideratio: et quantum ad hoc dicit: et opus domini non respicitis, quod facere debetis; nec opera, quae ipse fecit. Proverb. 20: luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Propterea captivus. Hic ponit poenam respondentem; et primo quantum ad affectum voluntatis: unde dicit, propterea, sicut scientia eorum est captiva per ebrietatem, ita ipse captivabitur. Oseae 4: conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Sed videtur quod ignorantia non mereatur poenam, quia excusat culpam. Et dicendum, quod ignorantia potest dicere tantum negationem scientiae; et sic nec poenam nec veniam meretur; sicut ignorantia geometriae in rusticis. Potest etiam dicere privationem scientiae, ita quod relinquat debitam aptitudinem in subjecto; et sic constat quod nescire illa quae quis potest et tenetur scire, vitiosum est. Secundo ponit poenam contra species gulae; et sic ponit famem et sitim, quae respondent ei quod est praepropere quantum ad causam: quia fames causatur ex hoc quod aliquis tardat nimis sumere cibum; ac si diceret: vos nimis cito comedebatis; sed tantum tardabatis quod esurietis. Iterum respondet illi speciei quae est ardenter quantum ad genus suum: est enim fames desiderium cibi: unde dicit: et nobiles. Et ponit sitim contra multitudinem vulgi, quae ad minus aqua sitim extinguere consuevit. Contra nobiles autem, qui abundabant in cibariis, quandoque siti gravatis, ponit famem. Thren. 4: melius fuit occisis gladio quam interfectis fame. Secundo contra aliam speciem quae est nimis, ponit insatiabilitatem captivantium, in captivatione, unde dicit: propterea Infernus dilatavit, idest mors vel Diabolus, animam suam, quantum ad affectum, aperuit os, quantum ad effectum. Et loquitur more humano, quia Infernus non habet animam. Proverb. 27: Infernus et perditio nunquam replentur. Vel Infernus dicitur Nabuchodonosor. Habac. 2: dilatavit Infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur. Tertio quantum ad studiosam ciborum praeparationem, quae contingit ex quadam elatione, ponit poenam humiliationis, ibi, et descendent. Et ostendit eos humiliandos quantum ad tria. Primo quantum ad captivationem: unde dicit: descendent, quasi humiliati, ad eum, scilicet Infernum captivitatis, fortes ejus, quantum ad potentes, et sublimes ejus, quantum ad divites, et aliis bonis eminentes, de quibus superbiunt, gloriosique, quantum ad nobiles et famosos. Jerem. 39: et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. Oculos quoque Sedeciae eruit, et vinxit eum in compedibus, ut duceretur in Babylonem. Et infra eodem: et reliquias populi qui remanserunt in civitate, et profugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserunt transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. Secundo quantum ad captivorum depressionem: et incurvabitur homo, in captivitate existens, quantum ad sublimes, et humiliabitur vir, quantum ad potentes, et oculi sublimium, quantum ad gloriosos. Deuter. 28: in gentibus quoque illis non quiesces; neque erit requies vestigio pedis tui. Tertio quantum ad punientis Dei exaltationem. Et exaltabitur: altus apparebit qui prius despiciebatur in iusto judicio, et Deus sanctus in se, sanctificabitur, idest sanctus apparebit. Supra 2, exaltabitur autem solus dominus in die illa. Quarto contra speciem quae est laute, ponit devorationem bonorum ab hostibus: et agni pascentur, idest comedentur ab hostibus vestris juxta ordinem suum, quia meliores prius quantum ad animalia: et quantum ad terrae nascentia, deserta, idest agros vestros a vobis desertos, in ubertatem, idest facti magis fertiles advenae. Deut. 28: adducet te dominus, et regem tuum quem constitues super te, in gentem quam ignoras tu et patres tui. Infra eodem: advena qui versatur tecum in terra, ascendet super te, eritque sublimior. Mystice agni, idest sancti, pascentur doctrina Dei patris reficientur juxta ordinem idest capacitatem suam; advenae, gentes; et deserta a Judaeis, sacras scilicet Scripturas, versa in ubertatem, spiritualis intelligentiae. Vae qui trahitis. Hic arguit peccandi pertinaciam: et primo arguit culpam secundo comminatur poenam, ibi, propter hoc sicut. Circa primum duo facit. Primo arguit in generali; secundo explicat in speciali, qui dicitis. Dicit ergo primo: vae qui trahitis, idest protrahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, idest vanis occasionibus; quibus ad peccata homo trahitur, dum per augumentum culpa protelatur. Proverb. 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Et hoc dicitur quantum ad communia peccata; quantum autem ad gravia subdit: et quasi vinculum plaustri peccatum, idest quo ligatur et trahitur plaustrum, quod majus est. Et designat gravitatem peccati in plaustro. Infra 58: dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Qui dicitis. Hic ostendit istas vanitates in speciali, ex quibus peccatum trahebant super se; et hoc quantum ad tria. Primo quantum ad contemptum judicis; secundo quantum ad excusationem peccati, ibi, vae qui dicitis; tertio quantum ad praesumptionem peccandi, ibi, vae qui sapientes. Et hic est funiculus triplex, qui difficile rumpitur: Eccli. 4. Contemnebant autem judicis comminationem propter duo; scilicet propter sententiae dilationem: unde dicit: festinet, et cito veniet opus captivitatis, quod comminamini. Eccle. 8: etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Secundo propter judicis elongationem: unde dicit, appropiet: quasi dicat: ipse est in caelo, et non potest videre: sed fiat prope. Ezech. 9: dixerunt enim: reliquit dominus terram, et dominus non videt. Nota super illo verbo, et quasi vinculum plaustri peccatum, quod peccatum dicitur primo funiculus; et hoc quia trahit primo ad peccati exemplum. Prov. 7: statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam, et ignorat quod ad vincula stultus trahatur. Secundo ad peccandi usum. Jer. 2: onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui. Tertio ad aeternae mortis interitum. Prover. 24: erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Secundo peccatum dicitur vanitas; et hoc quia deficit primo ab imitatione divinae veritatis. Sap. 13: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Secundo a consecutione sperati finis. Eccle. 2: peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam; ut addat et congreget, et tradat ei qui placuit Deo. Sed et haec vanitas, et cassa solicitudo mentis. Tertio a longa duratione temporis. Eccli. 17: non est immortalis filius hominis, et in vanitatem malitiae placuerunt. Sap. 5: transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius praecurrens. Tertio peccatum dicitur vinculum: et hoc quia nectit primo intellectum ne videat. Sapient. 17: cum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, perpetuae providentiae placuerunt. Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt. Secundo manum, ne bona faciat. Tertio pedes, ne proficiant. De his duobus Matth. 22: ligatis pedibus ejus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores. Quarto peccatum dicitur plaustrum; et hoc quia opprimit primo servitutis onere. Jer. 16: et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Secundo cordis timore. Sap. 17: cum sit enim timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Tertio conscientiae inquietudine. Infra 57: impii autem cor quasi mare fervens, quod quiescere non potest.

Vae qui dicitis malum bonum. Hic ponitur vanitas quantum ad excusationem peccati; et primo quantum ad effectum, malum bonum: Michaeae 7: malum manuum suarum dicunt bonum; secundo quantum ad intellectum, lucem tenebras, veritatem errorem: Joan. 3: dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; tertio quantum ad affectum, amarum in dulce, vitam peccati dulcem aestimantes. Sap. 14: et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed in magno viventes inscientiae bello: tot et tam magna mala pacem appellant. Vae qui sapientes estis. Hic ponitur tertia vanitas quantum ad praesumptionem peccandi, quae est de tribus. Primo de sapientia cordis, et in speculativis, qui sapientes: Prov. 3: ne sis sapiens apud temetipsum: et in practicis, prudentes. Rom. 12: nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Secundo quantum ad potentiam corporis ad peccandum: qui potentes estis ad bibendum: jactant se, quod possunt multum bibere, et inebriari, propter consuetudinem terrae in qua bibitur vinum mixtum. Infra 41: taceant ad me insulae, et gentes fortitudinem mutent. Prov. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Tertio quantum ad auctoritatem, qui justificatis, idest dicitis vos tantae auctoritatis quod pro libito vestro potestis justificare impium, ut quod vobis placeat, legis habeat vigorem infra 10: vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitias scripserunt. Prov. 17: et qui justificat impium, et qui condemnat justum. Michaeae 3: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium. Propter hoc sicut devorat. Hic comminatur poenam. Et primo ponit poenam consumptionis sub metaphora ignis. Propter hoc quia iniquitatem trahitis ponentes vobis radicem in peccatis. Sicut flamma ignis exurit stipulam quam attingit, et calor flammae exurit illam quam distat: persecutio enim captos occidit, et alios afflixit: Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et intus pavor: sic radix eorum quasi favilla, quantum ad ea in quibus confidebant, vel patres, vel cognati, et germen eorum, filii, ut pulvis ascendet; in quo notatur fortitudo ex causis illis proveniens. Mal. ult.: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos. Secundo ponit poenae processum et ordinem; et primo ponit poenae causam et praecipue quantum ad primam vanitatem, unde dicit: abjecerunt enim legem, corde contemnentes, et eloquium sanctum Israel blasphemaverunt, ore irridentes. Jer. 32: non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. Secundo punientis iram; ideo iratus est: ad modum processus irae in hominibus loquitur. Psal. 105: iratus est dominus furore. Tertio poenae inflictionem: et extendit manum suam, potentiae ad percutiendum, quam plicatam parcendo tenuerat. Soph. 2: et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem. Quarto, poenae effectum in internecione majorum: conturbati sunt montes, idest majores prae timore. Glossa dicit quod loquitur hyperbolice. Sed contra. Ergo excessit veritatem propheta. Et dicendum. Quod in aliquibus Scripturis sumitur (hyperbolice) pro excessu veritatis simpliciter, in sacra Scriptura pro excessu veritatis secundum opinionem hominum; quasi dicat: conturbatio erit ultra quam credi possit. Vel aliter, hyperbole est quidam tropus, et in tropicis locutionibus aliud dicitur, et aliud intelligitur. Unde non est falsitas quantum ad sensum quem intendit facere, sicut etiam in metaphora; quasi dicat: ita magna erit conturbatio, quod montes, si esset possibile, conturbabuntur. Psalm. 45: conturbati sunt montes et cetera. Et quantum ad vilitatem corporum, facta sunt morticina. Jer. 8: non colligentur neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. Idem 16: mortibus aegrotationum morientur, et non plangentur, et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt.

In omnibus his non est aversus furor. Hic ponit poenam communem, et ultimam, quantum ad captivitatem per Romanos: et circa hoc tria ponuntur. Primo exercitus praeparatio; secundo exercitus dispositio, ibi, et ecce festinus; tertio poenae inflictio, ibi, et tenebit praedam. Circa primum tria ponuntur. Primo congregantis indignatio, in omnibus his; quasi dicat: sicut vos peccatis peccata additis, ita ipse poenis poenas adjungit. Infra 9: vir fratri suo non parcet, et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur. Secundo vexilli erectio, et levabit signum, idest vexillum. Jer. 4: levate signum in Sion, confortamini, et nolite stare: quia malum ego adduco ab Aquilone, et contritionem magnam. Tertio exercitus convocatio, et sibilabit, idest inspirabit. Infra 7. Et erit in die illa sibilabit dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur; et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium. Et ad hoc quod magis terreat, ponit gentis extraneitatem et quantum ad cultum, in nationibus, ut sancta vestra non revereantur; et quantum ad linguam, procul, ne verbis placentur; et quantum ad mores, de finibus terrae, ne ab eis foederentur. Ecce festinus. Hic ponitur exercitus dispositio: et primo ostendit eos expeditos ad veniendum; secundo armatos ad pugnandum, sagittae ejus; tertio crudeles ad puniendum, rugitus ejus. Circa primum duo ponuntur. Primo ipsorum velocitas: ecce, pro, certo, festinus. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Habac. 1: equites namque ejus de longe venient: volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Jer. 4: ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Secundo velocitatis causa secundum remotionem triplicis impedimenti: primum quod posset contingere ex naturae infirmitate; contra quod dicit: et non est deficiens, quem oporteat remanere, neque laborans in eo, quem oporteat tarde venire. Infra 40: qui autem sperant in domino mutabunt fortitudinem; assument pennas sicut aquilae; current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. Secundo contra illud quod posset esse ex voluntate. Dicit: non dormitabit, per pigritiam, ut scilicet pigre vadat, neque dormiet, ut non resipiscat. Prov. 19: pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Tertio removet impedimentum ex rerum necessitate: nec solvetur cingulum. Et ponit ea quibus viatores solent impediri ab itinere: quasi: omnia plus solito durabunt. Deut. 29: adduxi vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, neque calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Sagittae ejus acutae. Hic ostendit eos armatos esse ad pugnandum: et primo quantum ad bonitatem armorum; et ponit ea quae in illis terris maxime sunt consueta. Sagittae acutae, in quo notatur bonitas sagittarum; arcus extenti, in quo praeparatio armorum, ne in praeparando impediantur. Psal. 119: sagittae potentis acutae. Secundo ponit vectigalia: ungulae equorum ejus ut silex, qui non frangitur de facili, et rotae ejus quasi impetus tempestatis, propter multitudinem et velocitatem magnum sonum facientes. Jer. 4: ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus. Rugitus ejus. Hic ostendit eos crudeles ad puniendum: et primo quantum ad animositatem, rugitus. Oseae 11: post dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. Secundo quantum ad rapacitatem: rugiet ut catuli leonum. Ps. 103: catuli leonum rugientes ut rapiant. Tertio quantum ad crudelitatem, et frendet, quod est apri. Ps. 34: frenduerunt super me dentibus suis. Ps. 79: exterminavit eos aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam. Et tenebit. Hic ponitur poenae inflictio, et demum punitorum desperatio, ibi, aspiciemus. Circa primum ponit tria. Primo comminatur captionem, tenebit praedam; quasi dicat: sicut praedam capiet vos. Nahum 2: leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina. Secundo solicitam detentionem: et amplexabitur, ne exeatis per eorum incuriam; et non erit qui eruat, per eorum impotentiam. Threnorum 1: dedit me dominus in manu, de qua non potero surgere. Tertio rigidam dominationem, et sonabit, comminationibus et terroribus. Jer. 6: ecce populus veniet de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; sagittam et scutum arripiet: crudelis est, et non miserebitur; vox ejus quasi mare sonabit. Aspiciemus in terram. Hic ponit eorum desperationem: et primo quantum ad auxilium de terra: aspiciemus in terram, undique, et ecce tenebrae, quia omnes eos persequebantur; secundo quantum ad auxilium de caelo: et lux, divinae spei, obtenebrata est in caligine ejus. Jer. 4: aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et caelos, et non erat lux in eis. Et connumerat se propheta in eis per compassionem.