|
Ecce non est abbreviata. Hic ponit praeparationem ad salutem
percipiendam ex parte ipsius salvantis: et primo ponit salutis
necessitatem; secundo praeparationem, et vidit dominus. Circa primum
duo. Primo in persona domini necessitatem salutis ostendit, miseriam
populi ostendens; in secunda respondet populus miseriam suam
recognoscens, propter hoc elongatum. Circa primum duo facit. Primo
ostendit miseriae causam; secundo ipsam miseriam, vastitas et
contritio. Circa primum duo. Primo excludit causam falsam, vel ex
defectu virtutis Dei, vel ex defectu cognitionis ipsius, quia
praeceps non audiret: neque aggravata, supra 50: numquid
abbreviata. Secundo astruit causam veram, scilicet ipsorum culpam.
Primo tangens ipsam in generali: sed iniquitates, quantum ad majora,
diviserunt, quasi murus, vel nubes sint posita, peccata, quantum ad
communia. Deut. 32: ait: abscondam faciem meam ab eis. Secundo
prosequitur in speciali: manus enim vestrae: et tangit specialiter
peccata in proximum: peccata enim in Deum tetigerat supra 57, et
peccata in seipsum supra 56. Tangit autem primo injustitiam per quam
alios opprimebant, quantum ad operationem: manus vestrae sanguine:
innocentum, quos occidistis, digiti, quantum ad minores injustitias,
vel quantum ad diligentiam operationis. Supra 1: manus enim vestrae
sanguine plenae sunt. Quantum ad locutionem: labia vestra locuta
(...) iniquitatem, ut addatur iniustitiae deformitas supra
deformitatem mendacii, Job 6: non invenietis in lingua mea
iniquitatem. Et quantum ad justitiae omissionem: non est qui
judicet, quantum ad praelatos, quorum est judicare. Jer. 5:
quaerite in plateis ejus an invenietis virum facientem judicium.
Secundo tangit astutiam per quam decipiebant: et primo tangit ipsam,
inquantum per astutiam intendebant sui promotionem: sed confidunt in
nihili, in vanis consiliis, vel in idolis, et loquuntur, vanitatem
cordis verbis exprimentes. Amos 6: qui laetamini in nihili. Et
inquantum per ipsam intendebant aliorum oppressionem: conceperunt
laborem; idest, ita laborare excogitaverunt vias nocendi; vel aliis
laborem inducendum; pepererunt, in expletione operis. Psal. 7:
concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Secundo adaptat quamdam
metaphoram: et primo ponit ipsam quantum ad ipsam astutiam. Et
quantum ad aliorum depressionem: ova aspidum, idest consilia venenosa
ruperunt, in publico, opera scilicet perducentes. Deut. 32: fel
draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Et quantum ad
suam promotionem, et telas, idest cogitationes inutiles ad sui
promotionem. Oseae 8: quoniam in aranearum tela erit vitulus
Samariae. Ponit iterum metaphoram quantum ad effectum astutiae,
quantum ad primum: qui comederit, consentiens factis, de ovis,
consiliis, confotum, diu praeparatum solicite, in regulum, quasi a
longinquis etiam interficiet quodammodo volantem. Supra 14: de
radice colubri; et quantum ad secundum, telae eorum; idest, sicut
telae aranearum non valent ad vestimentum, ita eorum consilia ad nihil
valent eis, nisi promoveantur. Supra 19: confundantur qui
operantur linum, plectentes, et texentes qui operantur subtilia.
Secundo exponit; et primo quantum ad eorum operationem: opera eorum
inutilia, quantum ad unam partem, opus iniquitatis, quantum ad
aliam. Supra 57: opera eorum non proderunt eis. Secundo quantum
ad cogitationes: pedes eorum, idest affectiones quantum ad unam
partem. Prover. 1: pedes eorum ad malum currunt: cogitationes,
quantum ad aliam. Michaeae 2: vae qui cogitatis inutile.
Vastitas. Hic ostendit eis eorum miseriam: et primo ponit miseriae
magnitudinem: vastitas, quantum ad damnum rerum, et contritio,
quantum ad damnum personarum, in viis eorum; idest pro viis malis suis
ab hostibus imminet eis. Secundo miseriae aequitatem, ut scilicet
talia patiantur qualia aliis faciunt: viam pacis, qua alios in pace
ponerent: non est judicium: rectum, et ideo semitae eorum, idest ea
quae cogitaverunt, incurvatae, idest curvae eis factae sunt, quia
quod aliis praeparabant, ipsi patientur. Omnis qui calcat,
prosequendo, ignorat, scientia experimenti. Psal. 13: contritio
et infelicitas in viis eorum. Propter hoc elongatum est. Hic populus
confitetur: et primo confitetur miseriam quantum ad hostium
opprimentium injustitiam: elongatum est judicium, quia Deus non
judicat nos de nostris adversariis: contrarium supra 46: prope feci
justitiam meam. Quantum ad tribulationum angustiam, sub metaphora
tenebrarum ponens ipsam tribulationis obscuritatem, expectavimus
lucem, divinam consolationem, tenebrae, tribulationis. Supra 5:
aspiciemus in terram; et consiliorum difficultatem, palpavimus, quasi
nescientes quid facere. Supra 42: quis caecus nisi servus meus?
Et periculorum laesionem: impegimus meridie, in his in quibus erat
clara via ad evadendum, in caliginosis, idest in dubiis. Job 5:
per diem incurrent tenebras. Confitentur etiam miseriam quantum ad
cordis tristitiam: rugiemus quasi ursi, propter crudelitatem, quasi
columbae, propter lasciviam. Nahum 2: gementes ut columbae. Et
quantum ad salutis absentiam: expectavimus judicium, pro nobis.
Ier. 8: expectabimus pacem. Secundo confitetur culpam: et primo
culpae manifestationem quantum ad Deum: multiplicatae (...) coram
te: in evidentia tua. Heb. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis
ejus. Et quantum ad ipsum populum: et peccata nostra responderunt in
poenis, nobiscum quia non satisfecimus, nec correximus. Supra 3:
agnitio vultus eorum. Secundo peccatorem diversitatem contra Deum:
peccare, opere, mentiri, locutione, aversi, omissione. Et contra
proximum locutione: ut loqueremur calumniam, contra proximum. Et
contra legem. Transgressionem. Matth. 15: de corde exeunt
cogitationes malae. Et quantum ad operationem, conversum judicium,
Dei ad salvandum nos. In platea, in publico injustitias faciebant.
Qui recessit: non enim solum faciebant mala, sed nolentes facere
depraedabantur. Os. 4: non est misericordia, Sap. 2:
circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris. Et
vidit dominus. Hic ponit salutis praeparationem ex parte salvantis:
et primo ponit praeparationis divinae modum, loquens de Deo secundum
humanum modum, ponens ipsius compassionem: et vidit dominus, oculo
misericordiae, judicium, alicujus salvantis. Vir, salvans
Judaeos, aporiatus, contristatus vel angustiatus. Ez. 22: et
quaesivi de his virum. Ponens etiam armorum assumptionem: et salvabit
sibi brachium, idest virtus, ut nihil contra patiatur, vel populum ad
cultum suum: justitia confirmabit, ut ultionem constanter exequatur.
Indutus est justitia: sicut enim miles confirmatur armis, ita opus
suum confirmatur justitia, et proposito salvandi. Ps. 97:
salvavit sibi brachium. Sap. 5: induet pro thorace justitiam.
Ponens etiam vindictae executionem: insulis, diversis gentibus,
vicem, pro malis quae Judaeis fecerunt. Dan. 6: timeant et
paveant omnes Deum Danielis. Secundo ponit salvationis vel ultionis
ministrum. Cum venerit quasi fluvius, propter magnitudinem virtutis
et fortitudinis; vel Christus minister. Psalm. 45: fluminis
impetus laetificat civitatem Dei. Tertio firmitatis pactum: hoc
foedus meum, spiritus prophetiae. Seminis tui, quantum ad alios
prophetas et apostolos in quibus ejus spiritus, quasi hereditas per
successionem seminis vadens. Joel. 2: effundam de spiritu meo super
omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Nota
super illo verbo, iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum,
quod peccatum dividit primo a proximo per dissensionem. Luc. 11:
omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Secundo a seipso per
contrariam affectionem. Oseae 10: divisum est cor eorum, nunc
interibunt. Tertio a Deo per aversionem. Jerem. 2: me
dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas
dissipatas. Quarto a regno per exheredationem, Luc. 12: dividet
eum, etc.; quinto a sanctorum collegio per dissimilitudinem. Supra
56: separatione dividet me dominus a populo suo. Item nota super
illo semitae eorum incurvatae, quod est curvitas primo culpae. Supra
51: incurvare, ut transeamus. Secundo miseriae. Ps. 37:
miser factus sum ego, et incurvatus sum. Tertio tristitiae. Baruch
2: anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva.
Quarto fraudulentiae. Eccli. 12: si humiliatus vadat curvus,
adjice animum tuum, et custodi te ab illo. Quinto justitiae. Job
9: Deus cuius irae nemo resistere potest, sub quo curvantur qui
portant orbem. Item nota super illo quasi fluvius violentus, quod
Christus est fluvius violentus primo propter aquarum multitudinem.
Psalm. 64: flumen Dei repletum est aquis. Secundo propter amoris
fervorem. Daniel. 7: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie
ejus. Tertio propter cursus velocitatem: Psalm. 45: fluminis
impetus laetificat civitatem Dei. Quarto propter originis
altitudinem. Apoc. 22: ostendit mihi fluvium altum, et cetera.
|
|