|
Surge illuminare. Hic incipit ponere salutis promissionem: et primo
quantum ad prosperitatem; secundo quantum ad jucunditatem, cap.
61: spiritus domini; tertio quantum ad gloriae honorem, cap.
62: propter Sion. Circa primum duo. Primo ponit consolationem in
generali sub metaphora luminis, ponens ipsius luminis ortum: surge,
de pristina miseria, illuminare, lumine consolationis ejus resplende.
Gloria domini, beneficia in quibus gloriosus apparet. Baruch 4:
ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. Vel Jerusalem,
Ecclesia; lumen, Dei filius. Ponens discretionis in percipiendo
lumine judicium: quia ecce tenebrae, tribulationis populos,
Babylonis, et alios hostes; super te autem orietur, quasi sol
illuminans te. Sap. 17: solis illis superposita erat gravis nox,
et imago tenebrarum. Vel tenebrae, infidelitatis et peccatorum,
populos, infideles. Orietur, quasi sol justitiae: vel ad litteram,
ejus gloria, miracula ejus. Ponit etiam luminis effectum: et
ambulabunt gentes, ad cognitionem et devotionem Dei, videntes
beneficia tibi a Deo data, in splendore ortus tui, quasi oriens,
rutilans sicut stella. 2 Mach. 3: cum sancta civitas. Vel in
lumine, in fide Christi. Apoc. 21: ambulabunt gentes. Secundo
exequitur consolationem per partes: et primo promittit multiplicem
prosperitatem; secundo justitiae observationem, et ponam. Circa
primum duo. Primo ponit prosperitatis statum; secundo restitutionis
modum, quo scilicet in prosperitate restaurabunt, qui sunt isti.
Circa primum tria. Primo promittit prosperitatem quantum ad
congregationem filiorum, qui primo in diversas partes per captivitatem
dispersi erant. Leva in circuitu (...) de latere, de regionibus
propinquis lateribus. Baruch 5: surge Jerusalem, et sta in
excelso, et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab
oriente sole usque ad occidentem. Vel referendum est ad congregationem
diversarum gentium sub unitate Ecclesiae. Filii, in fide fortiores,
filiae, debiliores, de latere, Christi in cruce aperto, unde
sacramenta salutis emanaverunt. Vel lac sugent, rudioris doctrinae.
Secundo quantum ad servitium populorum: tunc videbis (...) quando
conversa, serviens tibi in mercimoniis, multitudo maris, scilicet
negotiatores maris, fortitudo, reges et principes, tibi pacem
ministrantes, et munera. Vel de conversione gentium ad Ecclesiam.
Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues. Tertio quantum
ad copiam divitiarum: et primo quantum ad mercimonia ponens jumenta:
inundatio, idest abundantia ad similitudinem aquae, camelorum, quibus
mercimonia ferebantur; in quibus mystice divites ad fidem conversi,
qui portant onus divitiarum et gibbum peccati: supra 30: portantes
super humeros; dromedarii, animal camelo minus, sed velocius; in quo
gentes ad fidem velociter conversae: Madian et Epha, regiones ultra
mare talibus abundantes. Ponit etiam pretiosa mercimonia: omnes de
Saba, civitas in extremis Aethiopiae. Quod etiam impletum est
tempore Christi: Matth. 2. Psal. 71: reges Tharsis et
insulae munera offerent. Secundo quantum ad munda animalia, secundum
quod cedebant in usum ciborum: omne pecus Cedar, filius Ismaelis,
unde terra nomen habet, pecoribus abundans, Nabajot, alius filius,
ministrabunt, cedentes in usum tuum, venditi populo qui est in te.
Et secundum quod cedebant in usum sacrificiorum: offerentur super
placabili, idest in quo ego placer. Per altare significatur fides;
per arietes duces gregis, apostoli et Ecclesiarum praelati; per pecus
simplices. Aggaei 2: implebo domum istam. Nota super illo verbo,
illuminare Jerusalem, quod Ecclesia illuminatur lumine, primo sacrae
doctrinae. Proverb. 6: mandatum lucerna est, et lex lux. Secundo
spiritualis intelligentiae. 2 Cor. 4: Deus qui dixit lumen in
tenebris splendere, tertio gratiae. 1 Joan. 1: si autem in luce
ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem.
Quarto gloriae. Psal. 35: in lumine tuo videbimus lumen. Quinto
laetitiae. Tobiae 5: quale gaudium est mihi qui in tenebris sedeo,
et lumen caeli non video? Sexto divinae substantiae. 1 Tim.
ult.: qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat
inaccessibilem. Qui sunt isti. Hic ostendit modum veniendi in dictam
prosperitatem: et primo quantum ad civitatis restaurationem; secundo
quantum ad populorum extraneorum subjectionem, et venient ad te;
tertio quantum ad divitiarum multiplicationem: pro aere afferam aurum.
Circa primum duo. Primo (ponit) restaurationem civitatis quantum ad
adunationem habitatorum, ponens veniendi modum sub admiratione. Ut
nubes, quia velociter sine impedimento, et quasi columbae ad
fenestras, idest ad foramina sua, propter idem. Vel referendum est
ad gentes quae ad fidem velociter conversae sunt. Psalm. 54: quis
dabit pennas sicut columbae, et volabo, ut requiescam. Ponens etiam
ad veniendum auxilium, quod a gentibus habuerunt: me etenim insulae,
gentes diversae juxta mare, et etiam remotae, expectabunt, quasi
subditae meae voluntatis arbitrio, a principio, loci in quo captivi
detinentur: quia forte aliqui per mare redierunt, vel dominus sic eos
reducere poterat. Vel mystice insulae, diversae gentes, naves,
Ecclesiae, in principio, fidei. Supra 42: legem eius insulae.
Ponens etiam venientium thesaurum, quem secum detulerunt, argentum.
Nomini, idest ad gloriam et servitium nominis. Psalm. 104:
eduxit eos cum argento et auro. Mystice argentum, eloquentia,
aurum, sapientia conversorum ad fidem. Secundo ponit restaurationem
civitatis quantum ad aedificationem murorum, et aedificabunt: et primo
quantum ad aedificia civitatis; secundo quantum ad aedificia templi,
gloria Libani. Circa primum duo. Primo ponit civitatis
reaedificationem: et aedificabunt, praebendo auxilium, reges, Cyrus
et Darius, praebendo impensas, et licentiam aedificandi. Mystice
gentiles Ecclesias Dei aedificant et reges Ecclesiae serviunt.
Supra 49: reges videbunt. Et adjungit rationem ex divina
miseratione: in indignatione percussi, captivavi, misertus,
liberando. Mystice percussi per excaecationem Judaeorum, vel
tribulationibus; misertus, per conversionem gentium, vel in pace
Ecclesias restitutas. Supra 54: in momento indignationis abscondi
parumper faciem meam. Secundo ostendit civitatis reaedificatae
securitatem, et aperientur, cessante timore hostium, et propter
necessitatem venientium ad adorandum in Jerusalem; et hoc est ut
afferatur. Mystice portae, ministri qui alios in fidem et Ecclesiam
introducunt, parati in prosperis et adversis ad recipiendum conversos
ad fidem. Apoc. 21: portae ejus non claudentur. Et assignat
rationem. Gens enim. Hoc non videtur impletum ad litteram, nisi
intelligatur, illos Judaeos fuisse qui ejus dominium recognoscebant,
et propterea a populo Dei venerabantur; sed mystice sensus patet.
Ier. 27: gens et regnum. Gloria Libani. Hic ponit
reaedificationem aedificiorum templi: gloria Libani, quae est abies,
locum, scilicet templum, pedum, in quo adoror, sicut reges ad
pedes. Ez. 43: locus solii mei. Mystice per locum Ecclesia,
per diversas arbores diversi fideles conversorum ad fidem. Et
venient. Hic ostendit modum consequendi dictam prosperitatem quantum
ad subjectionem populorum: et primo ponit ipsam subjectionem, et
venient ad te: quod impletum est temporibus Machabaeorum, qui multos
de vicinis hostibus subjugaverant. Mystice filii tyrannorum quondam
Ecclesiam persequentium, Ecclesiae famulantur. Psalm. 109:
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Supra 1: post hoc
vocaberis. Secundo ponit subjectionis rationem: pro eo quod fuisti,
justum est ut post angustias consoleris, in superbiam, altitudinem,
saeculorum, per multa saecula: quod etiam mystice Ecclesiae
convenit. Tob. 3: post tempestatem tranquillum facit. Tertio
ponit subjectionis utilitatem: et suges; idest, pinguedo terrae ad te
in mercimoniis deferetur, et oblationibus, mamilla, defensione, in
auxilio, regum, Tyri. Dan. 4. Per lac mystice simplicium
doctrina, per reges apostoli. Supra 49: erunt reges nutritii tui.
Pro aere. Hic ponit modum restaurationis quantum ad restaurationem
divitiarum: quia multo majora a regibus templo offerentur, quam per
Nabuchodonosor ablata sint. Mystice, qui prius erant viles, in
Ecclesia efficiuntur pretiosi. Supra 55: pro saliunca orietur.
Et ponam. Hic promittit justitiae observationem: et primo in
praelatis; secundo in subditis, et complebuntur. Circa primum duo.
Primo consolatur eos ex praelatorum rectitudine, tangens justitiam
praelatorum, visitationem, visitatores et correptores. Mystice de
Christo et apostolis. Jer. 3: dabo tibi pastores. Ponens etiam
justitiae effectum quantum ad absentiam malitiae: non audietur
iniquitas, quia per aliquod tempus leges optime observabantur: 2
Mach. 3: vel iniquitas, idolatria. Mystice ad statum futurae
beatitudinis. Psalm. 102: quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras. Et quantum ad absentiam
miseriae vastitas, quantum ad res; contritio, quantum ad homines ab
hostibus sic collisos; portas, in quibus populus conveniebat ad
judicia. Hoc etiam mystice ad statum futurae beatitudinis, quando
licet sol multo clarior sit quam modo et luna: tamen non sanctis, quia
eorum splendore non egent. Apoc. 21: tunc non egent splendore
solis. Ponit etiam gubernantis aeternitatem: non occidet sol, qui
est Deus. Psalm. 101: tu autem idem ipse es, et anni tui non
deficient. Et complebuntur. Hoc quantum ad statum subditorum: et
primo ponit tristitiae cessationem: et complebuntur luctus,
captivitas. Mystice in futura beatitudine. Apoc. 21: absterget
Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Supra 25: aufert
lacrimam. Secundo ponit justitiae observationem: populus autem; ad
glorificandum me. Supra 43: omnem qui invocat nomen meum. In
perpetuum, quamdiu in justitia permanent. Sed mystice planum est de
sanctis beatis. Tertio seminis multiplicationem: minimus, idest, ex
uno tot per successionem nascentur, sicut ex Abraham una gens.
Mystice unus de Ecclesia in gentem, praeficietur in praelatum.
Ps.: judicabunt sancti in nationibus. In tempore ejus, idest
Christi, vel praefinito tempore. Subito, quasi non praevisum,
istud totum quod dictum est. Nota super illo verbo, qui sunt isti qui
ut nubes et quasi columbae, quod apostoli dicuntur nubes primo propter
terrae fertilitatem, scilicet ex pluvia. Job 37: frumentum
desiderant nubes. Secundo propter luminis diffusionem. Eodem: nubes
spargunt lumen suum; tertio propter motus velocitatem, eodem: quae
lustrant cuncta per circuitum. Quarto propter divinae voluntatis
impletionem. Eodem: quocumque voluntas gubernantis duxerit. Item
dicuntur columbae primo propter cordis compunctionem. Nahum 2:
gementes ut columbae. Secundo propter vitae simplicitatem. Matth.
10: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Tertio propter contemplationis altitudinem, vel velocitatem. Psal.
54: quis dedit mihi pennas sicut columbae et volabo, et requiescam;
quarto propter conscientiae puritatem. Cant. 5: oculi tui sicut
columbae. Cant. 4: oculi tui columbarum.
|
|