|
Spiritus domini super. Hic promittit populo jucunditatem. Et
dividitur in duas partes. In prima gaudium promittit; in secunda
populus promissionem suscipit, et gratias agit, ibi, gaudens gaudebo
in domino. Circa primum duo. Primo officium ad annuntiandum gaudium
accipit; secundo gaudii rationem seu materiam praedicit: et
vocabuntur. Circa primum duo. Primo tangitur prophetiae donum:
spiritus domini super me, Isaiam, unxerit, replens munere
prophetiae. 2 Petri 1: non enim voluntate humana allata est
aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati loquuntur sancti Dei
homines. Vel de Christo, de quo supra 11: requiescet super eum
spiritus domini. Et in Psalm. 44: unxit te Deus, Deus tuus
oleo exultationis prae consortibus tuis. Luc. 4: haec Scriptura
hodie. Secundo tangitur prophetae vel Christi actus, qui est
duplex: bonis praedicere praemia, ad annuntiandum: Jacobi 1: in
mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas
vestras: et miseris conferre remedia. Quantum ad illos qui sunt
pusillanimitate dejecti: ut mederer, consolando, vel peccata
remittendo, si de Christo. Psalm. 146: qui sanat contritos
corde, et alligat contritiones eorum. Et quantum ad illos qui erant
captivitate detenti, quibus annuntiat liberationis beneficium: et
praedicarem captivis, ad litteram; vel sub Diabolo, et propriis
erroribus. Supra 49: ut diceres his qui vincti sunt, exite. Et
liberationis tempus: et praedicarem annum placabilem, quantum ad
liberationem Judaeorum, ultionis, quantum ad Chaldaeos. Vel tempus
gratiae, in quo de Diabolo ultionem accepit ejus potestatem
reprimens. Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi
hujus ejicietur foras. Ps. 64: benedices coronae, et Ps.
101: quoniam venit tempus. Et quantum ad eos qui sunt tristitia
absorpti, quibus annuntiat gaudium: ut consolarer omnes,
generaliter, ut ponerem, specialiter. Eccl. 48: spiritu magno
vidit ultima. Et gaudii signum, dum signa tristitiae vertuntur in
signa laetitiae, et hoc est, et darem eis. Supra 28: in die illa
erit dominus corona gloriae. Et vocabuntur. Hic praedicit gaudii
materiam: et primo quantum ad aedificiorum reparationem ponens
reaedificantium conditionem: vocabuntur in ea, scilicet Jerusalem,
praecepto et permissione Cyri, fortes justitiae, ad faciendum
justitiam constantes, non commoti comminationibus adversariorum; vel
apostoli. Eccli. 39: quasi rosa plantata. Et aedificiorum
reparationem et aedificabunt, praedicti viri, vel apostoli. Supra
58: et aedificabuntur in te deserta saeculorum. Secundo quantum ad
possessionum conservationem. Et stabunt alieni. Hoc ad litteram
potuit impleri, ut aliqui advenae in his vilibus servitiis
occuparentur, sicut de Gabaonitis: Os. 9: vivant et in usus.
Vel mystice gentiles praedicatores postea simplices Ecclesiae et
custodiunt et excolunt ipsam Ecclesiam meritis et doctrinis. Nota
super illo verbo, unxerit me, quod Christum ungit Deus pater primo
oleo sacerdotalis dignitatis, quasi sacerdotem ad sacrificia
offerendum. Eccl. 45: unxit eum oleo sancto. Secundo regalis
potestatis, quasi regem ad gubernandum. 2 Reg. 12: ego te unxi
regem et principem populi mei. Tertio immensae fortitudinis, quasi
pugilem ad pugnandum. 2 Reg. 1: quomodo abjectus est clypeus
fortium, clypeus Saul et Jonathae, quasi non sit unctus oleo?
Quarto eminentis jucunditatis, quasi liberalem ad miserendum. Psal.
111: jucundus homo qui miseretur et commodat. Psal. 44: unxit
te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Item
Christum ungit servus devotus primo lacrymis compunctionis. Matth.
6: unge caput tuum, et faciem tuam lava. Secundo unguento
devotionis. Lucae 7: haec autem unguento unxit pedes meos. Tertio
oleo purae intentionis. Eccl. 9: omni tempore sint vestimenta tua
candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Quarto oleo laudis et
gratiarum actionis. Gen. 28: surgens Jacob mane sumpsit lapidem
et erexit in titulum, fundensque oleum desuper et cetera. Vos autem
sacerdotes. Hic praedicit materiam gaudii quantum ad hominum gloriam:
et circa hoc tria facit. Primo ostendit gloriae perfectionem, quia
gloriosi in spiritualibus, sacerdotes, quasi vitam sanctam sacerdotio
dignam ducentes. Sicut 2 Reg. 8: de filiis David, Sap. 5:
quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum
est. Gloriosi, etiam in temporalibus: fortitudinem, idest
reficiemini, sustentabimini fortitudine Persarum et Medorum.
Superbietis, exaltabimini. Supra 60: quando conversa fuerit ad te
multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Mystice apostoli
sacerdotes, quasi gentium magistri, et fortitudine martyrum
delectati. Et assignat perfectionis rationem: pro confusione:
quasi: ex defectu spiritualium et temporalium, confusionem habuistis.
Laudabunt, vicini videntes, partem, recompensationem duplicium
bonorum a Deo eis factam. Zachariae 9: hodie quoque annuntians,
duplicia reddam tibi. Mystice Ecclesia praemia in bonis animae et
corporis recipit pro duplici confusione de gentium et Judaeorum
infidelitate. Secundo tangit gloriae durationem. Laetitia
sempiterna. Verum est quamdiu in justitia permanserint, sicut
exponitur Jerem. 18. Supra 35: laetitia sempiterna super capita
eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt. Et assignat rationem: quia
ego dominus. Et est sensus: per hoc quod dominus diligit justitiam,
dabit vobis ut sitis justi, ut sic placeat sibi; et faciet vobiscum
pactum sempiternae laetitiae. Odio: Eccl. 34: qui offert
sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium suum in
conspectu patris sui. Foedus perpetuum. Jer. 31: et feriam domui
Israel et domui Juda foedus novum. Tertio gloriae divulgationem, et
scietur; quod est referendum vel ad Judaeos qui fuerunt famosi de
cultu religionis, vel ad semen spirituale apostolorum. Eccli. 44:
usque in aeternum. Gaudens gaudebo. Hic populus promissionem
suscipit, et gratias agit. Et circa hoc duo facit. Primo exprimit
in persona populi, vel Ecclesiae, cordis gaudium, gaudens. Habac.
3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu meo.
Secundo confitetur divinum beneficium: et primo sub similitudine
vestimentorum, inquantum divina beneficia protegunt a miseriis: quia
induit me vestimentis salutis, supra 52: induere vestimentis
jucunditatis tuae. Secundo sub similitudine ornamentorum, inquantum
ornant: quasi sponsum, mystice quantum ad perfectos in Ecclesia vicem
Christi agentes, sponsam, quantum ad imperfectos. Bar. 5:
circumdabo te diploide. Tertio sub similitudine germinum, quantum ad
fructum: sicut enim terra. Supra 35: germinans germinabit.
|
|