|
Propter Syon. Hic promittit populo gloriae honorem: et primo
ponitur prophetae petitio; secundo domini promissio: juravit dominus.
Circa primum duo. Primo ipse petit; secundo alios ad petendum
inducit, qui reminiscimini. Circa primum duo. Primo ipse petit ad
hoc salvatoris ortum. Propter Sion, scilicet utilitatem, vel
amorem, non tacebo, a precibus apud Deum: salvator, Cyrus: ut
splendor, in gloria regni. Mystice non tacebo, a praedicatione
Christi propter contradictionem; Sion, regis; Jerusalem,
sacerdotum; salvator, Christus. Dan. 10 facies eius ut species.
Secundo ostendit adventus fructum. Primo quantum ad civitatis
gloriam, promittens ipsam gloriam in tribus. In dignitate regis: et
videbunt, admirantes et venerantes, justum, Christum vel Cyrum.
Ps. 97: viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. In
novitate nominis, et vocabitur, more antiquorum, qui ex novis
eventibus nova nomina imponebant. Et hoc nomen postea exprimet.
Mystice Ecclesia, quae prius synagoga. Apoc. 2: dabo illi
calculum. In munimine divinae protectionis: eris corona gloriae:
quia gloriabitur in te Deus tuus, sicut rex in corona regni in manu,
idest in protectione sua. Sap. 5: accipiens regnum speciei.
Mystice Ecclesia quasi corona Dei filius, a patre coronatur. Et
excludit ignominiam, in quo etiam nomen novum exprimit, non
vocaberis. Ez. 36: pro eo quod dicunt de vobis, et cetera.
Secundo quantum ad habitantium laetitiam: et quantum ad pueros,
habitabit juvenis; et quantum ad viros perfectos, et habitabunt; et
quantum ad conjugatos, et gaudebit. Ier. 33: adhuc audietur in
loco, et cetera. Mystice juvenis cum virgine, caste, sicut Maria
cum Joseph; sponsus, Christus, sponsam, Ecclesiam. Tertio
quantum ad aedificiorum diligentem custodiam, quae exprimitur 2
Esdrae 4: una manu aedificabant, et alia pugnabant. Super muros
non tacebo: loquitur secundum similitudinem vigilum qui custodiunt
civitatem: vel per metaphoram designat diligentiam principum, qui
populum gubernaverunt, vel praedicatores in Ecclesia. Apoc. 4:
requiem non habebant clamantia: sanctus, sanctus. Qui
reminiscimini. Hic alios ad similem petitionem inducit. Ne
taceatis, ab oratione ei, Deo 1 Thess. 5: semper gaudete, sine
intermissione orate. Juravit. Hic dominus promittit implere
petitionem: et primo quantum ad hostium propulsionem, si dedero:
supple, non credatis mihi. Prov. 28: qui operatur terram, et non
comedit fructum ex ea. Secundo quantum ad captivorum liberationem.
Quantum ad praeparationem viae, transite, vos nuntii Cyri et
Darii; lapides, impedimenta. Jerem. 50: tollite de via
lapides. Vel vos custodes murorum, praedicatores. Quantum ad
concessionem laetitiae, elevate signum, edictum Cyri ut omnes
redirent, vel signum crucis. Supra 11: levabit signum in
nationibus. Et quantum ad retributionem justitiae: dicite filiae,
plebi Judaeorum, salvator, Deus vel Cyrus, merces, ut vobis
bona, et hostibus mala reddantur. Mystice de adventu Christi ad
judicium. Supra 40 idem. Tertio, ibi, et vocabunt, ponit
liberatorum honorem, qui in magna fama sanctitatis habebantur, propter
beneficia eis praestita. Supra 1: post hoc vocaberis. Mystice de
Ecclesia et populo Christiano. Nota super illo verbo, propter Sion
non tacebo, quod sancti non tacent primo propter accensum desiderium.
Jer. 20: et factum est in corde meo verbum domini, quasi ignis
aestuans. Secundo propter evidens verum. Act. 4: non enim
possumus quae vidimus; tertio propter injunctum officium. 1 Cor.
9: necessitas mihi incumbit: vae enim mihi est, si non
evangelizavero. Quarto propter expectatum praemium. Gal. ult.:
bonum enim facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus non
deficientes. Item super illo verbo, donec egrediatur ut splendor,
quod Christus splendet primo patris imagine. Heb. 1: cum sit
splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Secundo sanctorum
lumine. Psalm. 109: in splendoribus sanctorum ante Luciferum
genui te. Tertio gloriae plenitudine. Matth. 17: resplenduit
facies ejus sicut sol. Quarto doctrinae rectitudine. Supra 60:
ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
|
|