|
Quis est iste. Hic incipit tangere discretionem malorum a bonis in
consecutione promissae salutis. Et dividitur in partes tres. In
prima introducit judicem, quasi ad discernendum; in secunda proponit
iudici petitionem, ibi, miserationum; in tertia judex pronuntiat
sententialiter discretionem, 65 cap.: quaesierunt me. Circa
primum duo. In prima movetur quaestio de persona judicis; in secunda
de qualitate habitus, quare ergo rubrum? Circa primum duo. Primo
ponit quaestionem; secundo responsionem, ego qui loquor. Sciendum
autem, quod omnes sancti communiter haec exponunt de Christo. Et
quaestio ista est Angelorum, qui quidem ad plenum mysteria
incarnationis Christi non intelligebant; et ideo quasi ignorantes
quaesierunt, secundum quod dicit Hieronymus. Cui contrarium videtur
dicere Augustinus super Genes., ubi dicit, quod Angeli a principio
creationis suae cognoverunt omnia quae ipse erat facturus, sive rerum
rationes seminales rebus indiderit, sive apud se tantum retinuerit ut
fierent, quamvis rebus inessent ut fieri possent. Et sic videtur quod
hujusmodi mysteria cognoverint. Ad quod solvit Glossa Eph. 3,
super illud: mihi autem omnium sanctorum, et cetera. Et dicit, quod
majores cognoverunt; sed minores, quorum est vox ista, ignoraverunt.
Dionysius tamen aliter videtur dicere, 7 cap. Caelest. Hier.;
vult enim quod haec quaestio sit supremorum Angelorum, qui a Deo
immediate illuminationes recipiunt. Unde eis immediate respondetur a
Deo: ego qui loquor; quamvis ipsi propter reverentiam Christi, a se
invicem quaererent, sicut discipuli expectantes magistri responsionem.
Quamvis autem supremi Angeli sciverint hujusmodi mysteria quantum ad
substantiam facti, tamen quantum ad particulares circumstantias non
perfecte sciebant. Unde etiam minus videntur a superiori intellectu
perfecto, scilicet divino, quam angelico, unde super hoc magis
illuminari quaerebant, ut perfectius intelligerent. Mirantur autem
tria. Primo victoriosum adventum: qui venit, in caelum, de Edom,
mundo, interpretatur enim sanguineus, vel terrenus; de Bosra,
Inferno, prius munito custodia Daemonum. Bosra quandoque est nomen
proprium cujusdam civitatis in terra Moab, quandoque nomen
appellativum, et est idem quod terra vel urbs munita. Unde frequenter
ponitur pro terra Idumaea munita montibus; hic autem pro Jerusalem,
vel Inferno. Vestibus, idest membris corporeis, tinctis, sanguine
passionis. Supra 34: ecce super Idumaeam descendet, et super
populum interfectionis meae, ad judicium. Secundo mirantur in ipso
decorum aspectum: iste formosus, a forma calidum et sic est aliquis
formosus qui propter calorem excitatur; vel a forma; et sic dicitur
formosus, propter figuram, idest debitam commensurationem membrorum,
in stola, habitu humanitatis. 1 Pet. 1: in quem desiderant
Angeli prospicere. Tertio cunctantur virtuosum incessum, gradiens,
in caelum, non auxilio angelico, sed sua virtute; quod hactenus
inauditum. Heb. 1: portans omnia verbo virtutis suae. Ego. Hic
ponit responsionem, et ostendit se judicem: qui loquor justitiam,
idest qui habeo auctoritatem judicium gentibus proferendi: supra 42;
doctorem, supra 45: ego dominus loquens justitiam: et salvatorem:
et propugnator, contra Daemones, ad salvandum, genus humanum.
Exod. 15: fortitudo mea et laus mea dominus, et factus est mihi in
salutem. Eodem: dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus.
Nota super illo verbo, iste formosus, quod Christus est formosus,
primo quia rutilans splendore divinitatis. Heb. 1: cum sit splendor
gloriae et figura substantiae ejus. Secundo quia figuratus
conformitate unionis. Psal. 44: speciosus forma prae filiis
hominum. Tertio quia distinctus diverso colore virtutis. Cantic.
5: dilectus meus candidus et rubicundus; quarto quia vestitus
honestate conversationis. Job 40: esto gloriosus, et speciosis
induere vestibus. Quare ergo rubrum? Hic ponit secundam quaestionem
de habitu: et primo ponit quaestionem, quare ergo? Ac si diceret:
hujusmodi sanguinis insignia non justi, sed iniqui deferre
consueverunt; non salvatores, sed potius occisores. Quasi
calcantium: est enim vinum rubrum in partibus illis, quod tingit in
modum sanguinis. Zach. 3: indutus erat. Secundo ponit
responsionem, torcular: et primo assignat ruboris rationem; secundo
prosequitur totum rei ordinem, dies ultionis. Circa primum tria.
Primo narrat singularem victoriam: torcular, scilicet crucem in qua
pondere passionis pressus, hostes, calcavi solus, patiens, et
vincens; et de gentibus non est vir mecum, in auxilium, quia eo
relicto omnes fugerunt. Et dicit signanter, vir, propter beatam
virginem, in qua fides nunquam defecit. Can. 1: botrus Cypri
dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Thren. 1: torcular
calcavit. Secundo tangit hostium vindictam: calcavi eos, Daemones,
vel Judaeos, furor, ira accensa. Ps. 90: super aspidem et
basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Tertio quasi
concludit ruboris causam: et aspersus est sanguis, meus, quia de
corpore meo exiens, eorum, quia eorum potestati concessus ad
effundendum. Loquitur secundum similitudinem victoris, cujus vestes
caede inquinantur. Supra 9: vestimentum mixtum sanguine.
Inquinavi, eorum reputatione. Dies ultionis. Hic prosequitur totum
rei ordinem: et primo ponit temporis congruitatem: ultionis, quantum
ad Daemones retributionis, quantum ad justos, quorum merces usque
tunc dilata erat. Supra 34: dies ultionis domino. Secundo
proponit salutis necessitatem: circumspexi, et non erat auxiliator,
humano generi qui posset ipsum salvare, supra 59: vidit quia non est
vir; vel non erat auxiliator, mihi in cruce. Job 19: fratres mei
elongaverunt a me, et noti mei recesserunt a me. Ps. 141:
considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me.
Eccli. 51: circumdederunt me undique. Tertio salutis
impletionem: et salvavit, idest salutem resurrectionis fecit mihi,
vel salutem humani generis, brachium, virtus. Ps. 97: salvavit
sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Quarto vindictae
expositionem: et conculcavi populos, Judaeos per Romanos,
inebriavi, replevi afflictione, eorum, Judaeorum, et Daemonum.
Supra 23: dominus exercituum tetigit hoc. Posset autem exponi
totum ad litteram, ut induceretur dominus metaphorice, quasi veniens
ad delendos diversos populos hostes Judaeorum, et praecipue
Idumaeos, secundum modum metaphoricum qui habitus est. Supra 59:
indutus est justitia ut lorica. Miserationum domini. Hic propheta
judici qui justitiam locuturus et impleturus venit, petitionem
porrigit: et primo inclinat ipsum ad pietatem, (secundo) porrigit
petitionem, 64 cap.: utinam dirumperes. Prima in duas. In prima
inclinat ad pietatem commemorans pristina beneficia quae defecerunt; in
secunda, pericula quae incurrerunt, quare errare. Circa primum duo.
Primo proponit intentum, quae reddidit, pro nostris meritis, tam in
bonis, quam in malis poenae, bonorum, quae gratis dedit. Eccli.
51: memoratus sum misericordiae tuae, domine. Secundo prosequitur
propositum: et primo commemorat beneficia, quantum ad evasionem
periculorum, commemorans singularem electionem: et dixit, scilicet
Deus: verumtamen, quamvis ipsi contra me essent, non negantes,
scilicet Abraham. Vel non negantes, quia saltem fidem meam tenent.
Exod. 15: fortitudo mea et laus mea dominus. Et quantum ad
diligentem protectionem, in omni tribulatione. Et ipse est
tribulatus, per compassionem: vel non est, statim, sed distulit
etiam nunc, ut quasi corrigerentur: et Angelum faciei, idest faciem
meam videns, salvavit, quasi dux eorum per desertum. Exod. 32:
duc populum istum, Ps. 90: Angelis suis mandavit de te ut
custodiant te in omnibus viis tuis. Et quantum ad paternam
dilectionem: in dilectione redemit, ab Aegypto; portavit, in
deserto; levavit, idest extulit, super alios in terra promissionis.
Os. 11: puer Israel. Secundo tangit beneficia quantum ad
remissionem culparum: et primo ponit culpam: ipsi autem afflixerunt
spiritum ejus, scilicet Dei, vel sancti, Moysi, per diversa
jurgia. Ps. 105: et vexatus est Moyses propter eos, quia
exacerbaverunt spiritum ejus. Secundo ponit poenam: et conversus
est, scilicet Deus. Thren. 2: factus est dominus velut inimicus.
Iob 30: mutatus est mihi in crudelem. Tertio ponit indulgentiam.
Et recordatus, tandem Moysi, qui pro eis oravit. Exod. 32: aut
dimitte eis, aut dele me de libro in quo me scripsisti. Ps. 104:
memor fuit in saeculum testamenti ejus, verbi quod mandavit in mille
generationes. Nota super illo verbo, torcular calcavi, quod de
torculari crucis fluxit primo sanguis ad redimendum. 1 Pet. 1: non
corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra
conversatione, sed pretioso sanguine Jesu Christi. Secundo aqua ad
emundandum. Ps. 77: eduxit aquam de petra. Ezech. 36:
effundam super vos aquam mundam. Tertio oleum ad sanandum. Job
29: petra fundebat mihi rivos olei. Quarto mel ad consolidandum.
Deut. 32: ut sugeret mel de petra. Quinto vinum ad confortandum.
Prov. 3: vino torcularia redundabunt. Ubi est qui eduxit? Hic
plangit eadem beneficia eis subtracta: et primo plangit beneficiorum
defectum: ubi est qui eduxit? Moyses, vel Deus, cum pastoribus,
Maria et Aaron. Sap. 10: deduxit eos in manibus. Ubi est.
Spiritum sancti sui? Moysi; quod legitur Num. 11: ad dexteram,
prospere. Qui scidit, ubi est spiritus? Ps. 135: qui divisit
mare rubrum in divisiones. Et ubi est qui eduxit, quasi equum
scilicet sine impedimento; descendens, inoffenso curru, eius,
populi. Sapien. 19: et in mari rubro via sine impedimento.
Prov. 3: ambulabunt fiducialiter, Iud. 6: ubi sunt mirabilia
eius. Secundo inclinat judicis affectum: et primo petit audientiam:
attende de caelo. 3 Reg. 8: tu exaudies de caelo. Secundo
provocat ad misericordiam. Ubi est zelus? Quo dilexisti nos. Ps.
88: ubi sunt misericordiae tuae antiquae, domine? Iob 12: si
continuerit aquas. Tertio proponit miserendi causam: tu enim pater
noster, Abraham nescivit nos, adhuc vivus, quia nec nos tunc
eramus. Vel etiam modo, nolens orare pro nobis, quia non invocamus
ipsum. Vel, secundum Augustinum, quia mortui, etiam sancti,
nesciunt quid agatur erga vivos. Sed hoc intelligendum est quantum ad
virtutem cognitionis humanae, non quantum ad irradiationem divini
luminis. Deut. 32: ipse enim est pater tuus, qui possedit te,
fecit te et creavit te. Quare errare? Hic proponit mala quae
incurrerunt. Et primo quantum ad mala culpae. Errare de viis,
mandatis, fecisti, permittendo, non immittens gratiam, et non
corrigens, indurasti, permisisti. Rom. 9: cujus vult miseretur,
et quem vult indurat. Secundo proponit mala poenae: et primo petit
misericordiam: convertere, de ira ad misericordiam, propter servos,
patres nostros. Ps. 89: convertere, domine, usquequo, et
deprecabilis esto super servos tuos. Thren. ult. converte nos,
domine et convertemur; innova dies nostros sicut a principio. Secundo
proponit miseriam quantum ad servitutem: quasi nihilum, idest sine
resistentia. Supra 26: domine Deus noster, possederunt nos domini
absque te. Quantum ad sanctorum profanationem. Et hostes nostri; 1
Mach. 2: sancta in manu; quantum ad honoris pristini amissionem,
facti sumus, sine rege sine templo, in principio, in Aegypto, vel
etiam ante vocationem Abrahae. Jer. 14: tu autem in nobis es
domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas
nos, domine.
|
|