|
Haec dicit dominus. Hic determinat modum executionis dictae
sententiae: et primo specialiter quantum ad Judaeos; secundo
universaliter quantum ad omnes, ego autem opera eorum et cogitationes.
Prima dividitur in duas. In prima excludit falsam confidentiam;
secundo proponit, et determinat datam sententiam, quantum ad modum
executionis, audite verbum domini. Circa primum duo. Primo excludit
falsam fiduciam a templi sanctitate, ostendens templum non esse Dei
locum: tum ex Dei magnitudine qui omnia implet, cuius caelum sedes
dicitur, quia multum participat de bonitatibus ipsius, sicut sedes
magnam partem sedentis habet; terra scabellum, quia terra minimum
participat de bonitatibus ipsius, sicut extrema pars ad scabellum
pervenit; vel per caelum sanctos, per terram terrenos. 3 Reg. 8:
si caelum et caeli caelorum non te capiunt. Jerem. 23: caelum et
terram ego impleo. Act. 17: non in manufactis templi. Tum ex
quiete, quia in loco quiescit unumquodque cujus est locus; Deus autem
non quiescit in aliquo, sed omnia in ipso sicut ab ipso facta. Et
quis est locus? Supra 40: levate in excelsis. Et dat utile
remedium ad quem autem; pauperculum idest humilem qui se parvum reputat
quantum ad praesentia, contritum, de peccatis praeteritis,
trementem, quantum ad propositum de futuris faciendis. Eccli. 15:
oculi ejus ad timentes eum. Secundo excludit confidentiam quam
conceperant ex ritu sacrificiorum: et primo ponit ipsorum
reprobationem: qui immolat bovem; ac si diceret: ita sunt
abominabilia ipsorum sacrificia, ac si aliquid contra legem facerent;
quia eadem idolis offerebant. Qui benedicat, laudat et veneratur.
Supra 1: ne offeratis ultra sacrificium. Secundo ostendit
reprobationis rationem, primo ponens culpam: haec omnia elegerunt,
scilicet sacrificia, ambulantes, in viis suis, malis. Prov. 2:
laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Secundo
comminatur poenam, unde et ego, Prov. 3: illusores ipse deludet.
Job 3: timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
Tertio arguit peccantium duritiam. Quia vocavi. Prov. 1: vocavi
et renuistis. Audite verbum domini. Hic exequitur modum executionis
dictae sententiae: et primo quantum ad praemia bonorum; secundo
quantum ad supplicia malorum, et cognoscetur. Prima in duas. Primo
excitat attentionem: qui tremitis, ex reverentia verborum ipsius.
Eccli. 2: qui timetis dominum credite illi. Secundo prosequitur
promissionem: et primo quantum ad vindictam de irrisoribus, ponens
eorum irrisionem: dixerunt fratres vestri. Glorificetur, quasi
dicat: appareat gloria domini quam expectatis, quasi dicat: nunquam
apparebit. Supra 5: festinus velociter veniet, non est deficiens
neque laborans in eo. Et praedicens eorum confusionem: ipsi autem
confundentur, hoc modo. Vox populi, timentis, vox domini, quantum
ad hostium tumultus. Soph. 1: vox diei domini amara. Secundo
exequitur promissionem quantum ad bonorum abundantiam: et primo quantum
ad populi readunationem, ponens promissionem, antequam parturiret;
idest, subito, et simul filii Jerusalem congregabuntur ad ipsam,
sicut si mulier subito filium pareret, non praecedente partu. Supra
37: venerunt filii usque ad partum. Mystice exponitur de partu b.
virginis, et de partu Ecclesiae in conversione fidelium, et de
parturitione aeternae generationis. Et inducit admirativam
quaestionem: quis audivit unquam talia? Supra 49: quis genuit
mihi? Et ponit responsionem ex persona domini: numquid ego non
pariam? Congregans Judaeos, vel fideles convertens, vel filium ab
aeterno. Simile Psalm. 93: qui plantavit aurem, non audiet; aut
qui finxit oculum, non considerat? Et haec argumenta tenent, si
illud quod est perfectionis in creaturis, attribuatur, remoto omni eo
quod imperfectionis est. Secundo promittit congregatis immensam
consolationem. Et primo invitat alios ad congratulationem: laetamini
cum Jerusalem, in ea, sicut in objecto gaudii, ponens conditionem
congratulantium quantum ad affectum, qui diligitis. Cant. 5:
comedite amici, et bibite, et inebriamini carissimi. Quantum ad
affectus signum, qui lugetis. Matth. 5: beati qui lugent, quoniam
ipsi consolabuntur. Et congratulationis fructum quantum ad
participationes laetitiae, vel pacis, ut sugatis, Can. 1: meliora
sunt ubera tua vino. Quantum ad participationem gloriae, ut
mulgeatis, quasi mulgentes lac. Job 22: tunc super omnipotentem
deliciis afflues. Secundo promittit copiosam collationem pacis: quia
haec dicit dominus: declinabo. Ut vocetur redundantia sicut fluvius
descendens cum magno impetu venit, nec redundat. Et gloriae, et
quasi torrentem. Supra 48: facta fuisset sicut fluvius. Tertio
promittit consolationis plenam perceptionem. Primo quantum ad gentium
administrationem: quam sugetis, in gloriam gentium, quia ipsi reges
gentium consolabuntur, et sustentabunt vos. Unde sequitur, ad
ubera. Mystice loquitur de apostolis, qui in gloriam gentium
velociter conversarum delectati sunt et eas quasi ad ubera blandis
admonitionibus portaverunt. Supra 60: suges lac. Secundo quantum
ad divinam protectionem: quomodo si cui mater. Heb. 12: obliti
estis consolationis. Tertio quantum ad bonorum fruitionem,
videbitis, bona a Deo vobis data, ossa, vos qui in adversitate sicut
ossa arida eratis. Ezech. 37: ossa arida audite verbum domini.
Vel videbitis divinam essentiam. Eccl. 11: dulce lumen, et
delectabile oculis videre solem. Ossa, in resurrectionem. Et
cognoscetur. Hic promittit malis supplicia: et primo comminatur
poenam, ponens judicis indignationem, manus, affligens impios in
servis. Vel manus, consolationis, in servis, per effectum. Supra
27: indignatio non est mihi. Ponit etiam poenae magnitudinem: quia
ecce dominus in igne, quo civitas comburenda erat, vel quo mundus
purgandus. Quadrigae, exercitus Chaldaeorum, in quo quasi venit
Deus; vel Angeli qui cum ipso ad judicium venient. Psal. 96:
ignis ante ipsum praecedet, Amos 9: gladio Dei peribunt. Ponit
etiam punitorum multitudinem, multiplicabuntur. Supra 34: victima
enim domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. Secundo
improperat culpam, qui sanctificabantur putantes se mundare ab
immunditiis aquis, vel etiam sacrificiis idolorum, in hortis, in
quibus idola colebant, vel voluptati se exercebant, post unam, cum
mulieribus more pecudum coeuntes. Vel post januam, ad litteram,
murem, glirem, contra legem, Levit. 11: supra 65: comedunt
carnem suillam, et jus profanum. Ego autem. Hic prosequitur modum
discretionis quantum ad omnes communiter: et primo indicit universale
judicium, opera et cogitationes, quasi pro utrisque judicans, venio,
in die judicii. Vel diversa regna hostium vestrorum, et in vobis
malos destruens. Venient, in Jerusalem post vestrum reditum, vel ad
judicium, vel ad fidem. Joel. 3: ecce ego suscitabo eos de loco in
quo vendidistis eos. Secundo ponit citationem: et ponam in eis,
idest Judaeis qui erunt cum Zorobabel et aliis ducibus, signum,
edictum Cyri, ad gentes, ad quas dispersi erant Judaei, Lydiam,
tenentes sagittam, quia sunt boni sagittarii: gloriam meam, quae
apparebit in vestra liberatione. Supra 11: levabit signum in
nationibus. Vel signum crucis ponit in apostolis, ut omnes ad Deum
convertant, quasi ad judicium praeparantes. Tertio ponit judicandorum
praeparationem: et primo quantum ad bonos; secundo quantum ad malos:
et egredientur, et videbunt. Prima in duas. Primo quantum ad
Judaeos ponens honorificam reversionem: adducent in equis, per quae
significantur subsidia, quae a gentibus reverentes habuerunt. Baruch
5: adducet hos dominus ad te. Vel significantur diversae conditiones
eorum qui convertuntur ad fidem, sicut exponit Glossa. Secundo
reversionis exaltationem primo quantum ad dignitatem, et assumam; quod
ad litteram impletum est in Judaeis, et etiam in apostolis. Supra
61: vos sacerdotes domini vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur
vobis. Secundo quantum ad seminis conservationem: quia sicut caeli
novi, ut supra 65; sic stabit, in perpetuum. Jer. 31: si
defecerint leges istae coram me, dicit dominus, tunc et semen Israel
deficiet. Vel sancti stabunt in aeternum innovati sicut caelum et
terra. Tertio quantum ad gloriae durationem, et erit mensis; quasi,
mensis mensi, et festum festo in vestra prosperitate succedet. Supra
29: additus est annus ad annum, et solemnitates evolutae sunt.
Mystice Ecclesia post finem, quies spiritualis post carnalem.
Secundo quantum ad gentiles, et veniet omnis, quia de diversis
nationibus veniebant Jerusalem ad dominum adorandum. Ps. 85:
omnes gentes venient et adorabunt coram te, domine. Vel in die
judicii: et egredientur. Hic ponit secundum judicium quantum ad
malos: et primo poenae emanationem: et egredientur, venientes
Jerusalem, et videbunt, in monumentis antiquis, et in campis ossa
mortuorum patrum. Supra 34: interfecti eorum projicientur, et de
cadaveribus eorum ascendet foetor. Vel sancti videbunt damnatos in
damnationem cadentes. Secundo ponit poenae durationem: vermis eorum,
conscientiae, qua etiam mortui torquebuntur, et ignis, Inferni.
Judith 16: dabit ignes, et vermes in carnes eorum. Tertio de
poenis delectationem, quantum ad videntes: et erunt usque ad
satietatem omni carni, idest sanctis. Ps. 57: laetabitur justus
cum viderit vindictam. Ab istis poenis nos liberet, qui incipere, et
consummare dedit. Et sic terminatur sententia et expositio ad litteram
super Isaiam secundum fratrem Thomam de Aquino quam transtulit ad
litteram legibilem cum complemento auctoritatum frater Iacobinus
Astensis de provincia Lombardiae tunc temporis studens in studio
generali Neapolitano. Ordinavit etiam collationes certis locis super
quaslibet lectiones, et hoc fecit ad utilitatem fratrum ordinis nostri
et ut de dictis scriptis copia haberetur. Laus ergo sit ei qui
incipere dedit et consummare fecit. Amen.
|
|