|
In anno quo mortuus est rex. Postquam arguit in duabus tribubus
culpam, adjungens poenam corrigentem, hic comminatur poenam
condemnantem finaliter, scilicet poenam obdurationis; et ideo ista
poena praedicitur per modum sententiae, et cum solemnitate judicii.
Dividitur ergo hoc capitulum in tres partes. In prima describitur
sententiae auctor, scilicet judex; in secunda sententiae denuntiator
minister judicis, ibi, et dixi: vae mihi; in tertia ponitur ipsa
sententia, ibi, audite audientes. Circa primum duo ponuntur. Primo
visionis tempus; secundo ipsa visio, ibi, vidi dominum sedentem.
Quantum ad primum dicit: in anno quo mortuus est Ozias, qui 4
Reg. 15, dicitur Azarias, percussus lepra a domino propter hoc
quod usurpare voluit sacerdotale officium, ut dicitur 2 Paralipomen.
26. Sed postquam fuit percussus, filius ejus Joathan gubernavit
domum regis et regnum usque ad mortem ejus: nec tamen dicitur regnasse
tunc, sed magis vices patris gessisse; sed tunc primo regnavit quando
mortuus est pater ejus. Unde ista visio ostensa est regnante
Joathan, et praecedentia regnante Ozia. Vidi dominum sedentem.
Hic ponitur visio: et primo describit judicis solium; secundo
assistentium ministerium, ibi Seraphim. Haec autem visio dicitur a
quibusdam fuisse imaginaria, a quibusdam intellectualis. Et assumitur
ab ipso propheta figura ex consimili, sicut dicit Dionysius in
epistola ad Titum, quod prophetae his quae plane vident sine figuris,
circumponuntur figurae ad manuductionem audientium, qui per figuras
sensibiles faciliter accipere possunt. Qualitercumque autem sit,
oportet hic duo videre. Primo imaginationem figurae, vel a propheta
visa, vel ab ipso composita; et secundo ipsius figurae
significationem: ad aliquid enim significandum spiritualiter,
inducuntur sensibiles figurae spiritualium in sacra Scriptura, sicut
dicit Dionysius: et ille erit litteralis sensus; sicut etiam in
locutionibus metaphoricis non illud quod significatur per verba, sed
quod loquens per verba vult significare. Circa primum ergo sciendum,
quod templum aedificatum a Salomone habuit in altitudine centum viginti
cubitos, sicut dicitur 2 Paralip. 3, et erat distincta altitudo
per tres domos; quarum suprema habebat sexaginta cubitos, et utraque
inferiorum triginta. Et de istis dicitur 3 Reg. 6: per cochleam
ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Vidit ergo
solium domini in supremo coenaculo; propter quod dicitur, excelsum,
idest altum, sicut et elevatum, super omnia coenacula: et a claritate
vultus ejus resplendebat medium coenaculum: propter quod dicitur:
domus plena majestate, idest gloria ejus; et ea quae sub ipso erant,
idest ornamenta throni ejus, vel etiam splendor vestimentorum, sive
subditorum agmina, implebant infimum coenaculum, in quod intrabant
sacerdotes: propter quod dicit, templum. Alii dicunt aliter, quod
vidit solium altum in medio coenaculo, quod dicitur domus, quae plena
erat mediis membris et brachiis domini; inferius quod dicitur templum,
pedibus et tibiis; sed caput et collum prominebant in tertium
tabulatum. 3 regum ult.: vidi dominum super solium suum sedentem,
et omnem exercitum caeli assistentem et a dextris et a sinistris.
Proverb. 20: rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum
in circuitu suo. Circa secundum sciendum est, quod hujus visionis
significatum tripliciter a diversis assignatur. Quidam enim dicunt,
per sessionem in solio significari oppressionem captivitatis futuram:
per repletionem domus a majestate, significari quod hostes qui sub
ipsius dispositione erant, essent impleturi templum: et hoc tangunt
historiae. Hieronymus autem aliter exponit, et melius, per sedem
significari filii Dei majestatem, propter quod dicitur Joan. 12:
haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
Per solium significari Angelos, in quibus sedet Deus. Ps. 79:
qui sedes super Cherubim. Per domum, Ecclesiam triumphantem, quae
plena est gloria ejus. Per templum, Ecclesiam militantem, quae
plena est miraculis, vel Angelorum agminibus, quasi custodibus.
Dionysius aliter exponit in 13 capite Caelest. Hierarch. et
melius, ut videtur. Per solium significatur eminentia divinae
naturae, et dicitur excelsum, propter sui nobilitatem, elevatum,
quasi supra alia levatum, inquantum omnia in infinitum excedit; in quo
dicitur sedere propter immobilitatem. Unde dicit 9 capitulo de Div.
Nomin. quidnam dicendum de divina statione praeter hoc quod manet in
seipso immobili identitate singulariter fixus? Et dicitur domus tota
creatura, quae plena est majestate, inquantum impletur participatione
bonitatis ipsius secundum suam capacitatem. Et per templum videtur
intelligere ipsas superiores creaturas, quae replentur his quae sub
ipso sunt, inquantum bonitates receptae in ipsis, deficiunt a bonitate
Dei, quae tamen videntur propinquare. Sed contra hoc objicitur.
Exod. 33: non enim videbit me homo: et vivet, idest in hac
mortali carne vivens. 1 Joan. 4: Deum nemo vidit unquam. Ergo
nec Isaias. Ad quod dicendum, quod nec interior nec exterior visus
potest videre nisi moveatur a visibili; et secundum quod perfectius
immutatur a visibili, melius videt. Et tunc perfectissime videt
quando recipit actionem visibilis secundum totam suam virtutem. Et
inde est quod idem videtur diversimode a diversis, et interius et
exterius; a quibusdam melius, et a quibusdam pejus. Hoc igitur
visibile quod est Deus, nihil perfecte comprehendit, nisi quod totum
ipsum capit, et ideo ipse solum sic se videt. Unde caeleste secretum
(dicit Chrysostomus) a quibusdam videtur in essentia sua sine medio
ad hoc, secundum perfectionem quam habent a suscepto divino lumine
attingentibus, sicut a beatis in patria, et ab his qui elevantur per
raptum ad illum modum visionis. Ab his autem minus perfectum visum
habentibus videtur secundum similitudines quasdam bonitatis ipsius,
sive in rebus sensibilibus, sive in imaginibus, sive in speciebus
intelligibilibus. Et hujusmodi est visio qua viderunt prophetae per
lumen prophetiae, et qua videmus per fidem, et qua videtur per lumen
rationis, etiam a philosophis, qui cognoverunt etiam Deum, sicut
dicitur Roman. 1. Sed tunc restat quaestio, utrum talem visionem
immediate a Deo perceperint prophetae, vel mediantibus Angelis. Et
videtur quod immediate, ex ipso modo loquendi: quia dicit, vidi
dominum, et non, vidi Angelum. Item de Moyse, Exod. 33:
loquebatur dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet homo loqui
ad amicum suum. Item viderunt in speculo aeternitatis, ut communiter
dicitur: ergo viderunt quidam Deum. Ad quod dicendum, secundum
Dionysium, 4 cap. de Caelest. Hierarch., quod nullus purus homo
neque in patribus novi neque veteris testamenti accepit aliquam
revelationem a Deo nisi mediantibus Angelis. Et hanc dicit esse
legem inviolabilem, ut per prima media reducantur in divina; et hoc
probat per locum a majori, quia etiam Moyses legem accepit mediantibus
Angelis, qui tamen excellentissime vidit; quod probatur per id quod
habetur Gal. 3: quid igitur lex? Propter transgressionem posita
est, donec veniret semen cui promiserat Deus, ordinata per Angelos
in manu mediatoris. Act. 7: qui accepistis legem in dispositione
Angelorum, et non custodistis. Ad primum ergo dicendum, quod haec
ratio potest esse et ex parte finis visionis, et ex parte principii.
Ex parte finis, quia Angelus revelans intendit ducere hominem in
cognitionem Dei, et non in cognitionem sui; et ideo format visionem
de Deo, ut ex his quae figuraliter videntur, aliquid de Deo
cognoscatur. Ex parte autem principii, quia tota virtus angelici
luminis ad manifestandum aliquid, est ex Deo auctore, qui est fons
luminis; sicut in demonstrativis tota virtus luminis vel
manifestationis est ex primis principiis. Unde dicit Gregorius in
Glossa super tertium capitulum Exodi: Angelus qui Moysi apparuisse
describitur, modo dominus, modo Angelus nuntiatur. Angelus, quia
exterius loquendo servit; dominus, quia interius praesidens loquendi
efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiori regitur, et per
obsequium Angelus, et per inspirationem dominus memoratur. Ad
secundum dicendum, quod hoc dicitur propter eminentissimum modum clarae
visionis, quo Moyses super alios prophetas vidit, sicut dicitur
Num. 12. Ad tertium dicendum, quod speculum aeternitatis non
dicitur ipse Deus, sed ipsae species quae sunt in anima prophetae; et
dicuntur speculum inquantum resultat in eis dispositio sapientiae
aeternae. Seraphim stabant. Hic ponit ministrorum officium: et
primo describit ministrorum ordinem; secundo eorum laudem. Et
clamabant: sanctus. Circa primum ponit tria. Primo ponit
ministrorum gradum dicens: Seraphim stabant subter illud, scilicet
templum, eo quod hic ordo inter omnes supremus est, sicut dicit
Dionysius in Glossa hic. Item nota, quod Seraphim scriptum per m,
pluralis numeri est et masculini generis, et significat plures de
ordine illo; scriptum vero per n pluralis numeri est et neutri generis
et significat totum agmen illius ordinis; sed Seraphin, singularis
numeri est et masculini generis, et significat unum tantum de ordine
illo. Infra 62: super muros tuos, Jerusalem, constitui
custodes: tota die et nocte perpetuo non tacebunt. Et dicit,
stabant, erecti per contemplationem quasi assistentes. Secundo ponit
ministrorum ornatum in senario numero alarum. Sex alae. Tertio
alarum usum: duabus velabant faciem ejus. In Hebraeo est ambigue
dictum; et potest exponi quod velabant faciem Dei; et sic accipit
Hieronymus: vel quod velarent faciem suam; et sic accipit
Dionysius, secundum quem est sensus quod caput erat velatum et pedes
et medium corpus. Duabus volabant, scilicet mediis. Ezech. 1:
unumquodque duabus aliis velabat corpus suum. Et infra eodem: et
audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum. Hujus visionis
significatum tripliciter accipitur. Hebraeus dicit, quod per duodecim
alas intelliguntur duodecim reges qui praefuerunt populo ab Ozia, sub
quo visio incepta est, et deinceps; quorum quatuor tantum justi
fuerunt, scilicet Ozias, Joathan, Ezechias et Josias: et ideo
quatuor alis volabant. Alii autem verecundabantur ante conspectum
Dei, et ideo velabant faciem: quorum quatuor libere regnum
possederunt, scilicet Achaz, Manasses, Amon et Joathan, qui a
populo reges constituti sunt; et hi significantur per alas quae erant
in capite. Alii vero quatuor regnum sub servitute aliorum
possederunt. Unde et ab aliis, et non a populo reges constituti
sunt, sicut Joachim a Pharaone, Jechonias et Sedecias et
Godolias: de quo Jerem. 41, dicitur, quod Ismael et decem viri
qui erant cum eo interfecerunt Godoliam, quem praefecerat rex
Babylonis terrae. Praedicti enim tres ultimi constituti sunt a
Nabuchodonosor rege Babylonis. Hieronymus dicit, quod dicuntur
alati, vel quia superius commorantur, vel propter velocitatem
ministerii: et intelligit per duodecim alas ministerium perfectionis,
qui commendatur in duodenario, sicut duodecim gemmae in diademate
sacerdotis, et sic de aliis. Et duabus volant, et cetera. Quia ea
quae fuerunt ante mundum vel post mundum, nobis celant, et ostendunt
quae fiunt sex aetatibus mundi: vel quia praeterita et futura nobis
ignota sunt, sed praesentia scimus; ut sic hoc referatur ad actum
ministerii; et quod dixit, stabant, ad hoc quod Deo assistunt.
Dionysius aliter exponit, 13 cap. Caelest. Hierarch. et 4
cap. Eccl.; et dicit, quod dicuntur alati, quia ad similitudinem
volantis, altam contemplationem et liberam habent. Describitur autem
triplex binarius alarum; quia Seraphim vident ea quae ad ipsos
pertinent, qui sunt de prima hierarchia, et quae ad alias duas
eminentius quam illi; ita quod per unam alam intelligatur capacitas
naturae, et per aliam lumen participatum a Deo, quia his duobus
elevantur. Ea autem quae ad hierarchias pertinent, sunt a Deo sicut
a principio, et in Deum ordinantur sicut ad finem; et utroque modo
non possunt perfecte intelligi ab Angelis; quod significat velatio.
Et sunt etiam in ipsis quasi media inter principium et finem; et sic
habent perfectam cognitionem de ipsis et liberam, et ideo duabus mediis
volabant, et clamabant. Hic ponit eorum laudem: et circa hoc tria
facit. Primo ponit laudandi modum quantum ad devotionem, quia
clamabant ex magnitudine affectionis; quantum ad concordiam, quia
uterque: et quantum ad ordinem, quia ad alterum. Unus enim accipit
ab alio, ut vult Dionysius. Job 38: ubi eras cum me laudarent
simul astra matutina et jubilarent omnes filii Dei? Secundo ponit
laudis canticum, ibi, sanctus, sanctus, sanctus. Et tria laudant.
Personarum Trinitatem: sanctus, sanctus, sanctus. Unitatis
majestatem: dominus Deus exercituum: qui omnibus praeest. Apoc.
4: sanctus, sanctus, sanctus, dominus Deus omnipotens, qui est,
et qui erat, et qui venturus est. Provisionis liberalitatem: plena
est omnis terra gloria ejus: quia usque ad ultimas creaturas, quae per
terram intelliguntur, et extendit diffusionem suae bonitatis. Jerem.
23: numquid non caelum et terram ego implebo, ait dominus. Et hoc
secundum Dionysium, 7 cap. Caelest. Hierarch. Hieronymus:
plena est omnis terra, per notitiam fidei. Eccli. 42: gloria
domini plenum est opus ejus. Nonne dominus fecit sanctos enarrare
omnia mirabilia sua, quae confirmavit dominus omnipotens stabilis in
gloria sua? Tertio ibi, et commota, ponit laudis effectum, scilicet
punitionem peccantium. Infra 65: ecce servi mei comedent, et vos
esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei
laudabunt prae exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore
cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. Et significatur
templum diruendum. Commota sunt superliminaria cardinum. Amos 9:
percute cardinem, et commoveantur superliminaria. Et comburendum.
Et domus repleta est fumo combustionis a Romanis post agnitam fidem
Christi. Vel per fumum infidelitates Judaeorum; per commotionem
cardinum, amotionem legalium, vel caeremoniarum, quae erant quasi
umbrae claudentes aditum veritatis. Et dixi. Hic ponitur sententiae
denuntiator: et primo ostenditur ejus humilitas; secundo ejus
puritas, et volavit; tertio auctoritas, et audivi. Humilitas in
confessione peccati. Confitetur autem triplex peccatum. Primum in
locutione omissionis, vae quia tacui, non arguendo Oziam regem; et
sic deplangit culpam; tacui a laude Dei, et sic deplangit damnum.
Infra 56: speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi,
canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes
somnia. Eccli. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris.
Commissionis: quia vir pollutus labiis. Eccli. 23:
indisciplinatae loquelae ne assuescat os tuum, est enim in illa verbum
peccati: secundo malorum conversationis: et in medio populi. 1
Corinth. 15: corrumpunt enim bonos mores colloquia prava. Tertio
peccatum praesumptionis: et regem dominum exercituum; quasi dicat:
qui impurus est non potest intrare templum ejus, quanto magis nec ipsum
videre, judicum 13: morte moriemur, quia vidimus dominum. Et hoc
fuit reverentiae. Sed Jacob dixit, Genes. 32: vidi dominum
facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Et hoc est
confidentiae. Hieronymus: felix conscientia quae tantum in locutione
peccavit, non suo vitio, sed populi polluta labia habentis. Et
volavit ad me. Hic ostenditur puritas ex peccatorum purgatione: et
circa hoc tria ponuntur. Purgationis minister: volavit ad me;
purgationis instrumentum: et in manu ejus calculus de altari
holocaustorum. Altare interius erat de terra, sicut dicitur Exod.
20: altare de terra facietis mihi. Circumquaque autem erat de
lapidibus, ubi congregabantur ignes sacrificii; et de his accepit
forcipe, instrumento habente duo brachia, per quod potest significari
virtus receptiva; et per altare ipsa divina lux vel bonitas; et per
calculum, donum receptum ad officium purgationis. Vel per ignem
tribulatio; per Seraphim Christus: per forcipem duo testamenta; per
calculum caritas, quae in manu, idest operatione, ipsius est.
Tertio purgandi modus: et tetigit os meum, et dixit; sicut in
sacramentis est actio et verborum forma; ecce tetigit, exprimit
actum, et auferetur iniquitas, in homines, peccatum, in Deum. Et
non dicit, auferam, quia solius Dei est peccatum dimittere. Infra
43: ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et
peccatorum tuorum non recordabor. De omnibus his Daniel 9: ecce vir
Gabriel quem videbam in visione a principio cito volans tetigit me in
tempore sacrificii vespertini, et docuit me, et locutus est mihi.
Sed contra hoc objicitur quod Dionysius dicit, quod illi de
superioribus ordinibus non mittuntur in ministerium; sed constat
Seraphim supremos esse: ergo non videtur verum quod veniant ad
purgationem prophetae. Ad quod dicendum, quod Gregorius istam
quaestionem tangit in quadam homilia de centum ovibus, et dimittit sub
dubio. Dionysius autem expresse vult quod tantum inferiores mittantur
ad nos: et hoc dicit esse per ordinem divinae legis ut inferiora
reducantur per media. Quod autem hic dicitur, dupliciter solvit.
Uno modo quod iste Angelus purgans dicatur Seraphim aequivoce non ab
ordine, sed ab actu quem tunc exercuit, quia igne purgavit, et
Seraphin dicitur incendium. Alio modo solvit quod dicatur proprie
ille qui est de ordine illo; et dicitur purgare, non quia ipse
immediate purgat, sed quia ejus auctoritate, vel percepta ab ipso
illuminatione, inferior Angelus purgavit. Et ponit exemplum. Sicut
dicitur episcopus absolvere quando alius auctoritate ipsius absolvit.
Et ideo propter reverentiam, Angelus inferior, qui visionem
formavit, reducit in Deum primo, et in Seraphim secundo; ac si
diceret: ego purgo te per lumen receptum a Deo, mediante Seraphim.
Lxx habent, carbunculos, propter similitudinem ignis. Habet enim
colorem flammantem.
Et audivi vocem. Hic ostenditur ministri auctoritas ex iniunctione
officii: et circa hoc tria facit. Primo quaeritur mittendi
consensus; unde dicit, quem mittam? In quo notatur auctoritas ex
parte mittentis. Rom. 10: quomodo vero praedicabunt nisi
mittantur? Et quis ibit? Missi voluntas, nobis acquisitive, ut non
quaerat vanum honorem, et non quaerat lucrum. E converso Phil. 2:
omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Mittam,
in quo notatur unitas essentiae: nobis, in quo pluralitas personarum.
Secundo ponitur oblatum obsequium: et dixi: ecce ego: mitte me.
Infra 50: ego autem non contradico, retrorsum non abii. Sed
videtur quod hoc fuerit praesumptionis, quia Moyses recusavit.
Exod. 3: quis ego sum ut vadam ad Pharaonem, et educam filios
Israel ex Aegypto? Jeremias etiam recusavit; Jerem. 1: et
dixi: a, a, a, domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego
sum. Et dicendum quod, sicut dicit Gregorius in pastorali (et
ponitur in principio Jeremiae in Glossa): utrumque fuit ex radice
caritatis. Ille enim propter dilectionem Dei noluit perdere solatium
contemplationis: iste propter dilectionem proximi voluit mitti ut
prodesset; et tamen nec ille jussus pertinaciter recusavit, nec iste
prius quam purgatus aut requisitus esset, se obtulit. Tertio
injungitur officium: quantum ad duplicatum actum praedicit discurrere:
et dixit, vade. Matth. 10: ecce ego mitto vos sicut oves in medio
luporum: et dices populo huic. Jer. 15: si separaveris pretiosum
a vili, quasi os meum eris. Audite audientes. Hic ponitur
sententia; et primo ponitur sententia obdurationis. Non obdurat autem
immittendo malitiam, sed non impartiendo gratiam; et hoc quia non se
volunt ad gratiam convertere. Secundo quaeritur sententiae duratio,
ibi, et dixi. Circa primum tria facit. Primo ponitur sententiae
pronuntiatio a domino, quantum ad duos sensus disciplinales, scilicet
auditum, qui deservit disciplinae: unde dicit audite, auribus
exterioribus, audientes, Christum, vel alium praedicantem, et
nolite intelligere; quasi: quia non vultis, non intelligitis.
Permissivum est. Et quantum ad visum, qui servit inventioni: et
videte visionem, Christum corporaliter, vel magnalia Dei; et nolite
cognoscere. Permissivum est, et non imperativum. Infra 42: quis
caecus nisi servus meus? Secundo ponitur sententiae acceptatio et
(est verbum) prophetae: unde dicit: o domine, ex quo plenitudo
gentium intratura est, percute caecitate Israel: Rom. 11,
excaeca cor, interius, et aures aggrava, ne percipiant, et oculos
ejus claude, ne cognoscant. Joan. 9: in judicium ego in hunc
mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci
fiant. Vel est verbum domini, et est sensus: excaeca, idest
excaecatum praedica. Tertio excaecationis ratio: ne forte, propter
bona, et convertantur, et sanem eos, cum sanitate sint indigni.
Ezech. 18: si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis
suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et
fecerit judicium et justitiam; vita vivet, et non morietur; omnium
iniquitatum ejus non recordabor. Infra 30: si revertamini, et
quiescatis, salvi eritis. Et dixi, usquequo. Hic ponitur
sententiae duratio: et primo ponitur prophetae quaestio, usquequo
excaecabuntur? Dan. 8: usquequo visio conculcabitur? Secundo
domini responsio, et dixit. Et ponitur duplex terminus. Primus
quantum ad poenam malorum; secundus quantum ad sanctitatem bonorum;
ibi, semen sanctum, ac si dicat: quousque qui in sordibus est
sordescat? Apocalyp. ult.: qui nocet noceat adhuc, et qui in
sordibus est, sordescat adhuc. Poenam autem tangit triplicem. Primo
quantum ad captivationem, quae designatur in desolatione civitatum:
donec desolentur civitates. Jer. 12: dederunt portionem meam
desiderabilem in desertum solitudinis. Thren. 1: posuit me
desolatam, tota die moerore confectam. Quantum ad culturam agrorum:
terra relinquetur deserta. Supra 1: terra vestra deserta, civitates
vestrae, succensae igni. Quantum ad exilium hominum: et longe faciet
dominus homines. Jerem. 22: et mittam te, et matrem tuam quae
genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique
moriemini. Ezech. 20: et eligam de vobis transgressores et
impios, et de terra incolatus eorum educam eos. Secundo quantum ad
captivitatis longitudinem: et multiplicabitur, gens illa, in medio
terrae, in qua captiva tenebitur: tamdiu durabit captivitas. Jerem.
29: haec dicit dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi
quam transtulit de Jerusalem in Babylonem: aedificate domos, et
habitate in eis. Et infra: et multiplicamini, ibi, et nolite esse
pauci numero, et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos
feci. Tertio quantum ad iteratam persecutionem: et primo ponit
paucitatem: et adhuc in ea decimatio; idest, vix decima pars
relinquetur a Tito in Judaea terra, vel in toto orbe, propter
Judaeos interfectos. Deut. 28: et remanebitis pauci numero, qui
prius eratis sicut astra caeli prae multitudine. Secundo iteratam
destructionem: et convertetur, iterum super vos captivatio, sub
Adriano imperatore. Supra 5: in omnibus his non est aversus furor
ejus; sed adhuc manus ejus extenta. Tertio eorum vilitatem et
despectionem vel dispersionem: erit in ostensione, derisionis, sicut
terebinthus; quaedam arbor, quae in Damasci partibus magna est, in
Graecia parva, et sicut quercus, quae expandit ramos suos: in quo
eorum dispersio significatur. Eccli. 24: ego quasi terebinthus
extendi ramos meos. Semen sanctum. Hic ponit terminum quantum ad
sanctitatem bonorum: unde dicit: semen sanctum, idest virorum
perfectorum, qui divinae obediunt visioni, et aliorum sanctorum de
Judaeis, quod steterit, non cadens per infidelitatem. Infra ult.
quia sicut caeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me,
dicit dominus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Alii
exponunt in bonum. Multiplicabitur, post reditum de captivitate, in
medio terrae, suae; et adhuc in ea decimatio, quae relinquetur ad
cultum Dei post multorum necem; et convertetur ad Deum, et erit in
ostensione, gloriae.
|
|