Caput 8

Et dixit dominus ad me: sume tibi librum. Hic praedicit destructionem decem tribuum, inquantum pertinet ad eorum poenam, quae facta est per Assyrios. Primo Teglathphalasar, regnante Phacee, captivante duas tribus et dimidiam, quae erat trans Jordanem, et plurimos de tribu Zabulon et Nephtali: 4 Reg. 15: et postmodum Salmanasar in captivitatem reducente residuas: 4 Reg. 18. Hujus autem tribulationis etiam duae tribus fuerunt participes, quia a Teglathphalasar afflicti sunt, ut dicitur 2 Paral. 28, et a Senacherib, sicut dicitur infra 36. Non tamen omnino subjugatae. Et dividitur in partes duas. In prima praedicit tribulationem; in secunda modum ipsius et ordinem, cap. 9: primo tempore alleviata est. Hoc autem capitulum dividitur in partes tres. In prima comminatur decem tribubus Assyriorum destructionem; in secunda praedicit in hoc duarum tribuum afflictionem, ibi, et ibit per Judam inundans; in tertia confortat eos per futuram liberationem, ibi, congregamini. Circa primum duo facit. In prima ponitur destructionis signum; in secunda describitur ipsum factum, ibi et adiecit dominus. Circa primum duo ponit. Primo ponit paenae praefigurationem; in secunda, signi expressionem, ibi, quia antequam sciat. Hoc autem signum, Judaei ad litteram exponunt de filio Isaiae, per cujus nomen dominus significare volebat decem tribuum destructionem. Et secundum hoc, signum tripliciter confirmat. Primo scripto: secundo, testimonio, ibi, et adhibui; tertio, ipso facto, ibi, et accessi. Circa primum tria ponit: scilicet in quo scribendum, librum grandem. Ad litteram enim, grandem, ad significandum magnitudinem tribulationis Jer. 36: tolle volumen libri, et scribes in eo omnia quae locutus sum tibi adversus Israel et Judam. Secundo quo scribendum, stilo hominis, idest plane, ut intelligi possit, et ut scriptum maneat. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Tertio quid scribendum, nomen scilicet vastaturi, significans futuram destructionem in brevi. Detrahe spolia, praedare hoc est depraedare. Haec verba possunt esse domini ad prophetam; et sic sumuntur materialiter: vel ad hostes; et sic significative. Infra 10: et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia, et dividat praedam. Et adhibui mihi. Hic confirmatur signum testimonio. Testes fideles. Deut. 19: in ore duorum vel trium stet omne verbum. Et accessi ad prophetissam. Hic confirmatur facto: quia aliquando prophetae pronuntiabant futurum aliquid etiam ipso facto, sicut infra 20: vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis; et fecit sic, vadens nudus, et discalceatus. Unde intelligitur ad litteram quod accessit ad uxorem suam. Unde duo ponuntur: primo pueri generatio, et accessi; secundo generati vocatio, voca nomen accelera, quasi festina ad faciendum, detrahe spolia, ut supra. Vel secundum aliam litteram, Hieronymi: accelera, spolia detrahe. Et hoc melius est, quia secundum hoc, non est plus in nomine quam fuerit in scripto. Contra hoc quidam multipliciter objiciunt quod non possit ad litteram intelligi. Primo, quia cum pauca sint quae scribi praecipiuntur, non oportebat esse librum grandem. Secundo, quia non est probabile quod propheta honestus homo testes adduxerit quando accessit ad uxorem suam. Tertio quia Urias fecit altare idolorum ad similitudinem altaris Damasci in templo domini; unde non fuit fidelis testis. Quarto, quia Zacharias non erat tunc vivus, quia Zacharias filius Jojadae fuerat longe ante interfectus a Joas rege Juda: 2 Paralip. 24. Alius dicitur Zacharias qui fuit unus de duodecim prophetis, et fuit longe post, in reditu populi de captivitate, sicut patet Zach. 1 et per totum: ergo non potuit eum adhibere in testem. Et praeterea remanet similis objectio sicut primo, quia iste puer fuit ante mortem Phacee: ergo, ut supra probatum est, habebat in captione Samariae ad minus 19 annos: ergo falsum est quod dicitur: antequam sciat vocare patrem etc., et ideo volunt quod intelligatur tantum de Christo, sicut et primum signum; ut per librum grandem significetur sacra Scriptura, de qua habetur Baruch 4: hic est liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum. Per stilum hominis, modus prophetiae, ut non omnibus usquequaque pateat, sed tantum rationabilibus, qui ex figuris possunt significata concipere. Oseae 12: ego visionem multiplicavi et in manibus prophetarum assimilatus sum. Velociter: nomen Christi, idest circumlocutio nominis, quod est Jesus salvator, per hoc quod detraxit spolia, idest peccatores, a potestate Diaboli, et praedatus est Infernum: de quo infra 53: ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. Per Uriam, qui interpretatur lux domini, significatur lex, Prov. 6: quia mandatum lucerna est, et lex lux. Per Zachariam, qui interpretatur memoria domini, filium Barachiae, qui interpretatur benedictio domini, significatur prophetia: quia prophetae per benedictionem divini muneris, cognitionem divinam acceperunt. Et hi, scilicet lex et prophetae, sunt testes incarnationis Christi. Luc. ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me. Prophetissa autem, beata virgo est, quae prophetavit dicens: magnificat anima mea dominum: Luc. 1: ad quam accessit per propheticam intelligentiam, et per fidem. Vel prophetissa dicitur spiritus sanctus, qui est principium omnis prophetiae. 2 Pet. 1: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed spiritu sancto inspirati loquuntur sancti Dei homines. Apud Hebraeos enim est feminini generis, scilicet rua secundum hoc concepit, idest concipere fecit. Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est: Matth. 1: voca nomen ejus, o Isaia, idest praenuntia nomen ejus, sicut supra. Haec autem expositio non est tantae auctoritatis, sicut superior, quae fuit supra 7, de alio signo, quia magis extorta est, et ex Scripturis non habet auctoritatem, sicut illa Matth. 1. Unde quidam dicunt non esse inconveniens, si hoc intelligatur ad litteram; ita tamen quod puer iste sit figura Christi: sicut etiam supra dictum est in quadam Glossa, 7 cap. super illud: ecce virgo. Unde secundum hoc potest responderi ad objectiones prius factas. Et dicendum ad primum, quod liber fuit grandis, non ad necessitatem Scripturae, sed ad significandam magnitudinem tribulationis. Ad secundum dicendum, quod potest intelligi, quod testes fuerunt adhibiti ad Scripturam, sicut fit in privilegiis, et non ad accessum ad uxorem. Et etiam si ad hoc fuissent adducti, non esset magis contra honestatem, ut videtur, quam factum de fornicatione. Oseae 1, quod tamen ad litteram plures exponunt. Ad tertium dicendum, quod dicitur fidelis propter auctoritatem sacerdotii et non propter bonitatem vitae; vel quia fide dignus habebatur a rege. Ad quartum dicendum, quod iste Zacharias neuter illorum fuit. Consuetum enim erat apud Hebraeos, sicut etiam modo apud multos, quod pueris imponantur nomina de cognatione illa: sicut dicitur Luc. 1 de Joanne: quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Et sic iste potuit esse de progenie illius, qui prius interfectus fuerat: vel etiam consuetudo est apud Hebraeos, ut dicit Hieronymus, quod frequenter utantur propriis pro communibus; sicut Bosra, quae est civitas munita, utuntur frequenter pro qualibet civitate munita. Et sic, quia ille Zacharias fuit fidelis propheta, et in magna fama populi, vocatur iste, qui forte similiter erat fide dignus populo loci illius. Ad quintum dicendum, quod non est similis objectio: quia quod supra dictum est, oportet intelligi de destructione solum, propter hoc quod dixit (cap. 7). Derelinquitur. Sed hoc potest intelligi de persecutione facta per Teglathphalasar, qui destruxit Damascum, 4 Reg. 16, et spoliavit regnum Samariae, 4 Reg. 15. Unde signanter dicit: auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae. Et hoc fuit satis de propinquo. Notandum super illo verbo, librum grandem, quod sacra pagina dicitur liber primo grandis quantum ad grande contentum. Prov. 8: audite me, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea, ut recta praedicent. Secundo signatur quantum ad visum. Infra 29: et erit vobis visio omnium, sicut verba libro signati. Tertio involutus propter multiplicem sensum. Ezech. 2: et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber. Quarto amarus propter laboris studium. Apocalyp. 10: et accepi librum de manu Angeli, et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Proverb. 8: qui mane vigilaverit ad me, inveniet me. Quinto dulcis quantum ad effectum. Ezech. 3: comede volumen istud: et comedi illud, et factum est in ore meo quasi mel dulce. Sexto volans quantum ad intellectum. Zach. 5: vidi, et ecce volumen volans. Job 39: numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? Septimo vivificans quantum ad fructum. Eccli. 24: haec omnia liber vitae, et testamentum altissimi, et agnitio veritatis. Proverb. 8: qui me invenerit, inveniet vitam.

Quia antequam sciat puer. Hic ponitur signi expositio, et secundum litteralem expositionem jam patet; secundum aliam: antequam sciat, scientia creata, patrem, putativum Joseph, vel Deum, fortitudo Damasci, et spolia Samariae. Secundum hoc etiam potest referri ad captivitatem Samariae, et adjecit. Hic describitur ipsum destructionis factum: et circa hoc tria facit. Primo ponit puniendorum culpam; secundo punientium potentiam, ecce adducet dominus. Tertio ponit ipsam poenam, et ascendet. Dicit ergo primo, et adjecit. Post signum datum, aquas Siloe. Siloe est quidam fons qui nascitur ad pedes montis Sion, cujus aquae per horas ebulliunt, et plane vadunt: unde significant reges Juda, qui quandoque boni et potentes, quandoque mali et imbecilles fuerunt, et tamen legitime et quiete regnaverunt comparatione regum Israel, qui omnes cogebant populum ad idola. Sed videtur quod hoc non sit eis imputandum pro culpa, quia hoc domini voluntate factum est, sicut dicitur 3 regum 12: a me factum est verbum hoc. Et dicendum, quod dominus juste voluit quod reges Juda paterentur hoc damnum, propter culpam Salomonis, de quo 3 regum 11. Sed illi male et propter superbiam cordis hoc fecerunt, quia nolebant dare consueta tributa, sicut legitur 3 regum 12. Vel aliter, abjecit populus iste, idest contempserunt, et persecuti sunt sequentes malitiam duorum regum. Et haec videtur esse intentio, per id quod sequitur, et assumpsit magis Rasin, etc.: propter hoc. Hic describitur hostium potentia. Et primo ponitur metaphora quantum ad quatuor: scilicet quantum ad divinum auxilium, ecce dominus adducet; quantum ad impetum, aquas fluminis; quantum ad robur, fortes; quantum ad numerum, et multas, infra 17: sonabunt populi, et cetera. Regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, idest exercitum ejus. Jerem. 6: ecce populus veniet de terra Aquilonis, et gens magna consurget. Glossa dicit, quod intelligit de Senacherib. Sed contra: quia ipse non vastavit Samariam, sed Salmanasar, sicut dicitur 4 regum 18. Ad hoc dicunt quidam, quod idem dicitur Salmanasar et Senacherib. Sed hoc patet esse falsum per id quod dicitur Tob. 1, quod mortuo Salmanasar, regnavit filius ejus pro eo. Et ideo dicendum, quod regnante Salmanasar jam sene, filius ejus erat in exercitu et forte praeerat exercitui; et ideo idem exercitus est utriusque. Unde loquitur de tota illa vastatione quae facta est per illos reges Assyriorum, quasi de uno persecutore, propter unitatem regni, et ascendet. Hic ponit ipsam poenam, et servat metaphoram, quia aquae abundantes altiores sunt. Unde dicit: ascendet super omnes rivos, idest principes, et super ripas, terras. Ezech. 38: ascendet indignatio mea in furore meo, et in zelo meo. Et ibit per Judam. Hic ponit tribulationem redundantem in duas tribus. Et primo ponit tribulationis redundantiam: et ibit, scilicet aquarum impetus, per Judam, idest per terram Judaeae, inundans: servat metaphoram: quando enim abundant aquae, emittunt undas extra alveum suum in agros vicinos. Et dicit, ibit, quia non habebunt perfectum dominum, infra 28: sicut impetus aquarum, etc., Jer. 47: ecce aquae descendent ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem, et habitatores ejus. Secundo persecutionis abundantiam: et transiens usque. Loquitur metaphorice, quasi diceret: in tanta abundantia redundabit quod si aliquis vellet aquas transire, venirent sibi usque ad collum, et fere submergeretur in eis; in quo significatur quod fuerunt prope captivitatem, sicut ostenditur infra 36 Ezech. penultimo: et ecce aquae redundantes a latere dextro. Intumuerunt aquae et cetera. Tertio exercitus copiam: et erit extensio alarum ejus, idest principum ejus, implens, prae multitudine, latitudinem terrae tuae, idest Judaeae, o Emmanuel, Christe qui de ea nasci venisti. Misit enim principes suos Senacherib ad capiendam Jerusalem; infra 36. De his alis Ezech. 17: aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus; et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam.

Congregamini populi. Quia dixerat, quod persecutio Assyriorum aliquo modo redundaret in duas tribus: hic confortat eos, quia illa persecutione non sint finaliter captivandi, non etiam a decem tribubus et Syris subjugandi. Et dividitur in partes duas. In prima ponit divinam confortationem; in secunda removet divinorum communicationem, et cum dixerint ad vos. Circa primum duo ponit. Primo hostis irrisionem; secundo populi instructionem, haec enim ait dominus. Circa primum duo facit. Primo ponitur irrisio vel insultatio; secundo irrisionis ratio, quia nobiscum Deus. Irridet autem pugnantium exercitum, sapientum consilium, et dominorum praeceptum. His enim tribus bella pugnantur. Exercitus autem tribus invalescit: scilicet multitudine; et quantum ad hoc dicit: o populi Syriae et Samariae congregamini, ut sitis multi, et vincemini, Deo contra vos pugnante per quoscumque suos ministros. Et non solum vos, sed audite hoc idem universae terrae. Et est sarcasmos, quaedam species tropi, quae dicitur esse quaedam plena odio atque hostilis irrisio. Joel. 3: erumpite et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet dominus robustos tuos. Secundo invalescit pugnantium fortitudine corporis et animi: et quantum ad hoc dicit, confortamini. Joel. 3: infirmus dicat, quia fortis ego sum. Tertio invalescit armorum munitione. Accingite vos; quod pertinet proprie ad gladios, sed inde transumitur ad omnia arma. 1 Mach. 3: accingimini, et estote filii potentes, et estote parati mane ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra. Quantum ad consilium: inite consilium et dissipabitur. Job 5: qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat. Proverb. 21: non est sapientia, et non est prudentia, non est consilium contra dominum. Quantum ad praeceptum dominorum de his quae post consilium eliguntur: loquimini verbum, et non fiet. Supra 7: ponamus regem in medio ejus. Reges enim quae eligebant annuntiabant plebi, ut dicit Hieronymus. Rationem ponit, interpretando nomen Emmanuel, quia nobiscum Deus. Rom. 8: si Deus pro nobis, quis contra nos? Jer. 15: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ut salvem te, et eruam te: dicit dominus. Haec enim ait. Hic ponitur populi instructio: et primo docet quid non timendum, secundo quid timendum, dominum exercituum. Prima dividitur in duas partes: scilicet in doctrinae probationem, et in ipsius traditionem, ibi, non dicatis. Probat autem non esse timendos hostes, dupliciter. Primo per domini praeceptum: unde dicit, ita vincemini, o hostes, enim, idest quia, haec, quae dicta sunt, ait dominus ad me; et ideo ne timeatis. Num. 23: non est Deus quasi homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Secundo suo exemplo: ait: dico ad me, dicens ad vos quae sequentur ad erudiendum vos, sicut erudivit me, idest ne imitarer eos in malitia sua; et hoc in manu forti, idest in tribulatione. Vel non solum docens quid faciendum, sed etiam dans gratiam virtutis ad complendum. Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ne dicatis. Hic ponitur ipsa doctrina. Et primo prohibet timoris verbum: non dicatis, conjuratio, duarum gentium, quasi, nobis timenda est: omnia enim quae loquitur populus conjuratio est, contra me. Unde si me sociant vobis in conjuratione, sentient me vobis socium in defensione. Exod. 16: non contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum. Infra 50: stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me. Secundo prohibet passionis motum: et timorem ejus ne timueritis. Timor et pavor differunt secundum magis et minus: timor enim facit motum cordis secundum systolem, sed pavor quasi immobilitat cor. Psalm. 26: si consistant adversum me castra. Dominum exercituum. Hic instruit eos quomodo timendus sit: et primo ponit legem; secundo legis absconsionem, signa legem. Circa primum tria facit. Primo ponit legis praeceptum; secundo obedientium fructum, et erit vobis; tertio poenam rebellium, in lapidem autem. Praeceptum autem est ut Deus honoretur: sanctificate dominum exercituum, in vobis ipsis, et in sanctitate serviatis ei: ipse pavor vester, inquantum dominus. Ps. 111: beatus vir qui timet dominum: ipse terror, inquantum ultor. Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest animam et corpus perdere in Gehennam. Hoc exponit Petrus de Christo (1 Pet. 3): timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini. Et videtur intentio prophetae propter ea quae sequuntur. Nota super illo verbo, sicut in manu forti erudivit quod est manus divina triplex. Primo est manus divinae potentiae; et haec est triplex. Primo creantis. Job 10: manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: secundo continentis: Psal. 94: in manu tua, domine, omnes fines terrae; tertio protegentis: Is. 49: in umbra manus suae protexit me. Secunda est manus justitiae; et ista est triplex. Prima tangentis ad probandum. Job 19: manus domini tetigit me: secunda flagellantis, ad purgandum. 2 Mach. 6: nam et si in praesenti tempore a suppliciis hominum eripiar; sed manus omnipotentis neque vivus, neque defunctus effugiam: tertia opprimentis ad condemnandum. Hebr. 10: horrendum est incidere in manus Dei viventis. Tertia manus est manus misericordiae: et ista est triplex. Prima sanantis. Job 5: ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt; secunda pascentis: Psal. 94: populus pascuae ejus et oves manus ejus; tertia coronantis. Sap. 5: accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini. Et erit vobis. Hic ponit obedientium fructum. In sanctificationem: sanctos faciet vos. Lev. 22: ego dominus, qui sanctifico vos. In lapidem. Ponit rebellium impedientium poenam, sub metaphora viatorum: et primo ponit poenae occasionem; secundo poenae perceptionem, et offendent. Occasionem autem ponit primo quantum ad populum; secundo quantum ad principes, in laqueum. Primum ostendit sub metaphora lapidis existentis in via, qui dupliciter impedit viatorem: scilicet per pedis laesionem, et per casus occasionem: et similiter Christus fuit incredulis ex Judaeis occasio laesionis et casus, non ex culpa sua, sed illorum. Dicit ergo: erit duabus domibus Israel, idest infidelibus de decem et duabus tribubus; vel Scribis et Pharisaeis, in lapidem offensionis, quantum ad laesuram. Roman. 9: offenderunt enim in lapidem offensionis. Et in petram scandali, in qua pes impingit ad casum. Scandalon Graece, Latine pedis impactio 1 Cor. 1: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Et quia principes magis Christo restiterunt, ideo quantum ad eos aggravat. Et erit habitantibus Jerusalem, quae erat urbs principum, in laqueum, sicut animalia capiuntur laqueo; et hoc est gravius quam offensio. Infra 24: qui se explicuerit de fovea, incidet in laqueum. Et in ruinam, quod est magis quam casus simplex. Luc. 2: ecce hic positus est in ruinam. Et quia occasiones quandoque aliquis devitat, et non incurrit; ideo hoc removet, et ostendit poenae perceptionem, et dicit, et offendent, contra id quod dixit, offensionis, per infidelitatem; contra scandalum cadent, a dignitate regni. Matth. 8: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Conterentur, quantum ad ruinam poenae, famis et gladii. Matth. 21: qui ceciderit super lapidem istum, confringetur. Super quem vero ceciderit, conteret eum. Quantum ad laqueum dicit, irretientur, funibus peccatorum, et perplexitatum, quae quia non rumpentur, capientur, a Romanis. Prov. 5: funibus peccatorum suorum constringitur. Liga testimonium. Hic ponit legis clausionem, et primo ponitur legis absconsio. Ibi liga testimonium, idest involve prophetiam de Christo obscuritate, ne videant Judaei, quia indigni sunt. Signa legem. Signa duo significat. Quandoque claudere sub sigillo; et sic dicit: signa legem, veterem sub figuris, in discipulis meis, idest quousque discipuli mei aperiant praedicando per mundum. Dan. 12: claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Vel in discipulis meis, absconde. Quandoque significat expressionem figurae. Psalm. 4: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Et sic signa in anima discipulis meis. Secundo absconditi expectationem, expectabo. Michaeae 7: ego autem ad dominum aspiciam: expectabo Deum salvatorem meum. Tertio expectati praesentationem, ecce ego, Christus scilicet, et pueri mei, apostoli, quos dedit mihi dominus: Joan. 17: tui erant, et mihi eos dedisti; in signum, idest ut faciant signa, et in portentum, mirum quod sua magnitudine portendit; et hoc fiet a domino qui habitat, per cultum, vel per fidem, Sion, Ecclesia, Zach. 3: audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Quidam exponunt hoc de Isaia. Et pueri, prophetae, secundum hoc. Infra 20: sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam. Quidam de filiis Isaiae, et hoc falsum.

Et cum dixerint ad vos. Hic removet divinorum communicationem: et circa hoc tria facit. Primo ponitur hostium communicatio: et cum dixerint, hostes vestri: quaerite a Pythonibus, qui vobis praedicunt mala, et nobis bona. Python Hebraice os abyssi. Et dicit Hieronymus, quod dicuntur ab Apolline Pythio, quia hoc genus artis magicae invenit, per quod videntur mortui suscitari, et de futuris aliqua praedicere: sicut legitur 1 Reg. 28. Rabanus dicit, quod est nomen maligni spiritus. Item Hieronymus dicit, quod dicitur Python qui habet Diabolum in ventre. Et a divinis, quia sibi actum Dei vindicant in praedictione futurorum, et praecipue quantum ad cultum falsorum deorum. Qui strident, quasi insani. 3 Reg. 18: clamabant voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Deut. 18: ne sit maleficus, neque incantator, neque Pythones consulat, neque divinos, et quaerat a mortuis veritatem. Omnia enim haec abominatur dominus. Secundo docetur responsio. Numquid non populus erat fidelis a Deo suo, vero; pro vivis ac mortuis, idest pro salute vivorum ac mortuorum, IV Reg. 1: numquid non erat. Vel vivis et mortuis, idest loco deorum vestrorum, qui sunt simulatus hominum mortuorum et vivorum. Vel quaerimus visionem pro vivis mortuis, sicut vos, scilicet a diis vestris, qui sunt similes mortuis. Ad legem magis, quae prohibet talia, vel quae docet quidem expectandum testimonium, Scripturae. Tertio ponit inobedientium comminationem: quod si non dixerint. Et facit tria. Primo comminatur poenam; secundo in poena impatientiam; et cum esurierit; tertio desperationis tristitiam, et suspiciet. Dicit ergo primo: quod si non dixerint juxta hoc verbum, respondentes scilicet, vel faciemus quod non erit eis matutina lux, idest Christus tenebras pellens. Joan. 1: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et pertransibit per eam, congregationem, ad alios, non manens in eis: infra 58: ecce adsum: quia misericors sum dominus Deus tuus: et corruet in damnationem, et verbum Dei esuriet, Amos 8: ecce ego mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae; sed audiendi verbum Dei. Vel lux consolationis: et corruet, in damnationem: supra 3: ruit Jerusalem, et Juda concidit: et esuriet, pane; et cum esurierit. Hic comminatur in poena impatientiam quantum ad iram cordis irascetur. Psalm. 58: si non fuerint saturati, murmurabunt. Quantum ad blasphemiam oris, et maledicet. Apoc. 16: et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus; et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. Et suspiciet sursum. Hic ponit desperationis tristitiam: et primo expectationem auxilii: suspiciet sursum, de caelo quaerens auxilium, et ad terram intuebitur, ad auxilium de terra. Supra 5: aspiciet in terra, et ecce tenebrae tribulationis. Secundo imminentiam periculi: et ecce tribulatio, praevisa, et tenebrae, quantum ad consilium resistenti; dissolutio, contra confortationem; et angustia, quantum ad perplexitatem; et caligo persequens, quantum ad persecutionem. Apoc. 16: factum est regnum eius. Tertio liberationis impossibilitatem ad similitudinem avis captae. Et non poterit avolare de angustia sua. E contrario est de justis. Psalm. 123: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.