|
Hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat
pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. 2
Mach. ult. Verba ista sunt Oniae summi sacerdotis ad Judam
Machabaeum, in visione Jeremiam commendantis. Ex quibus quatuor
possunt accipi circa praesens opus quod prae manibus habetur; scilicet
auctor, materia, modus, et utilitas. Circa auctorem tria designat
praesens auctoritas; scilicet officium, affectum et actum. In
officio ostenditur prophetalis dignitas: unde dicit: Jeremias
propheta domini. In affectu fraterna caritas: unde dicit: hic est
fratrum amator. In actu compassionis pietas: unde dicit: hic est qui
multum orat pro populo, et universa sancta civitate. Dicitur autem
propheta Dei ad differentiam aliorum qui non sunt prophetae Dei.
Sunt enim quidam prophetae caeli, quidam prophetae Diaboli, quidam
prophetae Dei. Prophetae caeli sunt qui ex figuris caeli in motibus
siderum futura conjicere student; et de istis dicitur Isa. 47:
stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et
supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Et ad hunc
modum prophetiae reducitur omnis divinatio, quae fit per aliquas causas
vel signa in rebus naturalibus inventa. Prophetae Diaboli sunt qui ex
revelatione Daemonum aliqua futura cognoscunt, quae quidem, ut dicit
Augustinus, ipsi Daemones cognoscunt experientia longi temporis, vel
perspicacitate naturae, vel revelatione supernorum spirituum. Et de
istis dicitur infra 2: prophetae prophetaverunt in Baal, et idola
secuti sunt. Prophetae autem Dei sunt qui mediantibus Angelis, ut
dicit Dionysius, de futuris a Deo illuminationem accipiunt. Unde
Cassiodorus dicit, quod prophetia est divina inspiratio rerum eventus
immobili veritate denuntians. Et ideo dicitur Luc. 1: tu puer
propheta altissimi vocaberis, et cetera. Prima prophetia contemnenda
est, quia vana: non enim habet immobilem veritatem. Effectus enim
recipiunt contingentiam a causis proximis, non necessitatem a causis
primis. Et ideo dicitur infra 10: a signis caeli nolite metuere.
Secunda est fugienda omnino, quia deceptoria et perniciosa. Zach.
13: pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. Tertia
est sequenda et tenenda, quia illuminativa. 2 Petr. 1: habemus
firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi
lucernae lucenti in caliginoso loco. Dicuntur autem isti sancti
prophetae, prophetae Dei propter tria. Primo quia a Deo inspirati.
Joel. 2: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et
prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae. E contrario de falsis
prophetis, qui per spiritum suum loquuntur, dicitur Ezech. 13:
vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil
vident. Secundo quia a Deo missi. Matth. 23: ecce ego mitto ad
vos prophetas, et sapientes, et Scribas. Isa. 29: et nunc misit
me dominus, et spiritus ejus. E contrario de falsis prophetis infra
23: non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et
ipsi prophetabant. Tertio quia Deum testificati (Act. 10):
huic omnes prophetae testimonium perhibent, et cetera. Isa. 44:
vos estis testes mei. Affectus autem ostenditur fervens fraterna
caritate: unde dicit: hic est fratrum amator. Affectus autem
prophetarum tripliciter variatur. Quidam enim sunt amatores lucri.
Isa. 56: dormientes, et amantes somnia: et canes impudentissimi
nescierunt saturitatem, et cetera. Quidam amatores favoris humani,
de quibus Matth. 23: amant primos recubitus in caenis. Sed tertii
sunt amatores populi, implentes illud apostoli ad Heb. ult.:
caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite
oblivisci. Primi spoliabant divitiis. Michaeae 3: haec dicit
dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent
dentibus, et praedicant pacem. Ezech. 13: violabant me ad populum
meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas
quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes
populo meo credenti mendaciis. Secundi decipiebant blanditiis.
Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento,
videntes vana et divinantes eis mendacium. Sed tertii instruebant
veris doctrinis. Infra 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et
pascent vos scientia et doctrina. In actu autem ipsius, ostenditur
pia compassio ejus ad populum suum, ibi, hic est qui multum orat.
Est oratio ejus multa, sive magna tripliciter. Primo altitudine
contemplationis. Infra 18: recordare quod steterim in conspectu
tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab
eis. In conspectu ejus astare est per contemplationem praesto esse.
Secundo fuit magna ex magnitudine compassionis. Thren. 2:
conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra jecur meum. Tertio
fuit magna assiduitate temporis, quia ante captionem, et post. Unde
Jacobi ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Et haec tria,
scilicet prophetalis dignitas, fraternalis caritas, et compassionis
pietas, necessaria sunt prophetae. Cum ergo propheta constituatur
quasi medius inter Deum et populum, sicut dicitur Deut. 5: ego
sequester et medius fui inter Deum et vos: oportet quod per donum
prophetiae conjungatur Deo, sicut dicitur Sapien. 7: per nationes
in animas sanctas se transfert; et per caritatis vinculum jungatur
populo. Ephes. 4: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo
pacis. Et sic orando causam populi referant ad Deum, et praedicando
causam Dei ad populum. Ex his autem tribus statim apparent alia
tria. Ex officio enim patet modus: procedit enim per similitudines et
figuras, qui proprius modus prophetarum est. Num. 12: si quis
fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, et per
somnium loquar ad illum. Ex affectu patet utilitas: sicut enim
dicitur Eccli. 6: amicus fidelis medicamentum vitae et
immortalitatis. Est enim finis bene vivere, et ad immortalitatis
gloriam pervenire. Sed materia apparet ex actu: est enim materia
secundum sensum historicum captivitas populi, quae compassionis
orationem excitabat. Unde dicitur Baruch 3: anima in angustiis et
spiritus anxius clamant ad te. Hic autem libro Jeremiae, qui librum
de Hebraeo in Latinum transtulit, praemittit prooemium in quo more
theorico tria facit. Primo reddit attentos; secundo dociles facit,
ibi, hic vaticinari exorsus est puer; tertio benevolos, ibi, quod
nos mensurae metri versibusque reddidimus. Reddit autem attentos
dupliciter. Primo ex Scripturae profunditate; secundo ex scribentis
auctoritate, ibi, sacerdos ex sacerdotibus. Circa primum duo facit.
Primo commendat profunditatem mysterii, in quo aequat ipsum aliis
prophetis, ibi, sed sensibus par. Et causam ostendit, unitatem
spiritus inspirantis, ibi, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. 1
Corinth. 14: spiritus est qui loquitur mysteria. Job 32:
inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Secundo excusat
rusticitatem eloquii, ibi, porro simplicitas eloquii, de loco ei in
quo natus est, accidit. Et ideo ipse dicit infra 1: nescio loqui,
quia puer ego sum. Auctoritatem autem scribentis ostendit ex tribus.
Primo ex genere simul et dignitate, ibi, sacerdos ex sacerdotibus:
unde suum erat docere legem. Malach. 2: labia sacerdotis custodiunt
scientiam, et legem requirunt ex ore ejus. Secundo ex privilegiata
sanctitate: et in matris utero sanctificatus. Unde dicitur cap. 1:
antequam exires de vulva, sanctificavi te. Tertio ex carnis
integritate, virginitate, quae probatur ex hoc quod dicitur infra
16: non accipies uxorem in loco isto, et non erunt tibi filii. Hic
vaticinari exorsus est puer. Hic reddit dociles, determinans tempus:
captivitatem urbis non solum spiritu, futuram, sed et oculis carnis
intuitus est, praesentem: et determinans materiam, quia scilicet non
decem tribubus, sed tantum duabus prophetavit. Jam decem tribus
Israel, Assyrii in Medos transtulerant. 4 enim Reg. 17,
patet, quod decem tribus captivatae sunt a rege Assyriorum tempore
Achaz regis Juda. Coloniae, idest alienigenae ad incolendam terram
adducti. Planxit, in threnis. Quod nos mensurae metri, versibusque
reddidimus. Hic reddit benevolos ex persona sua, tribus locis.
Primo de bonis a se factis sine arrogantia, dicens: quod nos
mensurae, singulis scilicet versibus litteras ordinatim
praescribentes, quantum ad threnos; per ordinem, quantum ad ipsum
librum Jeremiae. Secundo crimen illatum diluit, excusans se de
Baruch, quam praetermisit. Librum autem Baruch notarii ejus, qui
apud Hebraeos nec legitur nec habetur, praetermisimus. Tertio
ostendit quae sibi difficultates instent ex contradictione aemulorum:
unde primo ponit eorum invidiam, pro his omnibus: secundo ponit
assumpti laboris causam, et haec patior, quia vos cogitis. Ceterum;
quasi dicat: nisi essent preces vestrae, poteram eorum rabiem nihil
transferendo evadere.
|
|