|
Iste liber more aliorum prophetarum in duas partes dividitur: scilicet
in titulum, et tractatum, qui incipit ibi, et factum est verbum
domini ad me, dicens. In titulo duo facit. Primo describit
auctorem; secundo prophetiae tempus, ibi, quod factum est.
Describitur autem auctor tripliciter. Primo ex nomine, verba
Jeremiae: supple, haec sunt. Et interpretatur excelsus domino,
quod competit eminentiae contemplationis. Secundo ex genere
prophetali, filii Helciae: secundum regulam enim Hieronymi ubicumque
prophetae pater in titulo ponitur, ipse etiam propheta fuit. Et
sacerdotali, de sacerdotibus, quorum erat scire legem. Haggaei 2:
interroga sacerdotem legem. Tertio describitur ex habitatione
propria: qui fuerunt in Anatoth. Acceperunt enim Levitae in
singulis tribubus aliquas villas in quibus morarentur, sicut dicitur
Num. 35: de istis verbis dicitur Isa. 59: verba mea non
deficient. Sciendum est autem quod quidam prophetae intitulantur ab
actu interiori: unde dicitur: visio Isaiae (vel) visio Abdiae:
quidam ab actu exteriori, et isti intitulantur per verbum: sicut hic:
quidam a materia comminationis, et sic intitulantur per onus, sicut
Habacuc et Nahum.
|
|