|
Hic incipit tractatus ipsius libri et primo injungitur Jeremiae
prophetandi officium; secundo ponitur prophetae jam constituti
vaticinium, ibi, et factum est, cap. 2. Prima in duas. In prima
injungit officium; in secunda ostendit executionis modum, ibi. Tu
ergo accinge. Prima in duas. In prima constituitur in prophetali
officio; in secunda designatur sibi prophetiae suae materia, ibi, et
factum est verbum domini ad me. Prima in duas. In prima narratur
prophetae praeparatio; in secunda doni prophetalis collatio, ibi, et
misit dominus manum suam. Prima in tres. In prima ponitur
praeparatio ex parte domini; in secunda ponitur contradictio
prophetae, ibi, et dixi, a, a, a; in tertia contradictionis
repulsio, ibi, et dixit dominus. Circa primum tria. Primo ponitur
prophetae praeparatio: factum est verbum, vel exterius per subjectam
creaturam, vel interius per inspirationem. Psal. 84: audiam quid
loquatur in me dominus Deus. Te formarem: in ipsa enim natura
formante Deus operatur formam, scilicet sicut causa prima in secunda.
Job 10: pelle et carnibus vestisti me. Novi, notitia
approbationis. Isa. 49: dominus ab utero vocavit me, de ventre
matris meae recordatus est nominis mei. Secundo ponitur privilegiata
sanctificatio, et antequam. Eccl. 49: male tractaverunt illum qui
a ventre matris consecratus est propheta, et cetera. Tertio ponitur
officii praeordinatio. Et prophetam dedi, scilicet in mea
ordinatione. Isa. 44: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea
usque ad extremum terrae. Circa sanctificationem in utero quatuor
videamus. Primo tempus. Et videtur quod ante infusionem animae
possit esse hujusmodi sanctificatio, per illud quod dicit Glossa
Ambrosii Luc. 1: nondum inerat spiritus vitae, et jam inerat
spiritus gratiae. Praeterea hic dicitur: priusquam te formarem in
utero novi: et intelligitur de spirituali notitia, quae est
approbationis: ergo ante formationem gratiam habuit. E contra
videtur, quod non, antequam ex utero nascatur, quia dicit
Augustinus: non potest renasci nisi jam natus: nullus autem habet
gratiam nisi renatus, quia per gratiam fit quis filius Dei: ergo nec
gratiam sanctificationis. Ad hoc dicendum, quod sanctificatio de qua
loquimur, fit per gratiam, cujus subjectum est anima; et ideo ante
infusionem animae non potest esse; sed post infusionem, ante
nativitatem ex utero, fit ex speciali privilegio. Ad primum
dicendum, quod spiritus vitae dicitur ibi aer exterius, libere
respiratus. Vel dicitur inesse spiritus vitae, si de anima
accipiatur, quando innotescit. Ad aliud dicendum, quod intelligitur
de notitia approbationis, quae est secundum praedestinationem ad
gratiam, et non dicitur secundum praesentem justitiam. Ad aliud
dicendum, quod nullus potest renasci lege communi, regeneratione quae
est per sacramenta, antequam sit natus, quia nondum subjacere potest
operationibus ministrorum Ecclesiae, per quos hujusmodi gratia
dispensatur. Sed Deus potentiam suam non alligavit sacramentis; et
ideo ipse potest speciali privilegio aliquem in utero sanctificare.
Secundo quaeritur, quibus conveniat sanctificatio ista. Et videtur
quod Christo, de quo dicitur in Glossa, quod antequam de vulva
exiret, sanctificatus est in utero. Sed contra. Sanctificari est de
non sancto fieri sanctum: sed ipse nunquam fuit non sanctus: ergo et
cetera. Item videtur quod conveniat rebus inanimatis, per id quod
dicitur in Psal. 45: sanctificavit tabernaculum suum altissimus.
In contrarium est quod hujusmodi non sunt susceptiva gratiae. Et
dicendum ad primum, quod non sanctum dicitur dupliciter. Vel
privative, et tunc requiritur existentia subjecti; et sic Christo non
convenit: aut negative; et sic convenit Christo de non sancto fieri
sanctum, quia antequam esset homo, non erat sanctus sanctitate
creata. Ad aliud dicendum, quod sanctum dicitur uno modo cultui
divino dicatum; et sic res animatae et inanimatae sanctificari
possunt: aliquando autem sanctum dicitur firmum, vel mundum vel a
peccato, vel a carnali actu; et talis sanctificatio est per gratiam,
et tantum in hominibus possibilis. Cum autem omnis sanctificatio
ordinetur ad illam sanctissimam filii Dei conceptionem, convenienter
mater, in cujus utero celebrata est illa conceptio, sanctificata
fuit, et Joannes Baptista, qui adhuc clausus utero, clausum in
utero ostendit, et Jeremias, qui inter alios expressus modum illius
sanctissimae conceptionis disseruit. Infra 21: creavit dominus
novum super terram: femina circumdabit virum. Quaeritur tertio de
effectu sanctificationis. Et sciendum est, quod sanctificatio
ordinatur contra immunditiam peccati originalis, in quo est considerare
reatum carentiae divinae visionis ex carentia debitae justitiae; et
hunc totaliter amovit, quantum pertinet ad impedimentum personae,
licet nondum esset solutum pretium quo amoveretur impedimentum naturae.
Est etiam considerare fomitem, qui est pronitas ad omne malum; et hic
quidem manet, sicut habitus impeditus non inclinans ad id ad quod est:
sed in aliis inclinabat ad veniale, quamvis non ad mortale; in beata
autem virgine ad neutrum horum. Quarto quaeritur de comparatione
gratiae sanctificationis ad gratiam sacramentalem. Et dicendum, quod
simpliciter praevalet gratia sanctificationis, quia post gratiam
sacramentalem manet inclinatio ad peccatum mortale. Sed secundum quid
praevalet gratia sacramentalis, scilicet quo ad impressionem
characteris et hujusmodi. Et dixi. Hic ponitur prophetae
contradictio: et primo ponit suum stuporem, a, propter defectum
vitae, a, propter defectum scientiae, a, propter defectum
eloquentiae. Ezech. 4: et dixi, a, a, a. Secundo ponit
stuporis rationem: et allegat defectum eloquentiae: ecce nescio
loqui. Exodi 4: non sum eloquens ab heri et nudius tertius. Et
aetatem pueritiae: quia puer ego sum, unde non convenit aetas mea
praedicationis officio. Job 32: sperabam, quod aetas prolixior
loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Eccl. 32:
loquere major natu, docet enim te. Quare autem hic recusavit officium
praedicationis, ad quod Isaias se obtulit, Isa. 6: ostendit
Gregorius in Glossa illa: officium (inquit) praedicationis alii
laudabiliter appetunt, ad quod alii laudabiliter coguntur, et cetera.
Quia hic ex amore quo ferebatur in Deum, damna contemplationis
timebat, et ille per dilectionem proximi, salutem proximorum
cupiebat. Nec tamen ille ante purgationem se obtulit, nec iste
pertinaciter recusavit. Et dixit dominus. Repellit hanc
contradictionem. Et quia ille allegabat pueritiam, promittit tria
contra tres defectus puerorum. Pueri enim sunt inconstantes; et
contra hoc promittit constantiam: noli dicere, te excusando, ad
omnia, exequendum. Infra 10: non est hominis via ejus, nec viri
est ut ambulet, et dirigat gressus suos. Pr. 3: in omnibus viis
tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Item promittit
eloquentiam contra hoc quod pueri sunt elingues, et universa. Sap.
10: sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit
disertas. Promittit audaciam contra timiditatem puerorum: ne timeas
quia tecum sum, ut eruam te, non quod angustiis careas, sed quod
omnia patienter feras. Psal. 12: non timebo mala, quoniam tu
mecum es. Et misit dominus. Hic offert prophetiae donum per modum
sacramenti. Unde primo ponitur actio: misit dominus, imaginaria
visione, ut humana membra videns puer non expavesceret: per quam
signatur liberalitas divinae bonitatis. Psalm. 103: aperiente te
manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Non autem purgatur ante
ignito calculo, ut Isaias: quia propter pueritiam et sanctificationis
gratiam peccata nulla habebat. Secundo ponuntur verba: et dixit ad
me: quae tria continent. Primo exprimit donum, ecce dedi. Psalm.
67: dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. Secundo
ostendit gradum. Ecce constitui te super gentes, diversas, quibus
praedicavit, quasi mediator inter ipsas et Deum. Exod. 7: ecce
constitui te Deum Pharaonis. Psalm. 17: constitues me in caput
gentium. Tertio exponit officium: ut evellas, mala quantum ad
radicem, destruas, quantum ad malae ordinationis machinationem,
disperdas, malorum adunationem, dissipes, mali defensionem,
aedifices bona quantum ad ordinem, plantes, quantum ad radicem. Non
enim indigent exteriori munimine quasi sepe. Eccl. 49: consecratus
est propheta, evertere, eruere et perdere, et iterum aedificare et
renovare.
|
|